PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Dicit igitur de primo : " Sint lumbi vestri praecincti. "
Quatuor autem in hoc ipso notantur : praeceptum auctoritatis, radix et principium concupiscentiae carnalis, subjectio ejusdem sub facultate nostrae potestatis, et modus restrictionis. Primum notatur cum dicit:
" Sint. "
Hoc enim est imperium auctoritatis, cui debetur obedientia promptae devotionis. Exod. XXIV, 7 : Omnia quae locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.
Sunt autem quinque causae quibus Dominus restringi praecipit carnales illecebras, quarum prima est, quia in se sunt immundae : secunda, quia spiritui sunt contrariae : tertia, quia proveniunt ab humanae naturae perversitate : quarta, quia sapientiae honorum studiorum voluptates sunt impeditivae : quinta autem, quia in seipsis sunt malae, Deo et regno ejus contrariae.
De immunditia illecebrarum carnalium dicitur, Eccli. IX, 10 : Omnis mulier quae est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur, scilicet ab omnibus praetereuntibus. Stercus autem valde est immundum. Idcirco, Ezechiel. XXIII, 3 et 4 : Oolla et Ooliba dicuntur mulieres nefariae. Oolla enim tabernaculum interpretatur. Ooliba vero interpretatur tabernaculum meum : quia in concupiscentia carnali, tabernaculum est eorum qui contubernia diligunt carnalium libidinum.
De contrarietate autem carnalis concupiscentiae ad spiritum dicitur, ad Galat, v, 17 : Caro concupiscit adversus spiritum, spirilus autem adversus currum : haec enim sibi adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis. Ideo, Genes. XVI, 1, Agar quae significat carnem, et Sara spiritum. Ad Galat. IV, 29 : Is qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc.
Haec etiam proveniunt a naturae perversitate. In ordinata enim natura ratio imperat, et caro obedit : in perversa autem natura caro imperat, et ratio obedit. Et tunc fiunt omnia, quae sunt concupiscentiae carnalis. Habacuc, I, 4 : Quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.
Hoc est, sensualitate carnis praevalente adversus rationem spiritus, omnia fiunt perversa. Numer. XXII, 32 : Perversa est via tua, mihique contraria.
Quod autem bonis sapientiae et virtutis studiis contrarietur, dicitur, Sapient. I, 4 : In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Et ideo dicit Aristoteles in III Ethicorum, quod hoc quod sapientes plebis passi sunt ad Helenam, hoc oportet nos pati ad delectationem libidinis. Ut scilicet studentes virtuti dicamus : Fuge, fuge. Sicut sapientes plebis dixerunt fugiendam Helenam, ne sua pulchritudine caperentur. Ideo Propheta dicit, Psal. cxviii, 37 : Averte oculos meos ne videant vanitatem. Job, XXVIII, 13 : Sapientia non invenitur in terra suaviler vivenlium, hoc est, in delectabilibus carnis conservandum.
Quod autem in seipsis sint malae, et Deo et regno ejus contrariae, dicitur, I ad Corinth. xv, 50 : Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. Joan. I, 13 : Non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri,sed ex Deo nati sunt.
His ergo de causis fit praeceptum de voluptate carnis abdicanda.
Hoc est ergo quod dicit:
" Sint lumbi. "
Lumbi sunt instnimenta et loca carnalium passionum et concupiscentiarum, infernus respectu luminum coelestium, receptacula venereorum, junctura superiorum et inferiorum, vasa illusionum, loca corruptionum et infectionum serpentinarum.
Quod autem sint instrumenla et loca passionum et concupiscentiarum patet, Job, xl, 11, ubi de diabolo in membris ejus Dominus ad beatum Job loquitur, dicens : Fortitudo ejus, hoc est, diaboli, in lumbis ejus : et virtus illius in um-bilico venlris ejus. Ostendit enim per hoc quod virtus concupiscentiarum per quas diabolus decipit homines, in viris quidem sit in lumbis, in feminis autem in umbilico : in quibus membris concupiscentia principaliter dominatur.
Quod autem infernus sint respectu luminum caelestium, dicit expresse Plato, qui dicit in lumbis quasi inferno concupiscentiam esse demersam : et ideo tantae esse perversitatis, quod corrigi non potest : quia procul a lumine rationis et mentis relegata. Et ideo signiBcatur, Proverb. VII, 10 et seq. , per mulierem vagam, garrulam, quietis impatientem, quae non valet in domo consistere pedibus suis : nunc foris, nunc in plateis. Quia tot humoribus diffluit, tot caloribus exagitatur, tot fumis excaecatur, tot incitationibus impellitur, tot stimulis libidinum urgetur, quod nihil constantiae, nihil modestiae, nihil serenitatis, nihil castitatis in se praevalet exhibere. Haec est mulier stulta quae Job alloquitur, stultum reputans quidquid ille de Deo sentit sapienter, Job, ii, 10 : Quasi una de slultis mulieribus locuta es. Hic est infernus de quo dicitur, Proverb. xxx, 15 et 1G : Tritt sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit. Infernus, et os vulvae, et terra quae non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit. Infernus quidem propter concupiscentiae profunditatem. Os autem vulvae quod a volvendo dicitur propter insatiabilem libidinem. Terra autem propter terrenae concupiscentiae tenebrositatem. Ignis autem propter aestum libidinum. Quin, sicut dicit Hieronymus : " Non aetnaei montes, " non Vulcanei ignes ita aestuant ut " juveniles medullae vino et dapibus in-" flammatae. " Proverb. XXII,fl4 : Fovea profunda, os alienae : cui iratus est Dominus, incidet in eam. Os alienae di-
citur os concupiscentiae sive vulvae. Et est profundum, quia in inferno sepultum. Ideo Plato dicit rationem esse extra omnia, concupiscentiis non immersam : irascentiam autem in media regione : concupiscentiam autem in infimo sepultam.
