In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et primus Angelus, " id est, primus ordo Praedicatorum, scilicet, Apostolorum, " tuba cecinit, " id est, praedicavit, consolando corda fidelium. Nota, quod quilibet Angelus dicitur tuba canere : numquam tamen in Veteri Testamento dictus est cantus, sed clangor. Et hoc, quia Vetus Testamen tum fuit lex timoris, Novum amoris. Et dicitur cantus tubae praedicatio Apostolorum, quia fuit dulcis Christianis, sed terribilis Judaeis. Et propterhoc, " facta est grando, " id est, persecutio, " et ignis, " id est, interior ardens aemulatio. Vel, " Grando " terroris, et " ignis " invidiae, et indignationis. Vel, " Grando " exte- rioris persecutionis, " et ignis " amoris in cordibus fidelium : " mista sanguine, " quia propter hoc effundunt sanguinem fidelium : unde lapidaverunt Stephanum . " Et missum est in terram, " id est, contra Judaeos incultos et terrenos a diabolo suggerente. Et dicit : " Missum est, " impersonaliter : quia per hoc Judaei privati sunt omni principatu, sacerdotio, et regno. " Et tertia pars terrae, " id est, Judaeorum terrenorum, " combusta est, " scilicet, primo igne peccati, postea comburentur igne infernali. Prima pars Judaeorum fuit eorum qui ante praedicationem Apostolorum crediderunt. Secunda, eorum qui post praedicationem conversi sunt. Tertia, eorum qui nec ante nec post crediderunt.
" Et tertia pars arborum concremata est, " idest, malorum Judaeorum, qui per superbiam Christum recipere noluerunt: " et omne faenum viride combustum est, " id est, Judaei qui luxuriae vacabant. Nola, quod tria genera Judaeorum tangit. Per tertiam partem terrae signat avaros, per arbores superbos et elatos propter doctrinam legis, per foenum luxuriosos. Et quia temporalibus et doctrina legis contingit et bene et male uti, sed non luxuria, ideo dicitur quod " omne faenum viride combustum est. "
" Et secundus Angelus tuba cecinit : et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis.
Et mortua est tertia pars creaturae eorum quae habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit. "
Hic est secunda tuba in qua, secundum Bedam, signatur diabolus expulsus de Ecclesia.
Et dicuntur duo. Primo, quod diabo- lus ad praedicationem Apostolorum ex pulsus ab electis amplius coepit dominari in reprobis. Secundo dicit, quod ex hoc secuta est in eis plaga spiritualis, ibi, " Et facta est tertia pars. "