LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod est quaedam substantia ens et
generatio. Cum autem jam in praehabitis ostensum sit, quod substantia stans per essentiam suam, vere ens sit, et verius secundum quod verius et verius stat per essentiam suam, relinquitur quod id quod per substantiam et actionem est in momento aeternitatis vere ens sit, vel primum., vel a primo in aeternitate constitutum. Id autem quod in generatione et corruptione continua est continue abjiciens vel adjiciens ad substantiam, non est vere ens, eo quod esse ejus permutationibus multis cum non esse est permixtum : sicut enim vere aurum est, quod alienae naturae impermixtum est : et id quidem quod sub aeternitate est, in unitate consistit simplex, in talibus enim potentia et actus unum est.
E contra vero in his quae in tempore sunt, non est unitas pura : potentia enim et actus in eis non simul nec unum sunt : unde illa etiam quidem sunt extrema se- juncta ab invicem, et necesse est membrum intervenire, per quod unitas pura quae in aeternis est, fluat in ea quae non pure unum sunt. Oportet ergo medium illud esse et ens et generationem simul, sed non secundum idem, nec secundum eumdem modum. Secundum substantiam ergo erit ens unum purum : secundum actionem autem qua agit in id quod sub se est, erit generatio, sive ens in esse per continuam adjectionem et abjectionem consistens : quod esse non stat in una puritate. Aliter enim de primo non esset devenire in ultimum : quia non habentium symbolum ad invicem nullus est transitus. Quamvis enim una ratio sit medii, tamen inter primum et ultimum multa secundum esse necesse est media interponi, quae tamen ab uno et vero ente virtutem accipiunt, ut quamdam entitatem, unitatem, et veritatem in alia transfundant. In quo ordine quanto pluribus mediis aliquid a primo distat, tanto minus est unum et verum ens : et e converso. Et quia in corpore homo maxime accedit ad coeli aequalitatem et temperamentum, et in anima imaginem divinam participat et naturam intellectualem, propter hoc inter generabilia et corruptibilia dignissimum est. Alia autem secundum quod distant a primo gradu, participant dignitatis et entitatis.