Lumbi etiam sunt receptacula venereorum, quoniam ibi tolum est regnum Veneris. Unde, Eccli. xlvii, 21 et 22, improperatur Salomoni : Inclinasti femora tua mulieribus, potestatem habuisti in corpore tuo, dedisti maculam in gloria tua, profanasti semen iaum. Femur enim et lumbus idem est: nisi quod unum dicitur ad latus, allerum autem ad dorsum : et unum ad extra, et allerum ad intus. Haec igitur inclinare mulieribus, est ista venereis exhibere. Potestatem autem in corpore habere cum enervatione mentis, est Veneris sequi concupiscentias. Quia sicut Homerus in versu graeco dicit: " Veneris corrigia stringens in concupiscentia, furatur mentem valde sapientum. " Haec sunt unguenta meretricia in quibus mortuus est Asa .
Lumbi etiam sunt junctura inferiorum et superiorum in ansis. Et ideo superioribus, in quibus vigent spiritualia, cavendum est ne ad infima per delectationes deprimantur, et in imis ligata et inviscata permaneant. Sicut corde conqueritur Manasses in Oratione, ad medium : Incurvatus sum multo vinculo ferreo,... et non est respiratio mihi. Sicut enim ferro domante omnia ligatus est, quem ligat gravitas voluptatis lumborum. Erectio enim tota superiorum consistit in lumbis, et his ligatis tolum corpus deprimitur. Iste spiritus infirmitatis qui incurvavit mulierem annis decem et octo, quam a vinculo illo solvit Dominus . Ideo dicitur, ad Coloss. III, 1 et 2 : Si consurrexistis cum Christo,quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
Haec sunt vasa illusionum diabolicarum. Psal. XXXVII, 8 : Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea. In lumbis enim congregata materia delectationis, slatim illudit diabolus : in vigilia per cogitationes et concupiscentias, et in somnis per multas phantasias. Unde etiam lasciviens uxor Putipharis, eunuchi Pharaonis, dixit : En introduxit viruin Hebraeum, ut illuderet nobis . Eccli. XXXIV, 6: Sicut parturientis, cor taum phantasias patitur. Parturiens dicitur hic praegnans : quia mulier praegnans (eo quod semen conceptum in intimis tangit nervos in lumbis) plus alio tempore somniat coitum, et delectatur in illusionibus. Et ita facit qui illusionis materiam in lumbis concipit, quia ille dat causam illusionibus.
Lumbi etiam sunt loca corruptionum et infectionum serpentinarum. Venenum enim primi serpentis nusquam ita profunde corrupit et infecit corpus hominis sicut in lumbis. Et ideo ibi locus veneni est suae infectionis : et exinde fumat in totum corpus. Et hoc significatum est, Numer. v, 27, ubi dicitur quod aquae in quas maledicta congesta sunt, putrescere fecerunt femur mulieris adulterae. Hac putredine corrupti erant de quibus dicitur, Daniel. XIII, 56: Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscenlia subverlil cor tuum. Concupiscentia enim lumborum tanta est, quod eliam cor ad se corrumpit et trahit. Et hoc est quod dicitur, Osee, IV, 19 : Ligavit eum spirilus in alis suis. Quod Glossa, ibidem, de spiritu fornicationis exponit: qui alis, involantis in cor concupiscentiae infectae et corruptae multos ligat et inficit.
Sunt autem secundum dicta Patrum lumbi quidem mentis, et lumbi corpo- ris. Lumbi quidem corporis sunt de quibus dictum est. Lumbi autem mentis sunt duo : vis scilicet concipiendi delectationem per cogitationem illicitam, et vis delectandi in eadem per voluntatem, sive effectum illecebrosum. Et de his lumbis dicitur, I Petr. I, 13 : Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam. Unde etiam Joannes, Apocal. I, 13, vidit praecinctum ad mammillas zona aurea, ut lumbos mentis restringeret, et ut esset mundus in spiritu et in corpore. Sicut dicitur, I ad Corinth. VII, 34 : Mulier innupta, et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Isti ergo sunt lumbi
" Vestri. " Nostri dicuntur hi lumbi : non quia partes sunt corporis, sed quia passio lumborum in nostra est potestate: sicut dicitur, Genes. IV, 7 : Sub te erit appetitus ejus, hoc est, peccati. Peccati enim appetitus sub nobis est, quando facultas ejus est in nostra potestate. Et hoc significatum est, Genes. XVI, 9, ubi dictum est Agar (quae carnis petulantiam significat) : Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius, hoc est, ad dominium rationis, in cujus dominio petulantia est carnis. Sic ergo nostri sunt lumbi.
