REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum creditum potest esse scitum, vel e contra ?
Alens. 3. part, quaest. 79. memb. 3. D. Thom. I part, quaest I. art. 2. et quaest. 12. art. 13. et 1. 2. quaest, I. uri. 5. D. Bonavent. hic art. 2. quaest. 3. Richard. art. I. quaest. 5. Gabr. quaest, I. Durand. quaest, I. art. 4. Henricus quodl . 8. quaest. 14 Suarez 3. part . disp . 27. Valentia secunda secundae d. I. quaest, I. puncto 4. Parum haec discrepant ab iis quae habentur in Oxoniensi.
Circa distinctionem vigesimam quartam quaeritur: Utrum de credibilibus revelatis stante fide potest quis habere scientiam, aut aliquam notitiam, quae habetur ex evidentia rei ? Quod sic videtur. Joann. 20. Quia vidisti me Thoma, credidisti; simul ergo habuit Thomas notitiam intuitivam de Christo, et notitiam fidei.
Praeterea, Apostoli videbant Christum crucifixum, et hic est articulus fidei apud nos ; aut ergo habuerunt fidem de isto articulo, aut non ? Si sic, habetur propositum, quod de eodem sit fides, et alia notitia. Si non, ergo non habuerunt fidem de omnibus credibilibus, aut habuerunt fidem et scientiam simul.
Praeterea, de eodem potest quis habere demonstrationem et syllogismum Dialecticum ; ergo simul potest quis habere opinionem et scientiam, quia quando causae aliquorum sunt compossibiles in eodem, videtur quod effectus sint compossibiles in dem ; ergo multo magis potest quis habere in eodem fidem et scientiam, quia minus repugnant fides et scientia quam opinio et scientia, cum fides importet certitudinem.
Praeterea I. Corinth. 12. distinguit Apostolus dona et fidem a scientia ibi : Alii datur scientia, alii fides ; sed ibi scientia est Theologia secundum Augustinum 13. de Trinitate, 1. et 14. de Trinitate cap. 1. est scientia ; ergo habens Theologiam habet illam scientiam ; sed habens Theologiam non amittit fidem, sed nutrit et roborat. Unde Augustinus 1. de Trinitate, cap. 1. dicit sic : Huic scientiae tribuo illud, quo fides saluberrima gignitur, nutritur, defenditur et roboratur ; ergo, etc. ergo scientia Theologiae, ut distinguitur contra fidem, simul stat cum fide, et est de iisdem, de quibus fides ; igitur de credibilibus revelatis simul stant scientia et fides.
Praeterea, per lumen naturale ad objectum sibi proportionatum cognoscibile in illo lumine naturali, potest quis habere scientiam de cognoscibilibus proportionatis illi lumini ; ergo cum lumen fidei sit supernaturale, per illud lumen de objecto sibi proportionato potest sufficienter haberi scientia.
Praeterea, magis notum est per se cuilibet quod impossibile est Deum fallere vel falli, quam quod per lumen naturale intellectus non potest errare in videndo et judicando ; cum ergo aliquis habet scientiam, quia tenet illud quod intellectus per lumen naturale judicat, credens quod non potest errare, multo magis potest aliquis habere scientiam, tenens per lumen fidei supernaturale quod Deus non potest fallere nec falli de revelatis.
Praeterea, prima principia necessaria sunt et evidentia ex terminis ; sed in revelatis sunt aliqua prima principia necessaria, aliter esset processus in infinitum in revelatis, et sic nihil primo creditum, quia si non possumus in credibilibus dare aliquod primum, nec possemus dare aliquid posterius, sicut in aliis essentialiter ordinatis, ut habetur 2. Metaph. text. 6. et sic nihil erit creditum. Oportet ergo dare aliqua credibilia prima, quae sunt evidentia ex terminis, sed ex illis potest deduci conclusio ; ergo potest haberi scientia de credibilibus.
Sed dices forte quod aliqua credibilia sunt simpliciter prima, sicut Deum esse Trinum et unum ; sed tamen hoc non est cognitum ex evidentia terminorum apprehensorum, quia non possumus terminos apprehendere.
Contra, si non apprehenderemus terminos, nunquam aliquam complexionem ex eis formaremus, et per consequens de hoc complexo non haberemus fidem.
Contra, 2. ad Corinthios 9. per fidem ambulamus, et non per speciem , et secundum Glossam, per fidem tantum illuminamur ; ergo secundum Glossam, etc.
Praeterea, omnis cognitio, quam habemus de credibilibus. est aenigmatica ; ergo de eis non possumus habere scientiam, quae excludit obscuritatem illam, quae est ex evidentia objecti.