Chrysostomus in Matth..
Postquam increpaverat eum qui matris et fratrum praesentiam nuntiavit, dehinc fecit quod illi cupiebant: exiit scilicet domum, primo sanans aegritudinem vanae gloriae fratrum; secundo decentem honorem exhibens matri: unde dicitur in illo die exiens iesus de domo, sedebat secus mare. Augustinus de cons. Evang..
Cum dicit in illo die, satis indicat aut hoc consequenter gestum post praemissa, aut non multa interponi potuisse, nisi forte dies more Scripturarum tempus significet.
Rabanus. Non solum autem verba et facta domini, verum etiam itinera ac loca in quibus virtutes operatur et praedicat, caelestibus sunt plena sacramentis.
Post sermonem quippe in domo habitum, ubi nefanda blasphemia Daemonium habere dictus est, egrediens docebat ad mare, ut ostenderet se, relicta ob culpam perfidiae Iudaea, ad gentes salvandas esse transiturum. Gentilium enim corda diu superba et incredula merito tumidis amarisque fluctibus maris assimilantur; domum vero domini per fidem fuisse Iudaeam quis nesciat? Hieronymus. Considerandum etiam, quod populus domum iesu non poterat intrare, nec esse ibi ubi apostoli audiebant mysteria: idcirco miserator dominus egreditur de domo sua, et sedet iuxta huius saeculi mare, ut congregentur ad eum multae turbae, et audiant in littore quae intus non merebantur audire: unde sequitur et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet; et omnis turba stabat in littore. Chrysostomus in Matth.. Hoc autem non simpliciter evangelista posuit, sed ut monstraret quod dominus hoc fecerit, volens cum diligentia hoc spectaculum statuere, ut nullum dimittat post dorsum, sed omnes coram facie habeat. Hilarius in Matth..
Sedisse autem dominum in navi, et turbas foris stetisse, ex subiectis rebus est ratio. In parabolis enim erat locuturus; et facti ipsius genere significat eos qui extra ecclesiam positi sunt, nullam divini sermonis posse capere intelligentiam.
Navis enim ecclesiae typum praefert, intra quam verbum vitae positum est, et praedicatum his qui extra sunt, et arenae modo steriles intelligere non possunt.
Hieronymus. Iesus etiam in mediis fluctibus est: hinc inde mari tunditur, et in sua maiestate securus appropinquare facit terrae naviculam suam, ut populus nequaquam periculum sustinens, non tentationibus circumdatus, quas ferre non poterat, stet in littore fixo gradu, ut audiat quae dicuntur. Rabanus. Vel quod ascendens navem sedebat in mari, significat quod christus per fidem ascensurus erat in mentes gentilium et ecclesiam collecturus in mari, idest in medio nationum contradicentium. Turba vero quae stabat in littore, quae neque in navi neque in mari erat, gerit figuram recipientium verbum dei, et iam fide a mari, idest a reprobis, separatorum, sed necdum mysteriis caelestibus imbutorum.
Sequitur et locutus est eis multa in parabolis. Chrysostomus in Matth..
Quamvis in monte ita non fecerit: non enim per parabolas sermonem contexit.
Tunc enim turbae solae erant, et plebs incomposita; hic autem et Scribae et Pharisaei. Non propter hoc autem solum in parabolis loquitur, sed ut manifestiorem sermonem faciat, et ampliorem memoriam imponat, et sub visum res reducat. Hieronymus.
Est notandum, quod non omnia locutus sit eis in parabolis, sed multa: si enim dixisset cuncta in parabolis, absque emolumento populi recessissent. Perspicua miscet obscuris: ut per ea quae intelligunt, provocentur ad eorum notitiam quae non intelligunt. Turba etiam non unius sententiae est, sed diversarum in singulis voluntatum: unde loquitur ad eam in multis parabolis: ut iuxta varias voluntates, diversas recipiant disciplinas.
Chrysostomus in Matth..