Si autem sic nostri dicantur, objicitur id quod Aristoteles disputat in libro VII Ethicorum, ubi determinat Philosophus, quod tales operationes tractae passionibus concupiscentiae, non omnino sunt in nostra potestate, sed sunt mixtae : partim tractae per concupiscentias, et partim voluntariae. Sic videtur quod non bene dicitur : Lumbi vestri.
Sed ad hoc dicendum, quod Aristoteles ibi loquitur de proprietate incontinentis in quantum incontinens est.
Incontinens autem est qui rationem qui dem in iaciendis et eligendis habet sanam, sed concupiscentiam habet passionibus attractam. Et in quantum est in tali statu ille incontinens, non habet actiones et electiones suae rationis liberas omnino, quia immersus est concupiscentiae passionibus. Non tamen habet coactas, sed potius coactione habet liberas, quamvis non habeat eas liberas ab infectione.
Et hoc est quod dicit: " Lumbi vestri, " quia in nostra sunt potestate quantum ad coactionem.
Possumus igitur dicere, quod lumbi nostri sunt quadrupliciter. Nostri enim sunt secundum statum hominis damnati per libertatem a coactione. Nostri sunt secundum statum hominis incipientis per restrictionem a mala actione. Nostri sunt secundum statum hominis in virtute proficientis per libertatem a vitii infectione. Nostri sunt secundum statum virtutis perfectae per libertatem a tentatione. Et ideo talibus ut discipulis specialiter dicit : " Sint lumbi vestri praecincti. "
Status enim hominis damnati est, quia passione camali sine gratia mens trahitur et vincitur, sed non cogitur: de quo dicitur, ad Roman. VII, 18: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle adjacct mihi, perficere autem bonum non invenio. Istud significatum est. Judicum. XVI, 19 et seq., ubi Dalila (quae fomitem lumborum significal) raso capite Samsonis, ligavit eum restibus et tradidit in manus Philistinorum. Caput enim hominis mens est. Septem crines hujus capitis sunt septem mentis illuminationes ad bonum: quae sunt sapientia quae est cognitio divinorum, intelleclus qui est acceptio verorum, consilium quod est directio dubiorum, scientia quae est lumen conversationum humanarum, prudentia quae est habitus perfectus eligendorum ad vitam pertinentium, fides quae est cognitio cum assensu credendorum, et revelatio
Spiritus quae est acceptio secretorum. His enim rasis a mente per illecebram concupiscentiae, Samson (sol fortis) est. in manibus Philistinorum : in quorum manus se sponte tradidit, quando Dalilae gremio se immersit. Ideo dicit Apostolus, I ad Corinth. VI, 18: Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Quia vulnus concupiscentiae inflictum corpori, sauciam facit animae rationem.
Status autem hominis incipientis secundum concupiscentiam lumborum exprimitur, Eccli. xxx, 20 et 21 : Mercedes iniquitatis, videns oculis et ingemiscens, sicut spado complectens virginem, et suspirans. Spado enim qui seipsum castravit ab actu concupiscentiae, adhuc in volunlatis concupiscentia secum portat mercedes iniquitatis in delectabilibus concupitis: et ideo complectitur virginem ut materiam libidinis in concupiscentia, et ingemiscit in eam, sed non eam cognoscit. Iste est spado de quo dicitur, Sapient. III, 14: Spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem. Quamvis enim in concupiscentia sit, tamen istetalis ab actu continet. Et in hoc ostendit lumbos se habere in potestate.
Status proficientium est secundum libertatem a vitio inliciente, in quo virtus jam convalescit et proficit ad vitii expurgationem. Sed remanent adhuc fumi quidam evaporantium concupiscentiarurn. Et hic est status hominis qui loquitur in Psalmo cxxxviii, 16: Imperfectum meum viderunt oculi tui : et in libro tuo omnes scribentur, supple, qui faciunt id quod possunt. Iste est de quo dicitur in Sapientia, VIII, 21: Ut scivi quoniam aliler non possem esse continens, nisi Deus det: et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum : adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex lotis praecordiis meis, etc.
Status autem quartus est perfectorum, qui liberi sunt a tentatione, et adepti sunt libertatem gratiae, qui lumbos car- nis penitus habent in potestate: de quibus dicit Psalmista, Psal. lxxxiii, 3: Cor meum et curo mea exsultauerunt in Deum vivum. Psal. lxii, 2 : Sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea. Sic ergo lumbi sunt nostri plus et minus in nostra existentes potestate.
Et hoc est quod dicit: " Sinl lumbi vestri. "
" Praecincti. "
Et tangitur hic quartum quod est modus restrictionis. Restrictionis autem modus est sex modis. Fortitudine enim praecinguntur contra emollitionem, justitiae disciplina contra luxum, meditatione divina contra motum surgentem, castigatione carnis contra mali radicem, continentia contra passionem vim mentis enervantem, virilitate animi contra oblectamentorum tentalionem.
De restrictione fortitudinis contra emollitionem dicitur, Proverb. XXXI, 17: Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. Fortitudine restrinxit emollitionem delectationis ne difflueret, fortiter se in virtute tenens, et confortata roboravit brachium ad opera meritorum. Sic dicitur, Exod. XII, 11, comedentibus carnes agni, quod renes accingant. Renes autem et lumbi idem sunt, sicut ante diximus, hoc est, locus delectationis: nisi quod renes ad intra dicuntur posterius, et lumbi in eodem situ dicuntur respectu exterioris partis, femur autem ad latus. Omnia enim haec eamdem nominant partem corporis. E contra de non accinctis fortitudine dicitur, Psal. lxxii, 21 et 22: Renes mei commutati sunt: et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi.
