IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) De primo dicit, quod sicut revereri aliquem. Et haec littera intelligitur de reverentia in communi, prout scilicet est communis latriae, duliae et hyperduliae. Sequitur : et est actus virtutis. Hic specialiter loquitur de reverentia, quae pertinet ad latriam. Et dicit quod talis reverentia, scilicet extollere in corde bonitatem alicujus tanquam summam respectu bonitatis suae, etc. Vult ergo quod latria habeat pro objecto non tantum summum bonum, sed etiam magnificans tali honore, habeat a summo bono suam bonitatem, hoc tamen dubie ponit, scilicet quod sic magnificans habeat suam bonitatem ab illo, quem sic magnificat, ut infra patebit. Dicit ergo, quod haec reverentia summa in actu interiori respicit solum Deum pro objecto convenienti, ut summum bonum, vel summum Dominum, et sic talis reverentia actu interiori est diligere Deum, ut summum bonum super omnia, et hoc tam intensive quam extensive, ut infra patebit dist. 27. et hoc si respicit Deum,
ut summum bonum, si vero respicit ut summum dominum, est illum recognoscere ut summum dominum,illum super omnia diligendo et extollendo.
(b) Et similiter ex actibus exterioribus, debite circumstantionatis generatur in parte sensitiva habitus moralis non formaliter, quia talis est tantum in voluntate, sed materialiter, ut infra patebit d. 33.
(c) Sic ergo. Latria potest accipi pro habitu interiori vel exteriori, de quo supra ; et talis habitus, cum sit consonus rationi rectae est virtus, quia omnis habitus conformis rationi rectae potest dici virtus moralis, ut patet a Doctore in Prolog. quaest, ult. et dist. 17. primi. Et dicit quod latria non est virtus Theologica, patet, quia virtus Theologica habet Deum sub ratione deitatis pro objecto immediato, ut fides, spes, charitas. De fide patet a Doctore infra d. 23. et 24. de spe, d. 26. de charitate, d. 28. et 29. Est ergo tantum virtus moralis, et potissime continetur sub justitia, qua redditur superiori, quod sibi debetur necessitatis vel congruitatis debito. Sequitur : Quaestio autem ista non est de latria virtute, sed de actu. Vult dicere quod obligatio reverentiae Deo exhibendae, non est de habitu latriae, sed tantum de actu, scilicet quod quis tenetur elicere actum talis honoris, qui sit sic circumstantionatus, vel quod sit generativus habitus latriae, vel quod sit genitus ab habitu latriae. Hoc tamen non est de ratione actus moralis, scilicet quod sit generativus virtutis, vel quod sit genitus a virtute, ut patet a Doctore in 4. d. 14. q. 2. sed hoc dicit, quia omnis actus moralis de facto, vel est generativus virtutis, vel saltem generatus a virtute.