IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Posita duplici sententia, resolvit probabilius esse, teneri adultum in necessitate extrema accipere Baptismum a ministro praeciso (qui modo tantum censetur excommunicatus nominatim, vel ob notoriam injectionem manuum in Glericum),et hoc post Concil. Constantiense et Basil. certissimum est. Probat primo, quia praeceptum de Baptismo est divinum , de non communicando cum excommunicato, Ecclesiasticum. Secundo, excommunicatus tenetur agonizantem puerum baptizare. Tertio, ex August. hic citato et lib. 6. cap. 5. et refertur de cena. d. 4. c. quomodo.
Hic (a) distinguitur de malo; aut est praecisus ab Ecclesia totaliter, vel ad tempus: vel non praecisus, sed permissus. De istius divisionis membris per ordinem videamus.
De primo (b), sunt duo modi dicendi oppositi: unus, quod tenetur aliquis a tali recipere Baptismum, si non possit habere alium ministrum, quia Baptismus est Sacramentum necessitatis. Alius modus dicendi est, quod tenetur non recipere ab eo, et recipiendo peccat mortaliter.
Hoc autem sic declaratur, quia baptizandus aut est adultus, aut parvulus. Si adultus, sufficit sibi Baptismus flaminis, quando non potest habere Baptismum fluminis: in proposito non habet ministrum, quia prohibitum est sibi communicare cum illo praeciso, et maxime in actibus sacramentalibus ; ergo ille salvabitur non recipiendo ab eo Baptismum fluminis, per Baptismum flaminis, quia est in casu in quo non potest habere ministrum; si autem reciperet ab eo Baptismum, communicaret sibi contra prohibitionem Ecclesiae, in actibus maxime prohibitis.
Si autem baptizandus sit parvulus, habens parvulum debet baptizare eum, si non potest alium magis idoneum habere quam praecisum, quia cum praeciso ( ut prius dictum est) non licet sibi communicare pro parvulo suo. Et si ponatur, habentem parvulum esse mancum, nec habere in illa regione aliquem nisi praecisum, oportet dicere consequenter, si nullo modo communicandum est cum praeciso in tali actu, quod nec tunc etiam debet parvulum suum offerre praeciso baptizandum.
Contra illud, quia praeceptum superioris plus obligat, quam praeceptum inferioris, ex auctoritate Augustini praeallegata ; Deus autem praecipit Baptismum suscipi, nec determinavit a quibus, tempore necessitatis ; Ecclesia prohibet communicare cum illo, quem praescindit ; ergo magis obediendum est praecepto divino quam Ecclesiae in casu illo.
Praeterea, plus tenetur excommunicatus vitare alium, quam alius vitare eum, quia istud praeceptum de vitando excommunicato, non imponitur alicui, nisi propter ipsum, nec imponitur sibi nisi propter se; sed praecisus, vel excommunicatus, in casu illo, non tenetur vitare alium, imo tenetur non vitare. Si enim talis praecisus sciret parvulum aliquem non baptizatum statim moriturum, teneretur necessario eum baptizare, et ita eum non vitare in actu baptizandi. Hoc probo, quia si inveniret eum expositum periculo vitae corporalis propter famem, teneretur eum necessario juvare ad salvandum vitam corporalem; magis autem tenetur diligere vitam ejus spiritualem quam corporalem: ergo quando parvulus expositus est periculo vitae spiritualis, tenetur ille sibi conferre remedium necessarium ad vitam spiritualem; ergo multo magis alius non tenetur vitare eumdem, communicando cum eo in tali actu.
Et per hoc apparet ad rationem pro secundo modo dicendi, quae procedit ex praecepto Ecclesiae. Illa enim prohibitio universaliter intelligitur, quando praeceptum majoris non obligat ad contrarium praeceptum, aut legis naturae, et praeceptum Evangelicum, majus est praecepto Ecclesiae tantum.
Ubi ergo praeceptum legis naturae obligat sic ad salvandum vitam proximi corporalem, et multo magis spiritualem; et praeceptum divinum de conferendo et suscipiendo Baptismum magis obediendum est praecepto superioris, quam vitandus est aliquis in actibus istis propter praeceptum Ecclesiae ipsum vitantis. Nullus enim judex in Ecclesia, vel legislator interpretaretur praeceptum suum esse servandum in eo casu, in quo urgeret contra praeceptum legis naturae, vel divinum,
Potest ergo quantum (c) ad articulum istum teneri sententia media, quantum ad adultum, quod adulto licet recipere Baptismum a praeciso, si alius minister haberi non potest. Et hoc videtur haberi ab Augustino 10. de Baptismo contra Donatistas lib. 6. cap. 5. Potest (radere separatus, sicut potest habere separatus, sed perniciose tradere. Ille autem cui tradit, potest salubriter accipere, si ipse non separatus accipiat, sicut plerisque accidit, ut Catholico animo, et corde ab unitate pacis, non alienato aliqua necessitate mortis urgentis, in aliquem haereticum irruerent, et ab eo Christi Baptismum sine illius perversitate perciperent, et sive defuncti, sive liberali, nequaquam apud eos remanerent, ad quos nunquam corde transierant.
Potest (d) etiam forte non recipere, quia Baptismus flaminis sibi sufficeret, si propter reverentiam Ecclesiae talem vitet: pensatis tamen omnibus, melius videtur, quod a tali recipiat, quam quod de vita hac sine Baptismo decedat.
Quantum (c) autem ad parvulum, si nullus possit haberi non praecisus, qui eum baptizaret, et immineat periculum quod non possit expectari habere ministrum idoneum, tenetur necessario ille offere parvulum suum praeciso. Nimis enim durum esset dicere, qud tenetur parvulum suum perpetuo damnari permittere, cum possit habere aliquem, qui eum baptizet, cum salvetur a quocumque baptizetur, etiamsi paganus baptizaret, secundum illud, de consec. dist. 4. cap. Romanus.