De praecinctione per justitiae disciplinam contra luxum carnalem dicitur, Isa. XI, 5: Erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus, hoc est, justitiae disciplina. Non enim restringitur luxus saeculi nisi disci- plinae severitas carni adhibeatur. Hoc praecepit Angelus Petro, Act. XII, 8, dicens: Praecingere, et calcea te caligas luas. Praecingitur enim quis ne luxus defluat veslimentorum. Et calceatur caligis qui mortem cogitando a deliciis restringit affectum. Isa. XXXII, 11 et 12: Accingile lumbos vestros. Super ubera plangite. In uberibus enim titillatio est libidinis ad lumbos colIiminata: et ideo lumbi accingendi sunt justitiae disciplina, ne libido lumborum ad ubera pertingens, Iactetur fomento malarum cogitationum.
De praecinctione meditationis contra motum surgentem dicitur, Apocal. I, 13 : Praecinctum ad mamillas eona aurea. Zona enim aurea, restrictorium meditationis Scripturarum ad mamillas cordium. Unde Petrus ad dementem in Itinerario clementis: " Incessanter debet quisque quae Dei sunt cogitare et loqui. Quia si in his bonis mens occupata fuerit, diabolus non invenit locum ad mentem. " Hieronymus: " Ama studia litterarum, et carnis vitia non amabis. "
Castigatione autem carnis fit restrictio contra mali radicem et fomitem. Judith, VIII, 6: Habens super lumbos suos cilicium, jejunabat omnibus diebus vitae suae, praeter sabbala, et neomenias, et festa domus Israel. Cilicium enim est castigatio lumborum. I ad Corinth. IX, 27: Casligo corpus meum, et in servilutem redigo: ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Jerem. XXXI, 19: Percussi femur meum : confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae.
De continentia contra passionem vim mentis enervantem dicit Gregorius : et Lumbos praecingimus cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus. " Continentia enim est tenentia infra metas mentis, ne vis mentis per passionem et violentiam passionis enervatur, et homo extra metas mentis extrudatur. Eccli. xv, 1 et 2: Qui continens est ju-stitiae, apprehendet illam, et obviabit illi quasi mater honorificata. Job, XII, 18: Balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum. Solula enim lascivia vanitatis, fune renes praecingit: quando continentia motus restringit illicitos, et fraenat passiones.
De virilitate contra oblectamentorum tentationem dicitur, Job, XXXVIII, 3: Accinge sicul vir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi. Non enim Deo respondere poterit qui oblectamenta tentationum et vanitatum non restringit. Jerem. I, 17: Tu ergo accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi. Oportet enim viriliter oblectamenta mundi restringere, et surgere per erectionem intentionis, et tunc loqui de divinis.
Est autem notandum, quod idem est praecingi, et accingi, et succingi secundutn rationes diversas. Omnia enim haec virtutis signiQcaat actum, et vitiorum restrictionem. Sed quia virtus est ad ambulandum, et proficiendum, ideo ea praecingimur. Et hoc est ministrare Deo et proximo. Et quia armat contra diabolum, ideo accingimur. Et quia amputat defluenliam fluxus concupiscentiae, ideo succingimur virtute. Cum tamcn in substantia idem sit. Unde Dominus praecinget so, et transiens ministrabit illis . Et Petrus succinxit se, et misit se in mare . Et Paulus praecipit: Accingamur armis virtutum contra diabolum . ''Sequitur:
" Et lucernae ardentes in manibus vestris. "
Hic secundo determinat de honorum operum perfectione ad quae praecipuo Praelati tenentur.
Dicit autem tria per metaphoram :
quorum primum est illuminationis, secundum quod est incensionis, tertium autem quod est perfectae operationis : et haec tria sumuntur penes tria quae sunt de officio Hierarcharum, ut dicit Dionysius. Hierarchae autem sunt potestatem sacram per actiones et officia administrantes, sicut Episcopi et Praelati. Horum enim est lucere ad ignorantes, et errantes, et ad eos qui in tenebris conversantur : per doctrinam quidem ad ignorantes, per correctiones autem et consilium et disputationem ad errantes, et per lumen virtutis et gratiae ad eos qui in peccatorum tenebris conversantur.
De primo horum, ad Ephes. iii, 8 et 9 : Mihi omnium sanclorum minimo data est gratia haec, in Gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenli absconditi a saeculis in Deo.
De secundo dicitur, ad Roman. II, 19 et 20 : Confidis teipsum esse ducem caecorum,... eruditorem insipienlium, . magistrum infantium. Ad Tilum, I, 9 : Ampleclanlem eum quisecundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere.
De tertio dicitur, Luc. i, 79: Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Joan. VIII, 12 : Ego simi lux mundi. Qui sequitur me non ambulal in tenebris, sed habebit lumen vilae.
Primum notatur per hoc quod dicit: " Lucernae. " Secundum per ardorem, cum dicit: " Ardentes. " Tertium autem per hoc quod dicit lucernas debere esse in manibus cum dicit : " In manibus vestris. " Per hoc enim significat operis perfectionem.
