LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De modis petendi contrarium.
aequaliter autem in numero cum quinque modis petitionis principii sunt quinque modi petitionis contrarii, ita quod omne oppositum sive disparatum dicatur contrarium. Nam primum (hoc est, primo modo)petit contrarium, siquis petiit secundum affirmationem et negationem : haec enim maxime opponuntur. Secundo modo petitur contrarium, si quis petat contraria secundum oppositionem contrarietatis dicta. Ut si quis petat bonum et malum idem, hoc est, unum in altero. Tertius vero modus est, si quis debeat probare aliquid universaliter, et petiit contradictionem universalis in particulari particulariter. Ut si aliquis ad probandum sumpserit contrariorum unam esse disciplinam, et probet alteram, et non esse eamdem disciplinam sanativi et aegrotativi : tunc enim petit quorumdam contrariorum non esse eamdem disciplinam, et sic petit contradictoriam ejus quae est omnium contrariorum esse eamdem disciplinam. Aut quartus modus est conversus tertii, si aliquis volens probare quorumdam contrariorum ut sanativi et aegrotativi eamdem esse disciplinam, tentaverit sumere in universali contradictionem. Rursus quintus modus, si quis petat contrarium ei quod ex necessitate accidit : eo quod haec sunt (hoc est, contrarium conclusionis) ex necessitate jam in praemissis, et per consequentiam : hic enim petit contrarium in contrario. Aut etiam modo alio, qui tamen ad istum reducetur : ut si quis non petat vere opposita vel contraria, petat tamen duo disparata talia, ex quibus erit consequens opposita contradictio. Istis ergo modis contrarium petitur in contrario.
Quia jam diximus qualiter petitur id quod est in principio, et qualiter petitur contrarium in contrario, ostendamus differentiam istorum ad invicem secundum quod faciunt malitiam in oratione argumentativa. Dicimus igitur quod id quod est contraria recipere, differt ab eo quod est in principio petere tantum : quoniam hujus quod est in principio petere, est peccatum relatum ad conclusionem : eo quod nos ad conclusionem aspicientes dicimus aliquem petere quod est in principio, quando petit idem quod in conclusione debuit concludere. Contraria autem sunt et petuntur in se invicem in propositionibus praemissis, in eo quod propositiones se habeant ad invicem aliquo modo dictorum quinque modorum, de quibus diximus quod contrarium petitur in contrario.