LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De compendiosa collectione dictorum.
Sub compendio ergo quae dicta sunt comprehendente, dicimus quod omnis substantia cadens sub quibusdam suis dispositionibus sub aeternitate, et sub quibusdam sub tempore, ens est vere et generatio simul.
Cujus probatio est, quod omnis res cadens sub aeternitate, est vere ens, eo quod stat per essentiam suam, et esse suum potentiae non est admixtum. Et omnis res secundum omnes suas dispositiones cadens sub tempore, est generatio vera, eo quod esse suum stat per continuam abjectionem et adjectionem. Si ergo hoc ita est, tunc res media una existens secundum substantiam, secundum aliquid sub tempore est, et est ens vere et generatio, non quidem per motum unum, sed per motum et motum : per esse enim substantiae est ens, sed per esse accidens est generatio.
Jam ergo manifestum est ex eo quod diximus, quod ens generatum cadens per substantiam suam sub tempore, non habet esse a seipso : sed esse substantiae suae dependet per ens purum, quod est causa durabilitatis omnium, et est causa rerum sempiternarum omnium, et etiam causa durabilitatis esse rerum destruetibilium : necessarium ergo est in ordine rerum, quod sit unum purum primum, quod sit primum, faciens adipisci unitates et bonitates et entitates omnia quae sunt, et ipsum non adipiscatur hoc ab aliquo, sed omnes aliae rerum unitates sunt ab ipso : et illud non potest habere comparem, nec consortem, nec contrarium.
Et quod hoc verum sit, significatur probabiliter per hoc quod dicimus : si enim detur quod invenitur unum quod est entitatem et unitatem in omnibus faciens, et non est inquisitum ex alio : et detur quod aliud etiam invenitur, quod etiam est faciens acquirere entitates. Non enim potest esse : quoniam aut inter omnia duo similitudo sit in omnibus dispositionibus, aut sit inter ea differentia aliqua in qua unum superfluat vel abundet ab alio. Si enim in omnibus inter ea similitudo sit, tunc eadem sunt, et unum eorum non est primum et alterum secundum : idem enim est, ut dicit Aristoteles in VII Topicorum, a quo non differt differentia. Si autem unum eorum non est simile alteri in omnibus dispositionibus suis, sed unum abundat ab altero, tunc sequitur procul dubio, quod unum est primum, et alterum secundum, secundum naturae ordinem. Illud ergo in quo est primo unitas inventa, vel acquisita ex alio secundum causam, est primum secundum naturam, sicut saepius dictum est et ostensum. Illud vero in quo est unitas inventa vel acquisita ex alio praeter unam naturam post ipsam participans unitatem et bonitatem. Si ergo talis unitas est, ex alio acquisita sit ex quo provenit : et relinquitur, quod uni vero primo et reliquis unis causatis ab ipso conveniat unitas per prius et posterius : nec sit unitas in causatis nisi propter unum verum et purum quod est causa unitatis, entitatis, et bonitatis.
Jam ergo manifestum est quod diximus, et hoc est planum, quod omnis unitas
rerum causatarum quae est post unum verum, est acquisita et creata : sed unum primum verum et causans unitates, omnia secunda facit acquirere unitates, et ipsum non est acquisitum ab alio, sicut ostendimus.
in hoc ergo libro ad finem intentionis pervenimus. Ostendimus enim causam primam, et causatarum secundarum ordinem, et qualiter primum universi esse est principium, et qualiter omnium esse fluit a primo secundum opiniones Peripateticorum : et haec quidem quando adjuncta fuerint undecimo primae philosophiae, opus perfectum erit.
Scimus enim, quod quaedam corpora caelestia animata non dixerunt, quorum contradictionem nec annuimus nec abnuimus : sed hoc dicimus pro certo, quod nec cum Peripateticis, nec cum Epicureis, nec cum Stoicis dicta eorum conveniunt. Omnes enim isti corpora caelestia animata dixerunt.
Scimus etiam, quod quidam contendunt spiritus, qui vulgariter Angeli vocantur, intelligentias esse : sed hoc certum est, quod Angeli sunt intelligibiles substantiae secundum mystoria gratiae distributae : sed quod in motu sint, loco, et operatione, sicut a Peripateticis dicitur, non convenit cum dictis eorum qui de motibus et apparitionibus et operationibus eorum locuti sunt.
Eligat ergo unusquisque quod sibi placuerit : ea enim quae dicta sunt non assertionibus nostris inducta, sed assiduis postulationibus sociorum, ut Aristotelem explanemus, potius extorta quam impetrata.
XIII. Quod substantia simplex et
stans per essentiam suam, non dividitur secundum esse. 604
XIV. De collectione eorum quae dicta sunt. 606
XV, Quod omnis substantia simplex est stans per seipsam, sive per essentiam suam. 606
XVI. De compendio eorum quae dicta sunt. 607
XVII. Quod substantia creata in tempore, aut semper est in tempore, aut non semper. 608
XVIII. De ordinatione principio- rum, mediorum, et extremorum, et eorum sufficientia. 610
XIX. De relatione dictorum ad invicem secundum virtutis informationem. 612 XX. De collectione eorum quae dicta sunt. 613
XXI. Quod inter aeterna et temporalia est medium. 615 XXII. De collectione eorum quae dicta sunt. 616
XXIII. Quod est quaedam substan- tia ens et generatio. 617
XXIV. De compendiosa collectione dictorum. 618
D. ALBERTI MAGNI
RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRAEDICATORUM,
PARVA NATURALIA.