" Et lucernae. "
Est autem lucerna praedicationis, lucerna directae intentionis, et lucerna honestae conversationis. "
De lucerna praedicationis, Psal. cxviii, 105 : Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. In hac lucerna vitrum est claritas vocis in eloquentia quae nulla infamia sit obscurata : sicut Joannes fuit vox, Joan. 1, 23 : Ego nox clamantis in deserto. Lumen autem est verbum. Lychnus cui lumen adhaeret, est intellectus sapientia verbi inflammatus. Et de vitro quidem dicitur, Job, XXVIII, 17 : Non adaequabitur ei aurum, vel vitrum. Vitrum enim pervium est, et lumen non abscondit, sed traducit ad illuminationem ambulantium. Job, XXLX, 3: Splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in E. tenebris. De lumine autem verbi dicitur, Psal. CXVIII, 130: Declaratio sermonum litorum illuminat, et intellectum dat parvulis. De intellectu cui quasi lychno adhaeret lumen dicitur, Proverb. XXXI, 18: Non exstinguetur in nocte lucerna ejus. Quia intellectus talis spargens lumen in nocte adversitatis et dubiorum non exstinguitur, sed semper sibi adhaerens spargit lumen.
Oleum autem quod est hujus luminis fomentum, est oleum pietatis et liquescentis ad Deum, et ad proximum benignitas affectus. Eccle. IX, 8 : Oleum de eapile tuo non deficiat. Proverb. XXI, 20 : Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi. Sic lucerna Doctoris in verbo praedicationis est parata. Psal.CXXXI, 17 : Paravi lucernam Christo meo, hoc est, a me uncto in officium Praelationis et praedicationis. Sic impletur quod, Isa. lxii, 1, dicitur : Egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur. Iste enim vere justus est congruens officio, et vere balvator, a perditione salvans sibi commissos.
De lucerna autem bonae et directae intentionis dicitur, Luc. XI, 34 : Lucerna corporis tui est oculus tuus. Idem dicitur, Matth. VI, 22. Et ibi dicit Glossa, quod oculus est intentio dirigens operationem. Sophon. I, 12 : Scrutabor Jerusalem in lucernis. Quia secundum intentiones operibus conjunctas, singuli judicabuntur. Et de hac lucerna jam in antehabitis dictum est . Haec autem lucerna necessaria est Praedicatori et Praelato : ut non intentione potestatis, vel laudis, vel honoris, vel lucri, vel commodi alicujus, candelabrum Ecclesiasticae potestatis accendat: sed potius purum lumen in intentione exhibeat. Sic enim lucernae ardentes sunt in conspectu Domini : sicut dicitur, Exod. xxv, 37. Per contrarium hujus Heli malus sacerdos non poterat videre affectu carnali obumbratus lucernam Dei antequam exstingueretur . ''Exstinguitur enim intentio ad Deum, quando affectus totus dirigitur ad carnalem affectu m.
De lucerna autem honestae conversationis dicitur, Matth. xxv, 7: Surrexerunt omnes virgines, scilicet sapientes, et ornaverunt lampades suas. Lampas enim est lucerna. Ornatus autem ejus est ornatus honestae conversationis.
" Ardentes. "
Hoc est, incensionis. Et haec incensio est per triplicem ignem.
Et primus est incendens ad Deum : et hic est ignis charitatis. Luc. XII, 49 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? Cantic. VIII, 6 : Lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
Secundus est ignis zeli animarum. Eccli. XLVIII, 1 : Surrexit Elias pro-pheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebal. Elias etiam zelator. Unde dixit, III Reg. XIX, 10 : Zelo selalus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel.
Tertius ignis est compassionis ad consolationem proximorum. Thren. I, 13 : De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Sic ignitus fuit qui dixit, II ad Corinth. XI, 29 : Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ? Uritur enim inferius in compassione proximi, qui ad proximum habet ignem dilectionis.
Primus ignis est divinus. Secundus amore virtutis, et odio vitii excitatur. Psal. XXXVIII, 4 : Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. Tertius autem ex sarmentis proximi est collectus : et hoc signiDcatur, Isa. VI, 6 et 7, per ignem calculi, quo ignita et purgata fuerunt labia Prophetae. Calculi enim in sacrificio sunt tribulationes, et afflictiones, et desolationes proximorum. Sapient. iii, 6, 5 : Tamquam aurum in fornace probavit illos,... et invenil illos dignos se.
