CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Circa quales delectationes in genere sit temperantia ?
Determinemus ergo nunc circa quales delectationes temperantia sit. Cum autem delectatio, ut dicit Aspasius, motus sit animae, vel passio, secundum motum delectatio est innata, et prima divisione dividitur in passionem animalem, et corporalem. Animalem autem dicimus, in qua species animae mente et ratione accepta infert delectationem. Corporalem vero, in qua species corporis infert delectationem vel tristitiam. Propter hoc enim et
Aristoteles vocat conceptus passiones in primo Perihermenias, sic dicens : " Voces sunt notae harum quae in anima sunt, passionum. " Delectationes igitur determinantur per divisionem primam in animales et corporales. Delectatio enim est, ut dicit Dionysius, ex conjunctione convenientis cum convenienti. Omnis autem amans aliquid, amat illud ut conveniens sibi. Omnis igitur amans delectatur in adeptione amati.
Animalis igitur delectatio est amor honoris et amor disciplinae : amativus enim utroque horam gaudet et delectatur in adeptione utriusque istorum, nihil patiente corpore ab aliquo agente corporali, sed in magis patiente mente a spiritu mentes agente. Honor enim secundum titulum testimonii virtutis afficit, vel secundum gradum dignitatis, quae sunt rationes mentis et non in corpore existentes. Hoc modo nihil est secundum potentiam et secundum quod mens ratiocinatur de eis : et ideo caetera animalia nullam talem habent delectationem. Qui ergo circa tales delectationes mentales sunt, nullo modo temperati, vel intemperati dicuntur.
Corporales autem delectationes, sicut diximus, sunt quae corporali forma in animam faciunt, et illae dividuntur in duo genera, secundum quod dividuntur formae corporales in animam facientes. Quaedam enim agunt et afficiunt per ordinationem ad mentem, et quaedam afficiunt ex seipsis. Per ordinationem ad mentem afficiunt comoediae et tragoediae in heroicis recitatae : afficiunt autem fabulae, per ordinationem ad mentem. Similiter autem et omnes historiae et facta recitata. In nullo enim illorum factum ipsum delectat, sed potius probitas in heroicis, et disciplinae scientia in fabulis quae ex miris componitur, et ex narratione historiarum et factorum delectat scientia et experientia factorum humanorum. Afficiunt ergo ista per rationem mentis acceptam de corporalibus.
Sicut ergo temperantia non est circa delectationes animales in quantum animales sunt, ita non est circa omnes corporales delectationes. Amatores enim fabularum et narratores historiarum in comoediis et tragoediis et heroicis, et de his quae contingunt hominibus in factis emergentibus, conterentes dies et tempus consumentes, garrulos vocamus : non autem dicimus intemperatos. Similiter est de his qui delectantur in pecuniae numeratione et aeris ponderatione, et non in quantum ordinatur pecunia ad usum expensarum. Similiter et delectari in amicorum praesentia, et contristari in pecuniarum et amicorum absentia, non videntur temperati, vel intemperati. Ista enim quamvis sint corporalia, non tamen corporaliter movent, sed potius inordinant mentem in quantum pecunia sufficientiam, amicorum autem praesentia honestatem promittit et exhibet. Non ergo circa omnes corporales delectationes temperantia est, vel intemperantia. Ultimum enim potentiae concupiscibilis in talibus delectationibus esse non potest, quae nec vere inferunt delectationem, nec ex propria forma delectationem perficiunt : et si non est ultimum potentiae, non potest esse extremum in bono quod proprium est omni virtuti et maxime cardinali.