CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod non nisi in tactu delectatio temperantiae consistit, et in gustu secundum quod est quidam tactus.
Ex quo Igitur temperantia circa delectationes trium sensuum accipientium per medium extrinsecum non est, oportet quod circa tales delectationes temperantia et intemperantia sit, quibus et reliqua animalia communicant. Omnia enim animalia communicant tactu, et gustu, secundum quod est quidam tactus : propter quod tales delectationes bestiales et serviles videntur esse. Servus enim dupliciter dicitur: a natura, vel a coactione. Cumque autem modo dicatur servus, servus est qui non propter se est: et servilis est, qui ad nutum alterius cogitur respicere. Unde serviles dicuntur per oppositionem ad liberales, bestiales autem per oppositiones ad humanas. Humanae enim sunt quae ad rationem respiciunt. Liberales autem quae ad rationem respiciunt honestorum. Tales autem delectationes serviles et bestiales, sunt tactus quidam et gustus quidam.
Si tamen in talibus delectabilibus temperati et intemperati gustu videntur in parum vel in nihil uti. Gustus enim, ut in
III de Anima dicitur , ''quidam tactus est, : eo quod sapores non nuntiant nisi per modum tactus. Non enim abstrahit a materia speciem gustabilem, sed in materia conjunctam per conjunctionem ultimorum accipit : et ideo quidam tactus dicitur, et non simpliciter. Quare etiam sapores non per modum sensus, sed per modum conjunctionis ultimorum accipit. Hujus autem causa est, quia sapor proxima sequela complexionis est : et ideo sicut proximum nuntians complexionem indicat. Cujus signum est, quia nullum simplicium saporem habet, sed omnia insipida sunt. Natura autem dedit hunc sensum sicut proprium judicium complexionis : ex eisdem enim generamur et nutrimur : et cum complexionati sumus, et ex complexionatis generamur, ita ex complexionatis nutrimur. Cum autem omne judicium fiat per simile, oportet quod homo sibi hoc simile judicet quod per majorem similitudinem ad complexionem hominis et hujus hominis accedit : et hoc judicat sapor. Sapor igitur propter alterum est, scilicet ut judicet cibi complexionem : et quantum ad hoc parum uti videntur temperati vel intemperati gustu : quia utuntur propter alterum, cujus judicium est sapor. Hoc autem in nihil utuntur, quia nullo modo sapore propter saporem utuntur. Gustus enim cum hoc quod est quidam tactus, et super tactum addit differentiam qua judicativus est saporum, judicium saporum est, quod judicium in summo posse et in summo vigore habent, qui vina probant et pulmenta condiunt: et tales non multum gaudent saporibus : non enim accipiunt sapores ut fines, sed potius secundum quod per eos sicut per signa complexio indicatur : quod faciunt qui vina probant et pulmenta condiunt : tales enim non multum gaudent saporibus, quia non fruuntur eis propter se, sed propter aliud : vel ad minus non utuntur ut intemperati, qui sicut bestiae delectabilibus ciborum utuntur ad nihil aliud delectabilia referentes, sed finem in ipsis ponentes. In his autem gaudent intemperati vel temperati usu.
Usus autem omnis fit per tactum. Usum enim vocamus secundum quod uti est cum gaudio frui et delectatione. Hoc autem non potest fieri nisi per tactum : quia usus talis sine conjunctione convenientis ad conveniens non est. Conjunctio autem non fit nisi per tactum ultimorum, secundum tactum physicum quo immutant et immutantur : et hoc tam est in cibis quam in venereis dictis, sed diversimode. Cibus enim delectat secundum convenientiam ad substantiam : et haec est similitudo complexionis. Ultimo enim nutrimento non nutrit nisi simile. Simile autem per sensum acceptum appetitur. In eadem autem ratione est in venereis. Venerea enim ex semine perficiuntur. Semen autem est, ut dicit Avicenna, superfluum nutrimentum ultimo assimilatum : propter quod secundum potentiam generativae humanae emissum maxime delectat. Appetitus enim generativae consistit entium speciei. Maxime ergo delectat secundum quod in majori similitudine mittitur : eo quod omne quod est, in suo simili conservare se intendit. Unde patet, quod tam semen quam nutrimentum in ratione convenientis secundum naturam delectat. Utrumque eorum non delectat nisi conjunctum per tactum vel in generando vel in emittendo.