Isto triplici igne incensa debet esse lucerna. Tunc veriCcatur de eo, Joan. v, 35 : Ille erat lucerna ardens, et lucens. Sic enim dicit Psalmus cxviii, 140 : Ignitum eloquium, luum vehementer, et servus tuus dilexit illud. In hoc enim igne a summo coelo fuit egressio Filii Dei, nec fuit qui se absconderet a calore ejus . Sic dicitur, Deuter. IV, 24 : Dominus Deus tuus ignis consumens est. Sic etiam, Judicum, XIII, 20, Angelus Domini (qui Praelatum et Praedicatorem significat) in flamma ignis ascendit in ccelum. Sic ergo " lucernae sunt ardenles. " Sequitur :
" In manibus vestris. "
Per quod signficatur perfectio bonae operationis. Lucere enim tantum in scientia et verbo vanum est : lucere et ardere per zelum inordinatum, furioso aliquid simile: sed lucere, et ardere, et perficere quod ostendit lumen, et ad quod incitat ardor, perfectissimum est. Et in his tribus perficitur omnis sacrae potestatis administratio. Ut videlicet igne malitiam in aliis consumat, Psal. XCVI, 3 : Ignis anle ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Et per lumen verbi illuminationem infundat. Luc. ii, 32 : Lumen ad revelationem Gentium, et gloriam plebis tuae Israel. Per tertium autem ad virtutis perfectionem informet, ad Philip. iii, 17 : Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Joan. XIII, 15 : Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Exod. xxv, 40 : Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est. Et hoc etiam dicitur, ad Hebr. vm, 5. Sic enim sacer Hierarcha et Sacerdos purgat, illuminat, et perficit omnes sibi commissos : quemadmodum per Angelos Deus facit in coelis.
" In manibus " ergo, hoc est, in operibus lucernae sunt, quando omnia quae ostendit lucerna, per manus perficiuntur Sacerdotum et Clericorum. Ad Roman. xv, 18: Non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit Chrislus. Sic viri Gedeonis manibus sinistris, hoc est, in adversitate tenuerunt lampades : et dextris, hoc est, intenlione aeternorum, tubas, et confregerunt lagunculas corporum per carnis mortificationem, et fugaverunt castra Madian . Sic Dominus Jesus ccepit facere et docere . Sic impletur quod praecipitur, Matth. v, 16 : Luceat lux vesrra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est.''
Attende autem, quod manus est intellectus organum, et significat opus rationabile : et est distinctum digitis organum, et sic significat diligentiam in opere : et est organum organorum, et sic in operibus vult esse universalis.
De.primo dicitur, ad Roman. XII, 1 : Rationabile sit obsequium vestrum.
De secundo dicitur, Cantic. v, 14 : Manus illius tornaliles aureae, plenae hyacinthis. Tornatiles enim sunt in diligentia digitorum, aureae in sapientia discretionis, plenae autem hyacinthis in intentione ccelestis puritatis, quia hyacinthus caelestis est coloris.
De universitate autem operis notandum, quod manus parat pedem ad ambulandum per calceationem, purgat oculum ad videndum, aperit aurem ad audiendum per auricularem. removens obstaculum, emungit nasum ad olfaciendum, scalpit linguam ad gustandum, armat hominem ad pugnandum : et sic omnia parat organa ad agendum, et omnia exhibet arma ad impugnandum et defendendum : et ideo universale est instrumentum ad operandum. Et hoc est quod dicitur, Cantic. v, 5 : Manus meae slillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. Myrrha enim est quae mortuis adhibetur corporibus contra putredinem : et significat universalem virtutem ordinatam contra putredinem omnium vitiorum, quae myrrha per manus et digitos significatur.
Sic ergo " lucernae ardentes sunt in manibus. "
" Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum. "
Ecce modus sollicitudinis.
Dicit autem hic quatuor : qui videlicet, quibus, qualiter, et in quo debeant esse similes.
Qui scilicet, quia " vos, " quibus spiritualis sollicitudo indicta est propter tria. Quia scilicet aliorum vigiles, quia speculatores, quia pastores et custodes sunt aliorum : et ideo magis debent esse solliciti.
Vigiles enim sunt, qui vigilias hujus temporis quasi cujusdam noctis in custodia aliorum observant. Psal. CI, 8 : Vigilavi, et factus sum sicut passer solitaniis in lecto. Ludos enim hominum, et occupationes terrenorum, et societates vanorum fugiens, factus est sicut passer solilarius. In lecto autem, hoc est, in lectis minarum et casibus hujus mundi minae et desolationis, per considerationem mentis inhabitans. Vigilans autem per sollicitudinem commissorum. Genes. XXXI, 40 : Die noctuque aeslu urebar et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. De die praedicans, et nocte orans pro animabus commissorum. Et fugiebat somnus ab oculis per sollicitudinem.
Vos ergo vigiles similes estis, etc.
Vos et speculatores, quia praecavere debetis hostium insidias. Ezechiel. III, 17 : Fili hominis, speculalorem dedi te domui Israel, hoc est, omnium insidiarum hostis praenuntiatorem. Talis fuit speculator qui, II ad Corinth. ii, 11, dixit : Ut non circumveniamur a Salana : non enim ignoramus cogitaliones ejus. Isa. XXI, 6 : Pone speculalorem, et quodcumque videril, annuntiet. Talem igitur qui tam occulta, tam multiformia de insidiis hostium praenuntiare multum debet, oportet esse sollicitum.
Vos ergo similes hominibus, elc.
Vos etiam qui pastores estis Ecclesiarum, qui et pascua debetis discernere, et quae quibus ulilia praevidere, et pestilentias ovium praecavere. Act. xx, 28 : Attendite vobis, et universo gregi in quo vos Spirilus sanctus posuit Episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Ideo etiam vocatur pastoralis cura, quia hoc officium curam quaerit, et vigilanliae sollicitudinem. Luc. II, 8 : Pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
Vos ergo quos pono pastores, similes sitis hominibus, etc.
