IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(1) Veritas quoestionis patet ex auctoritatibus multis, etc Resolutio est de fide; videantur Patres, Concilia citata per Scholiastem. Eam probat a priori Doctor ex institutione Christi, quam vere assecuta est Ecclesia cum Augustino et Patribus citatis. Ejus institutionis varias assignat congruentias et bonas. Prima est, quia congruum est, ut institutio signi practici et certi, quae per se est anterior et stabilis, a statu ministri quoad bonitatem et malitiam ejus non dependeat a ministri conditione variabili, et similiter neque ejus certitudo, aut efficacia. Secunda est a fine, quia vix alias esset certum Ecclesiae, aut suscipienti Sacramentum se vere suscepisse medium necessarium ad salutem, cum incertus sit de bonitate ministri. Tertia est ex parte suscipientis, qui non debuit pati ex iniquitate alterius, cui nullo modo communicat. Quarta addi potest, quia non habent Sacramenta efficaciam, nisi a merito Christi, in quo solum quisque constituitur, tanquam capite, a quo recipiat influxum, et redemptionem, sanctitatem, quod non esset verum, si efficacia Sacramenti, aut salus recipientis Sacramentum dependeret a ministri bonitate et fide.
Respondet bene argumentis usque ad . ultimum, in quo salvat Cyprianum, ostendens tria genera veritatum fidei. Quaedam necessario et explicite credenda ab omnibus, etiam aliquantulum post usum rationis, ut ea quae spectant ad humanitatem Christi, quorum terminos de facili apprehendunt ; nam actus fidei supponit capacitatem ad concipiendum terminos aliquo modo articuli, de quo est fides explicita. Alia quae sunt remotiora a sensibus, et magis spiritualia, et solemniter proposita et declarata ab Ecclesia et in Scriptura: et hoec debent a majoribus Ecclesiae explicite credi. Tertium genus est eorum,quae exigunt definitionem Ecclesiae, et antequam definiantur, neque hi, neque illi tenentur ea credere explicite, sed sobrie expedit in illis opinari.
Hujus generis fuit veritas de Baptismo ab haereticis collato, ejusque valore, quae alias, ut dicit, non fuit declarata, quod verum est, quia nec Stephanus, neque aliquis anterior in hac re quidpiam definivit ; praetendebat enim Stephanus traditionem observandam esse, et consuetudinem Ecclesiae, dicens, nihil innovandum esse proeter id quod traditum est, etc. ut patet ex epistola. ipsius Cypriani ad Pompeium,Eusebio lib. 1. historiarum cap.3. et 4. Vincentio Lyrinensi ; neque etiam illa consuetudo licet fuerit ex traditione Apostolica, ut supponit variis in locis Augustinus,tamen praeceptum aliquod scriptum ab Apostolis non habebatur, ut dicit idem lib. 5. de Baptismo, cap. 23. Cyprianus ergo consuetudinem suorum anteriorum et Ecclesiae in qua sedebat, servare voluit, quam etiam Cappadoces cum Fermiliano, et alii in Asia tenuerunt, ut constat ex epistola Dionysii Alexandrini, qui mox omnes transierunt in sententiam Stephani Papae, quae in Niceno primo definita primum fuit, antea vero consuetudine et traditione fulciebatur.
Cyprianus rationes et Scripturas opponebat, putans apud haereticos sicut non est fides, sic etiam nec Baptisma, quia ana fides, unum Baptisma, et, ut dicit Augustinus in quaestione obscurissima non discernens Sacramentum ab effectu gratiae et remissionis peccatorum,ubi haec non erat, sic nec Baptismus ex ejus sententia. Hinc salvatur recte Cyprianus ab omni nota erroris damnabilis, seu haeresis et schismatis, quia sine laesione charitatis, et separatione a Stephano disseruit pro consuetudine suae Ecclesiae, quam putarat magis ratione, et Scripturis fundatam, ut patet ex praefatis epistolis ejus, in quo error in eo fuerit materialis, ut vocant, non formalis : Sic, inquit, Doctor potest salvari Abbas Joachim, etc. quod perinde etiam verum est. Vide cap. Damnamus, de sancta Trinitate, et fide Catholica, et epistolam Honorii III. anni 1. sui Pontificatus apud Possevinum in verbo Joachim, quo id abunde probat.