LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De impedimento ejus quod est petere id quod est in principio, vel petere contrarium.
Quia autem jam in praehabitis dictum est, quod indeterminatum est quando opponentes ponunt contrarium, vel id quod est in principio, et quibus modis petitur oppositum. Dicimus ergo primum, quod quomodo petit interrogans id quod est
in principio, et quando petit contrarium, secundum veritatem quidem in Posterioribus Analyticis dictum est : sed hic dicendum est hoc secundum opinionem. Et dico secundum veritatem, quando per ignotius et aeque ignotum similiter petitur id quod est in principio. Secundo autem petitur id quod est in principio, quando per id quod est idem vel aeque notum vel ignotius quoad nos, petitur id quod est in principio. Adhuc autem
, notandum, quod dicitur id quod est in principio peti, et non principium in se, sed petitur id quod est in principio involutum in alio frequenter ut in toto vel in parte vel convertibili vel hujus aliquo.
Modos autem ejus quod est petere id quod est in principio, determinantes dicimus, quod aliquis petere videtur id quod est in principio quinque modis. Manifestissime quidem in primo modo contingit petere id quod est in principio, si quis idem quod monstrare oportet, petat in eodem nomine et re, non est facile latere respondentem.In univocis autem (hoc est, in synonimis) in quibus est nomen idem, et ratio diffinitiva eadem orationis sive rationis complexae ad nomen, magis latet. Et hoc intelligendum de his in quibus aeque nota sunt nomen et diffinitio : quia in loco a diffinitione (prout diffinitio est principium et causa cognoscendi diffinitum) non est petitio principii. Hujus exemplum est, ut si dicam, homo currit, ergo homo currit: vel in svnonimis, gladius incidit ergo spatha incidit, et hujusmodi.
Secundo modo petitur id quod est in principio, quando id quod particulariter habet probare aliquis, petit universaliter insuo toto universali, cum pars asuo toto non sit diversa, quamvis etiam non omni modo cum ipso sit idem. Cujus exemplum est, ut qui conatur ostendere, quoniam contrariorum est una et eadem disciplina, petit quod omnium oppositorum est una disciplina. Et attende quod in praedicatis essentialibus quae magis insunt superioribus quam inferioribus, aut non insunt superioribus nisi per inferiora, vel inferioribus nisi per superiora, est iste bonus processus, et non est petitio ejus quod est in principio : sed in accidentibus praedicatis quae prius insunt inferioribus, et posterius superioribus, si inferius petatur in superiori, petetur in ignobiliori quam ipsum sit : et ideo in talibus est petitio principii, sicut patet in exemplo inducto quod est accidentale praedicatum. Est autem in talibus petitio principii quod videtur, quia id particulare vel speciale quod oportebat per se quidem sumptum ostendere, petitur in toto cum aliis pluribus particularibus in illo toto contentis.
Tertius modus est, si quis idem quod universaliter est ostenderein proprosito, petit hoc particulariter : qui modus conversus est ad praecedentem, quia totum tale, maxime secundum quod ut integrum ex suis partibus consideratur, non est nisi suae partis compositae potestas, aut universaliter integratur ex suis partibus, quando non essentia, sed simpliciter est. Cujus exemplum est, ut si proponat ostendere de omnibus contrariis intoto ali-
e quid, et petit hoc in aliquibus : videtur enim id quod in pluribus in toto acceptis oportebat ostendere, hoc idem in partibus extra totum divisum sumptis petere. Rursus quartus modus, qui conversus tertii est, si quis dividens petat in parti-
bus quod propositum est, conjunctim osse demonstrandum. Ut si oporteat conjunctim ostendere medicinam esse scientiam sanativi et aegrotativi, et inferat ex hoc, quod medicina est scientia sanativa, et aegrotativa: quia totum copulatum non est suae partes simul acceptae.
Aut etiam quintus modus est in convertibilibus, si quis eorum quae ad invicem se consequuntur convertibiliter, alterum petat ex necessitate esse, et ex illo concludat reliquum. Ut si oporteat ostendere, quod diameter est incommensurabilis lateri pelat quod latus est incommensurabile diametro : horum enim unum convertitur cum alio, et habent eamdem probationem, et aeque ignotum est unum sicut aliud. Attende tamen quod si unum per aliud etiam accidens esset notius altero,tunc per illud posset inferri reliquum, et non esset petitio principii, sed locus a convertibili, et caetera.