Similes autem sitis " Hominibus, "
Non irrationalibus, quae nullam habent providentiam futurorum. In hoc enim homo factus est in honore, quod signatum est lumen providentiae vultus Domini super eum . Et qui non habet providentiam, similis factus est jumentis insipientibus et comparatus est illis . Hominibus ergo similes sitis qui cognoverunt per providentiam judicium futurum : ne improperando dicatur vobis : Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit .
Estote ergo similes hominibus" Exspectantibus dominum suum. "
Ecce qualiter hominibus similes esse debeant.
Et dicit duo : unum ex parte exspectantium, alterum autem ex parte ejus qui exspectatur.
Ex parte exspectantium est, quod exspectans immobilis est secundum locum condictum in quo exspectat: secundum, quod sperat ad eum quem exspectat : tertium autem, quod continuo protenditur desiderio et animo ad adventum ejus quem sperat.
De immobilitate loci est, quod in fide et vita et proposito caepto permaneat is qui exspectat. Eccle. x, 4 : Locum tuum ne dimiseris. Sic eliam intelligitur quod dicit Psalmus lxvii, 6 et 7 : Deus in loco sancto suo, Deus qui inhabitare facit unius moris in domo.
De spe autem dicitur, ad Hebr. VI, 18 et 19 : Fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam proposilam spem, quam sicut anchoram habeamus animae tutam ac firmam. Ad
Roman. v, 5 : Spes non confundit. Ideo consolatur quosdam exspectantes Apostolus, ad Hebr. x, 37 : Adhuc modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
De tertio autem, hoc est, de desiderii protensione dicit, Cantic. VIII, 1 : Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam le foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat? Et illud Canticorum, v, 8 : Nuntiate dilecto meo quia amore langueo. Et illud Apostoli, ad Philip. I, 23 : Desiderium habens dissolvi, et esse cum Chri-Slo, multo magis melius.
De omnibus his tribus coniicitur exspectatio, de qua dicitur, Psal. XXXIX, 2 : Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. Et illud Psalmi XXVI, 14 : Exspecta Dominum, virililer age, et conforietur cor tuum, et sustine Dominum. Et illud Habacuc, II, 3 : Si moram fecerit, exspecta illum : quia veniens veniet, et non tardabit. De hac exspectatione gloriatur Paulus, ad Philip. III, 20 et 21 : Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritalis suae.
Id autem quod est ex parte honoris ejus qui exspectatur, est notatum per hoc quod dicit : " Dominum suum. " Dominus enim exspectatur cum timore, et reverentia. De timore enim dicitur, Malach, I, 6 : Si Dominus ego sum, ubi est limor meus ? De reverentia autem dicitur et honore quem debemus Domino, I ad Timoth. I, 17 : Soli Deo honor et gloria in sxcula saeculorum. Amen.
" Quando revertatur. a nuptiis. "
Ecce in quo proponitur simililudo exspectantium Dominum. Et duo notantur in verbo proposito. Unum est, quae sint nuptiae a quibus ad nos reversurus ex- speetatur Dominus : seeimdum autem, in quo similitudo ista attenditur.
Nuptiae quidem sunt triplices : in natura, in gratia, in gloria.
In natura quidem, quando sibi Filius Dei naturam nostram in individuam vilae consuetudinem in unitate personae in utero Virginis copulavit, habens tria bona conjugii : prolem quidem, filios Dei quos redemit : fidem, quia numquam naturam assumptam deseruit : sacramentum, quia eam deitali indissolubiliter conjunxit, unam uni copulando. Hae nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae : et erat mater Jesu ibi. Vocatus est autem et Jesus et discipuli ejus ad nuptias . Cana enim zelus interpretatur : quia sicut dicitur, Isa. IX, 7 : Zelus Domini exercituum faciei hoc. In Galilaea autem factae sunt, quia in transmigratione Filii Dei ad nos : quando, sicut dicitur, Baruch, iii, 38 : In terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Jbi autem mater Jesu fuit, per fidem et consensum in corde, per administra(ionem materiae in corpore, per obsequium in opere. Ipse autem Jesus per praesentiam in carne se ibi exhibuit, et quotquot erant discipuli ejus, Prophetae et Patriarchae ab initio, per exsultationem visionis in Spiritu. Joan. VIII, 56 : Abraham, pater vesler, exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est. Omnes enim quotquot spirituales erant, suspirantes in Spiritu dixerunt illud Ecclesiastici, XXVI, 18 : Da mercedem, Domine, suslinentibus te, ut Prophetae tui fideles inveniantur.
Secundae nuptiae sunt in gratia, quae sunt copulatio Filii Dei cum fideli anima, unius conformis voluntatis in praeceptis et consiliis, quasi individuae vitae consuetudinem retinens. Hoc matrimonium tria bona habet conjugii: bonum quidem prolis, in bonis propositis : conceptum, et in bono consensu habet partum: et in bono opere habet prolem. Fidem autem habet in hoc, quod fideliter in Dei perseverat dilectione : et bonum sacramenti, in animae et Filii Dei amplexu dilectionis et unione. Hae sunt nuptiae quas homo rex fecit filio suo , hoc est, ille humanus et humana (hoc est, benigna) de bonis cogitans Deus. In istis nuptiis praecessitfigura in Isaac et Rebecca, hoc est, in Filio Dei et Ecclesia, mortua matre Synagoga quam Filius Dei verus Isaac in tabernaculum suae matris induxit, hoc est, in divitias et secretum Scripturarum. Et in tantum dilexit eam, ut dolorem qui ex morte matris ejus, Synagogae scilicet, occiderat, temperaret . Et hoc maxime in devotione primitivae Ecclesiae. Sed, heu 1 nunc tanta lascivia fidem violat et Ecclesiam de gentibus, quod et ipsam fastidire incipit sponsus Ecclesiae Christus.
