Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum Deo conveniat frui ? seu, utrum Deus, Viator, Peccator, Bruta, Omnia. fruantur ?
Alensis 2. part. quaest, 4. merribr. 3. D. Thom. 1.2. quaest. 11 . art. 2. D. Bnnavent. hic, art. 3. quaest, 1. et 2. Rich. art. 2. part. lot.et 2. dist. 38. art. 1. quaest. 3. 4. Dur. ibi quaest. 4. Scot. 4. dist. 49. quaest. 8. et 10. et 2. Phys. quaeit. 9. ubi agit de causalitate finis.
Ultimo circa distinctionem istam primam quaeritur de fruente, cui scilicet ut subjecto conveniat fruitio. Et primo, utrum Deo conveniat frui. Videtur quod non, quia fruitio est respectu finis: sed Deus non habet finem, ergo non competit sibi frui.
Contra, Deus amat se et non amat se propter aliud, quia tunc uteretur se: ergo fruitur se. Consequentia plana, quia si amat se, aut utendo aut fruendo.
Quaero secundo, utrum viator fruatur ? Quod non videtur, quia viator tantum habet actum desiderii respectu boni absentis, sed actus desiderii non est actus fruitionis.Cujus probatio est,quia desiderium est actus concupiscentiae; fruitio autem est actus amicitiae, ergo, etc.
Contra Augustinus, et habetur in littera : Frui est amore inhaerere alicui rei propter se; sed sic viator inhaeret Deo, ergo, etc.
Quaeritur tertio, utrum peccator fruatur ? Et videtur quod non, quia non innititur alicui bono immobili, sed mobili; ergo non quiescit, et per consequens non fruitur. Antecedens ostenditur, quia innititur creaturae quae est mobilis, quia omnis creatura varietati subjecta est.
Item, qui vult alium uti actu suo, non fruitur eo, sed peccator vult Deum uti actu suo; ergo non fruitur eo. Major ostenditur, quia qui vult alium uti actu suo, jam non appretiatur illum ut summum bonum ; ergo non fruitur illo. Minor ostenditur, quia peccator vult esse actum suum ; igitur vult ipsum esse a Deo, cum nihil possit esse nisi a Deo. Et si hoc, igitur vult Deum uti illo, quia Deus utitur omni eo quod est ab eo.
Contra, Augustinus 83. quaesti onum quaest. 30. Omnis itaque humana perversio est, quod vilium vocatur, fruendis uti velle atque utendis frui; ergo possibile est peccatorem frui utendis.
Quaeritur quarto, utrum bruta fruantur ? Et videtur quod sic per Augustinum ubi prius 83. quaesti onum quaest. 30. Frui qualibet corporali voluptate non absurde aestimantur et bestiae.
Contra : Frui est alicui rei amore inhaerere propter se, sed bruta non habent amorem, quia non voluntatem, nec inhaerent alicui rei propter se, sed propter bonum eorum: ergo, etc.
Quinto quaeritur, utrum omnia fruantur ? Quod sic, quia omnia bonum appetunt amore naturali, 1.
Ethicorum, et aliquod bonum, non propter aliud.
Contra, fruimur cognitis, sed non omnia cognoscunt; ergo.