IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Haec littera continet aliquot dicta. Primum, ad actum adorandi Deum tenetur aliquando quilibet adultus. Secundum, tempus hujus obligationis exequendae in lege scripta fuit dies Sabbati, in lege naturae tempus quo vacabatur a servilibus, quia in negatione non erat observatio praecepti, sed in positivis actibus colendi Deum. Tertium, in lege nova tempus colendi Deum videtur quantum ad praeceptum restrictum ad diem Dominicum, et determinatur etiam cultus, scilicet oblatio et auditio Missae. Quartum, videtur quod impeditus a Sacro dicendo vel audiendo die Dominico, tenetur elicere aliquem actum in Dei cultum, eo die. Hoc quartum tenent Abulens. Exod. 20. explicando tertium praeceptum, Angest. in Moral. cap. 8. Sed puto Doctorem loqui de congruitate, non de necessitate stricta praecepti ; ita Ovando hic art. 2. in fine, et Angl. 4. quaest, de contritione art. 5. de quo infra dist. 27. Schol. ad num. 18.
De secundo (d) articulo, qualiter et quando debet hoc debitum reddi, dico quod de isto actu bono est praeceptum affirmativum ; rationabile enim est creaturam intellectualem obligari, ad aliquando recognoscendum et reverendum summum Dominum suum. Hoc autem praeceptum, sicut alia praecepta affirmativa obligant semper, sed non ad semper ; et potest poni quod obligatio ad istum actum pertinet ad primum praeceptum primae tabulae : Non habebis deos alienos, etc. Quod praeceptum non est tantum negativum, de prohibendo ad orationem exhiberi alicui cui non convenit, sed affirmativum, ut habeatur Deus verus, et ut tanquam Dominus adoretur, quod bene exprimit illud Deuteron. 6. quod allegat Salvator, Matth. 4. Dominum Deum tuum adorabis, et illi
soli servies; ubi ponitur praeceptum affirmativum de adoratione, et cum exclusione adorationis seu servitutis exhibendae alii, sicut et ibi: Non adorabis Deos alienos, prohibetur idololatria.
Hoc autem praeceptum affirmativum non potest perpetuo impediri ab executione actus, quasi nunquam occurrat opportunitas exequendi actum hujus praecepti, sicut de illo praecepto : Honora parentes; potest enim perpetuo non occurrere opportunitas necessaria honorandi parentes, et ita potest illud praeceptum observari perpetuo sine transgressione , etsi nunquam actus hujus praecepti fiat, quia non est obligatio ad actum illum nisi pro tunc, quando opportunitas occurrit ; nihil autem potest excludere pro semper opportunitatem adorandi Deum, et ideo simpliciter ad actum hujus praecepti affirmativi aliquando eliciendum tenetur quilibet adultus. Et pro tempore Legis Mosaicae videtur determinatio fuisse facta ad actum hujus praecepti per illud tertium praeceptum : Sabbatum sanctifica. Quod etiam fuit praeceptum tempore legis naturae, ut scilicet aliquo determinato tempore vacaret homo ab operibus servilibus. Et in hac sola negatione non esset observatio praecepti, sed in actu positivo, in sanctificando, id est, magnificando Deum.
Pro tempore vero Legis Evangelicae, cultus ille exhibendus Deo in sanctificatione Sabbati determinatur exhibendus die Dominico, et etiam determinatur quantum ad actum illum secundum, qui debet exhiberi, puta in oblatione illius summi Sacrificii, scilicet Eucharistiae, quam debet Sacerdos offerre pro se et pro populo ; et in illa oblatione, populus etiam offert spiritualiter, scilicet qui tenetur audire Missam totam die Dominico, secundum illud de consecr. dist. 1. c. Missas. Et si aliqua necessitas excuset ab executione hujus actus, quem determinavit Ecclesia, necesse est implere illum in aliquo aequivalere, ut saltem die illo specialiter deputato cultui divino, aliquis actus habeatur relatus immediate in Deum ad ejus reverentiam. Utrum autem aliquo alio tempore teneatur quis ad actum hujus praecepti, scilicet ad actum adorationis, praeterquam in tempore illo determinato, primo in lege naturae, et postea in Lege Mosaica in Sabbato, et jam in tempore Evangelii in die Dominico, dubium est; tamen hoc est certum quod istis diebus saltem videretur adoratio aliqua necessario exhibenda.