Tertiae nuptiae sunt Filii Dei in gloria cum anima beata et cum Angelis: in quibus individuae vitae consensu fit perfectus voluntatum consensus. Quia omnimodam facit vitae individuitatem et consuetudinem, quando nihil a beatis divisum habet Deus. Quia suos super omnia bona sua constituit, sicut dicitur, Matth. xxv, 14 et seq., quando reginam animam in thalamum absconditi suae deitatis introducit. Psal. xxx, 21 : Abscondes eos in abscondito faciei tuae, a conturbatione hominum. Hoc matrimonium habet bonum prolis, in partu multorum gaudiorum continuo novorum : bonum fidei, quod numquam violabitur impossibilitate admissionis contrariorum : bonum autem sacramenti, indissolubilem unionem spirituum creati et increati in lumine. Et hoc est matrimonium Assueri et Esther absconditae in consortium regni. Esther enim abscondita, et Assuerus interpretatur beatus.
Ad primas autem nuptias Filius Dei semel venit, neque umquam recessit, neque umquam redibit.
Ad secundas multoties venit, quoties per gratiam fideli conjungitur animae. Recedit autem per peccatum, et redit per paenitentiam quando reconciliatur, dicens illud Jeremiae, iii, 1 : Vulgo dicitur : Si dimiserit quis uxorem suam, et recedens duxerit virum alterum, numquid reverletur ad eum ultra ? Numquid non polluta et contaminata erit mulier illa 1 Tu autem fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.
Ad tertias autem nuptias secundum corporalem praesentiam ivit Dominus in die Ascensionis, qui tamen semper praesens fuit secundum exhibitionem suae divinitatis. Et redit continuo reditu revelationis, et apparitionis, et consolationis quam facit Sanctis : ostendens hoc quod dixit, Matth. XXVIII, 20 : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Redit tamen praecipue in die mortis, quando traducere venit sponsam. Et redibit in die judicii, traducens universalem Ecclesiam. Et tunc verificabitur illud Matthaei, XXIV, 10 : Venit sponsus, et quae paratae erant intraverunl cum eo ad nuptias, et clausa est janua.
Istae sunt ergo nuptiae, et talis exspectatur reditus sponsi.
Similitudo autem exspectantium sic revertentem sponsum est in sex. Exspectantes enim sponsum ex deliciis venientemvestitu novo fulgent, cantibus novis sonant, musicis instrumentis concrepant, luminibus solemnibus illuminantur, donis et muneribus effluunt, dapibus et epulis delicatissimis epulantur : et in talibus se sponsi deliciis conformant.
Et veslitus quidem, est varietas honestae conversationis, omni colore virtutis adornata : de qua dicitur, Isa. lxi, 10 : Induit me Dominus vestimenlis salulis, et indumento laetitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum co-rona, et quasi sponsam ornatam monilibus sttis. Indecorum enim est sponsum et sponsam regio fulgere habitu, et sodales et amicos utriusque vilibus esse pannosos. Unde, Matth. XXII, 11-13, ejectus est qui intravit ad nuptias, non habens vestem nuptialem.
Cantus autem est, ut dicit Cassiodorus, exsultatio mentis in vocem modulationis prorumpens. Ad Ephes. v, 19 : In psalmis, et hymnis exsultantes, et canticis spirilualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestrisDomino. Judicum, v, 3: Ego sum, ego sum quae Domino canam : psallam Domino Deo Israel.
Musica autem instrumenta sive organa, sunt tympanum quidem in corporis castigatione et maceratione. Chorus autem, consonantia dilectionis proximorum. Chordae autem in jubilo cordis ad Deum. Organum autem in modulatione laudis divinae, et Psalterium in operis perfectione. Psal. cl, 4 : Laudate eum in tympano, et choro : laudate eum in chordis, et organo.
Lumina autem solemnia quae triplicibus composila sunt : lumen verbi in praedicatione, lumen exempli in exempli ostensione, et claritatis famae in omnium ore. Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus. Ad Philip. II, 15 : Inter quos lucetis sicul luminaria in mundo.
Dona autem quibus effluunt, sunt dona eleemosynarum et omnium honorum quae ad communicationem veniunt. Esther, II, 18 : Dona largitus est juxta magnificentiam principalem. Nehemiae seu II Esdrae, VIII, 10 : Mittite paries his qui non praeparaverunt sibi. Tob. IV, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.
Dapes autem et epulae, sunt inferiores insancto Spiritu refectiones. I ad Corinth. v, 8 : Epulemur... in azymis sinceri-. talis, et verilalis. Psal. xli, 5 : In voce exsultationis, et confessionis, sonus epu lautis. Luc. xv, 32 : Epulari et gaudereoportebat: quia frater litus hic mortuus erat, et revixit: perierat, et iuventus est.
Sic ergo similes sitis hominibus exspectantibus dominum suum, quando reverlalur a nuptiis.