Primam autem parabolam ponit eam quae faciebat auditorem attentiorem: quia enim sub aenigmate erat tractaturus, erigit mentes audientium per primam parabolam, dicens ecce exiit qui seminat seminare semen suum. Hieronymus. Significatur autem sator iste qui seminat, esse filius dei, et patris in populis seminare sermonem.
Chrysostomus in Matth..
Unde autem exiit qui ubique praesens est, vel qualiter exiit? non loco, sed incarnatione propinquior factus nobis per habitum carnis: quia enim nos intrare non poteramus ad eum, peccatis nostris prohibentibus nobis ingressum, ipse ad nos egreditur. Rabanus. Vel exiit cum, relicta Iudaea, per apostolos ad gentes transivit. Hieronymus. Vel intus erat dum domi versabatur, et loquebatur discipulis sacramenta. Exiit ergo de domo sua, ut seminaret in turbis. Chrysostomus.
Cum autem audieris, quoniam exiit qui seminat ut seminet, non aestimes esse identitatem sermonis. Egreditur enim multoties qui seminat et ad aliam rem: vel ut scindat terram, vel ut malas incidat herbas, vel ut spinas evellat, vel ut aliam talem quamdam diligentiam exhibeat: hic autem ad seminandum exivit. Quid igitur fit de semine isto? tres depereunt partes, et una salvatur; et hoc non aequaliter, sed cum differentia quadam: unde sequitur et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam. Hieronymus. Hanc parabolam ad probandam haeresim suam valentinus assumit, tres introducens esse naturas: spiritualem, naturalem vel animalem, atque terrenam; cum hic quatuor sint, una iuxta viam, alia petrosa, tertia plena spinis, quarta terra bona. Chrysostomus in Matth.. Sed secundum hoc, qualiter haberet rationem inter spinas seminare, et super petram, et in via? in seminibus quidem et terra materialibus non haberet utique rationem: non enim est in potestate petrae fieri terram, neque viae non esse viam, neque spinae non esse spinam. In animabus autem et doctrinis multam habet hoc laudem: possibile enim est petram fieri terram pinguem, et viam non ultra conculcari et spinas destrui. Quod igitur plus seminis periit, non est ab eo qui seminat, sed a suscipiente terra, idest ab anima.
Ipse enim qui seminat, non divitem, non pauperem discernit, non sapientem neque insipientem; sed omnibus loquebatur, quae a seipso erant complens, praevidens tamen quae futura erant, ut liceat ei dicere: quid me oportuit facere, et non feci? ideo autem non dicit manifeste, quoniam haec susceperunt desides, et perdiderunt: haec autem divites, et suffocaverunt; haec autem molles, et perdiderunt: quia non voluit eos vehementer tangere, ut non in differentiam mittat. Per hanc etiam parabolam discipulos erudit, etsi plures audientium eos fuerint qui pereunt, ut non propter hoc desides sint: quia nec propter hoc dominus, qui omnia praevidit, destitit a seminando.
Hieronymus. Observa autem hanc esse primam parabolam, quae cum interpretatione sua posita est: et cavendum est ubicumque dominus exponit sermones suos, ne vel aliud, vel quid plus, vel minus praesumas intelligere, quam ab eo expositum est. Rabanus. Quae vero tacita nostrae intelligentiae dereliquit, perstringenda sunt breviter. Via est mens sedulo malarum cogitationum meatu trita atque arefacta: petram, duritiam protervae mentis; terram, levitatem animae obedientis; solem dicit fervorem persecutionis saevientis. Altitudo terrae est probitas animae disciplinis caelestibus institutae. In qua expositione diximus quia nequaquam ipsae res in una eademque significatione semper allegorice ponuntur. Hieronymus. Provocamur autem ad dictorum intelligentiam quoties his sermonibus commonemur qui sequuntur: qui habet aures audiendi, audiat. Remigius.
Aures audiendi sunt aures mentis, scil.
Intelligendi et faciendi quae iussa sunt.