IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(d) De secundo. Dicit Doctor quod quilibet adultus tenetur aliquando docere talem actum reverentiae, et hoc saltem in die Dominico, praecipue in oblatione illius summi sacrificii, scilicet Eucharistiae, quam debet Sacerdos offerre pro se et populo, et in illa oblatione etiam populus offert spiritualiter, qui scilicet tenetur audire Missam totam die Dominico ; et si aliqua necessitas excuset ab executione hujus actus, quem determinavit Ecclesia, necesse est supplere illam in aliquo aequivalenti ut saltem die illo specialiter deputato cultui divino, aliquis actus habeatur relatus immediate in Deum ad ejus reverentiam, et talis actus deberet esse dilectio gratuita, qua actu diligat Deum super omnia tam intensive, quam extensive, ut infra patebit dist. 27. art. ult.
SCHOLIUH.
Si ly solummodo sumatur categorematice, quia sic nihil excludit, haec est vera : Christus est adorandus latria, solummodo secundum naturam divinam. Si vero sumatur syncategorematice, id est, exclusive, et excludat naturam humanam a ratione adorationis, vera est, si a termino adorationis, falsa est; quia eadem adoratio tendit in totum Christum ; quod probat ex Damasceno, et exemplo Regis et purpurae.
De tertio articulo (c) cum quaeritur, an debeatur Christo solummodo secundum naturam divinam, dico quod ly solummodo potest accipi dupliciter, scilicet categorematice vel syncategorematice. Primo modo concedo quod sic, quia sufficiens ratio summi adorabitis est in Christo considerato secundum solam naturam divinam. Si autem teneatur syncategorematice, tunc notat exclusionem ab uno extremo respectu alterius extremi ; hoc etiam modo distinguo, quia solummodo potest excludere aliquid, vel a termino adorationis vel a ratione adorandi. Primo modo dico quod non solummodo secundum naturam divinam est Christus sic adorandus, quia a termino adorationis non debet excludi natura humana, quasi ipsam includendo non possit totum adorari. Hoc dicit Damascenus lib. 3. c. 8. Christus Deus perfectus, et homo perfectus, quem adoramus cum Patre et Spiritu sancto, una adoratione cum incontaminabili carne ejus, non inadorabilem carnem ejus dicentes : adorantur enim in una Verbi hypostasi, quae ejus hypostasis facta est. Et paulo post : Unam personam Dei Verbi duabus ipsis reductis naturis. Exemplificat postea : Timeo lignum tangere propter ligno immixtum ignem. In illa auctoritate Damasceni ly cum accipitur associative, non autem copulative, ut sit sensus : Adoramus Verbum cum carne, id est, habens carnem sibi unitam, non autem cum carne, hoc est, carnem adoramus, quasi sit propositio copulativa ; et hoc considerando carnem, ut caro est, et non ut unita divinitati ; sic ergo non debet excludi a termino adorationis caro, licet ipsa non sit ratio adorandi.
Exemplum ad hoc est de Rege et purpura, quia etsi Rex propter se et in se sit adorandus, tamen ipse cum purpura adjuncta est etiam adorandus, non quod purpura sibi adjuncta sit causa adorationis ita caro non est adorabitis in Verbo, ut sit ratio adorationis in Verbo. Aliud exemplum est de toto et partibus, si revereor hominem propter sapientiam vel virtutes, totum revereor, corpus scilicet et animam, non animam, excludendo corpus ab ipso reverito. Similiter cum totum hominem adoro, non honoro praecise caput, excludendo alias partes ab illa adoratione.
Sumendo autem secundo modo, scilicet prout ly solummodo excludit aliquid, ut rationem adorandi, potest dici quod solummodo secundum naturam divinam est adorandus, excludendo aliam naturam, ut est ratio adorandi, quia nulla alia est ratio summi dominii, nec ratio adorationis debitae summo domino, sicut nec corpus est ratio adorandi virtuosum.
Sed contra (f) hoc arguitur, quod summum dominium non consequitur immediate naturam divinam, quia secundum Augustinum 5. de Trinit. cap. ult. non fuit Dominus, nisi ex tempore, sicut creatura fuit serva ; summum ergo dominium est ratione creationis, per quam creatura accepit totum esse suum a Deo. Sed tanta ratio dominii videtur competere Deo propter beneficium redemptionis, sicut creationis ; ergo ita debetur cultus latriae redemptori, ut redemptor et ratione redemptionis, sicut creatori ratione creationis.
Assumptum etiam de aequalitate dominii in creatore et redemptore respectu creati et redempti, probatur multipliciter. Primo per illud Apostoli, 1. ad Cor. 6. Empti enim estis pretio magno, glorificate, etc. igitur per hoc sum servus ejus, quia redemptus. Hoc etiam confirmatur per Gregorium in illo cantu benedictionis cerei Paschalis: Exultet jam Angelica, ut dicit quod nihil nasci profuit, nisi redimi profuisset: tantum ergo boni confertur per redemptionem, quantum per creationem. Quod etiam confirmatur, quia per redemptionem confertur bonum gratiae et gloriae, per creationem tantum bonum naturae; igitur, etc.
Ex his ergo concluditur, quod cum Christus fuerit redemptor secundum naturam humanam, quod secundum illam ut secundum rationem adorandi, non absolute, sed ut ipsa fuit ratio redimendi, debetur Christo adoratio, quae et creatori.