Tactus enim tripliciter consideratur,
scilicet ut est tactus tantum, vel ut est sensus tantum et tactus, vel prout est sensus et tactus et hujus complexionati. Et in quantum est tactus, non accipitur nisi per conjunctionem materiae. Dicit enim Aristoteles in primo de Generatione et Corruptione , quod tangentia sunt quorum ultima sunt simul. In quan- tum autem est sensus, non percipit, vel nisi per qualitates sensibiles quae faciunt in tactum. In quantum autem hujus complexionati, simile vel dissimile percipit: et in simili delectatur, et in dissimili autem patitur : et sic circa ipsum est temperatus vel intemperatus propter se et non propter alterum. Haec autem in cibis causa est tam in potibus, quam in venereis, sed diversimode. In cibis est tanquam in parte similibus et convenientibus et alio spiritu operante ad perfectam similitudinem ieducendis : et hoc est spiritus caloris digestivi. Propter quod natura partem de cibis abjicit, et partem sumit. In venereis autem est tamquam ultima similatione convenientibus et proprio et cum naturali spiritu in nervis tangibilibus diffusus. Propter quod coitus delectatio intensissima est et homini complantata. Delectatio igitur tactus ex eodem in nutrimentis et generativis est et secundum idem in communi, quia ex tactu convenientis. In speciali tamen habet modum divisum : nutrimentum enim delectat ut non in totum conveniens, semen autem ut perfecte assimilatum. Ad hoc etiam facit, quod nervi sensibiles in palato et stomacho diffusi, duri sunt : et ideo non in summo passibiles: et hoc fecit natura, ideo quia saepe a duris et dissimilibus tanguntur : et ideo si facile passibiles essent in talibus, cito obstupescerent, et homo destrueretur, et similiter quodlibet animal. Propter quod non profundatur in ipsis ad intimum delectatione et tristitia, resistente duritia nervorum. In inguinibus autem mollissimos posuit nervos, qui facillime sentiant tactum ejus quod est convenientissimum secundum naturam. Patet ergo quod tota delectatio nutrimenti et venereorum in tactu est secundum unam communem rationem tangendi, quamvis secundum proprium modum non substantialem quidem sed accidentalem habeat differen-
tiam. Et ideo temperantia in his una est virtus, quamvis in modo differens, aliquando frugalitas dicatur, secundum quod refertur ad venerea, sicut in praecedentibus diximus. Et ex hoc patet, quod temperantia est virtus uno modo differens. Quod autem sic esculentum delectet in quantum tangens, et non in quantum saporosum nisi per accidens, patet: quia quidam Philoxenus de Philexi natus, Eryxius nomine, pulmenti vorax existens, delectatione pulmenti et maxime piscium victus, oravit (ut Homerus dicit) votum iovi vovens, quod guttur ejus longius fieret gutture gruis quando pulmenta piscium comederet, ut per totam longitudinem gutturis etiam descensu alimenti tactu delectaretur convenienti. Temperantia igitur et intemperantia insunt secundum quod tactus est sensus alimenti convenientis.
Tactus autem communior sensus est, qui et omnibus animalibus convenit, et in toto corpore sentientis diffunditur, secundum quod in eo est temperantia: et ideo intemperantia exprobrabilis est. Non enim est secundum speciale heros, quod. est ratio considerans liberalitatem honestatis : sed est secundum commune,quod exprobrabile est, quia nihil liberum habet. Exprobrabile quidem, quia moris rationes contradicunt : bestiale autem, quia inest secundum hoc quod commune est nobis cum bestiis : ideo quoniam non secundum quod homines sumus, existit in nobis, sed. secundum quod animalia brutalia : in concupiscentia enim cum brutis communicamus. Et ideo talibus utique delectabilibus gaudere, et illa maxime diligere, bestiale. Liberalissimae enim delectationum quae sunt per tactum, a talibus ablatae sunt. Tactus enim accipitur vel natura vel potentia rationalis animae aliqualiter ordinem rationis participantis : et secundum quod in natura accipitur, non potest esse subjectum liberalium delectationum, quae propter se diliguntur et appetuntur. Secundum autem quod participat ratione per appetitum in quo radicatur et cui obedit sicut instrumentum,sic propter ordinem rationis ad liberalium delectationum subjectum habet tactum. Sicut in omnibus gymnasticis et luctativis et exercitativus, quae fiunt secundum ordinationem politici, ut per exercitationem calefiant corpora, et calefacta exspirent et evirentur ad spiritum et virtutum excitationem et membrorum mobilitatem. In talibus enim nec temperatus, nec intemperatus. Quia hoc tactu non conveniunt secundum quod tactus est convenientis, sed secundum quod ad rationem est ordinatus. Patet ergo quod delectatio temperati non est in tactu secundum quod diffusus est per omne corpus, sed secu.ndu.rn quod est circa quasdam partes faucium vel inguinum, in quibus est sensus tactus ut convenientis alimenti perfecte vel imperfecte.