CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad argumenta principalia. Ad primum dicit Doctor quod finis sive objectum quielativum aptitudinaliter convenit appetitui sive naturali sive libero referendo singula singulis, puta voluntati summum bonum, et lapidi puta centrum, et sic debet intelligi dictum Avicennae, quod talis finis necessario convenit. Tale etiam quielativum semper convenit actualiter appetitui naturali, nisi ponatur impedimentum ab extrinseco, puta si lapis teneatur sursum, quia non est in potestate talis appetitus naturalis descendi vel non descendi in centrum ; non tamen semper convenit actualiter voluntati, quia posito ipso, perfecte praesente voluntati, adhuc est in facultate voluntatis velle ipsum vel non velle, ut patuit supra.
(b) Ad secundum dico, littera clara est. Nola tamen differentiam inter movere metaphorice, et movere proprie sive realiter. Dicimus enim quod finis movet efficiens metaphorice non causando aliquid in efficiente realiter, sed dicitur tantum movere intentionaliter, inquantum amatus et desideratus ab efficiente, et sic finem amari ab efficiente, est finem movere ipsum efficiens, ut patet infra dist. 2. quaest. 1. Sed movere realiter aliquid, est aliquid realiter causare in illo quod movetur.
Nota secundo in littera, quod efficiens naturale ut distinguitur contra agens a proposito, de necessitate movetur a fine propter quem agit, quia talis finis de necessitate amatur a tali efficiente, lo quendo semper de amore naturali, qui est lanium inclinatio naturalis. Sed agens a proposito sive voluntarium, habet in potestate sua diligere finem propter quem agit vel non diligere, et ideo finis movet necessario et metaphorice efficiens naturale, sed tantum contingenter efficiens a proposito.
(c) Ad tertium dico. Tertia ratio cum sua responsione est satis clara. Et quando dicit in responsione : Ita hic volitiones non praesupponunt aliquam volitionem unam immobilem, quia Thomas dicit quod volitiones, respectu eorum quas sunt ad finem, quae dicuntur mobiles et variabiles , praesupponunt unam immobilem et invariabilem, quae est volilio ipsius finis.
Dicit Doctor quod si hoc esset verum, tunc sequeretur alterum istorum inconvenientium: vel (videlicet) voluntas volens aliquod ordinatum, puta diligens Franciscum,necessario simul diligeret ultimum finem, et sic nunquam posset velle aliquod creatum quin simul velit ultimum finem, quod est manifeste falsum. Et patet quod hoc sequatur, quia sivolitio entis ad finem est variabilis, et non potest inesse voluntati nisi eidem insit volilio ipsius finis, quae est omnino invariabilis: ergo sequitur quod non potest velle aliquod ens ad finem, nisi simul velit et ipsum finem, vel saltem sequitur hoc inconveniens (quia si negaretur ipsam esse simul sub duobus actibus, quia voluntas eodem actu quo vult aliquid propter finem et ipsum finem, quia adhuc non est decisum a Doctore an eodem actu, an pluribus actibus, et sunt variae opiniones). Dicit Doctor quod hoc posito, quod Franciscus velit A propter finem B uno actu, referendo ipsum A ad B actualiter, non tamen sequitur quod volens aliquod ens ad finem in se et absolute aliqua volitione, quod ipsum eadem volitione simul referat ad finem. Et tamen tenendo quod dicit Thomas, quod volilio entis ad finem praesupponit de necessitate volitionem invariabilem ipsius finis, posito quod sit eadem volitio, sequitur quod nunquam posset velle aliquod ens ad finem in se et absolute, nisi semper eodem actu referat actu ipsum ens ad finem ad ipsum finem, cujus oppositum experimus.