IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Hic distinguitur de malo, etc. Haec distinctio de malo notorie intelligitur, vel qui est toleratus, vel qui est praecisus, hoc est, per excommunicationem, degradationem, aut etiam suspensionem a ministerio Sacramentorum. Ut bene autem advertit Scholiastes, praecisus post Decretum Constantiensis Concilii, intelligitur notorius Clerici percussor, aut qui denuntiatus est, quae est doctrina communis, quia cum illis tantum prohibetur communicari per illud Decretum, quo mitigantur Canones antiqui. Dubium solum est de concubinario notorio, cujus Missam audire prohibentur fideles, et Sacramenta ab eo accipere, ut patet titulo de cohabitatione Cleric. et mulierum c. ultimo, cap. Nullus, cap. Praeter, dist. 2. et aliis. Navarrus autem in manuali, cap. 25. num. 80. asserit Canones antiquos revixisse quoad concubinarios ex Tridentino sess. 25 de reformat. c. 14. ubi mandat concubinarios poenis a sacris Canonibus, vel statutis Ecclesiasticis puniri. Sed oppositum hujus verius est ex ipso Concilio, quod statuit ordinem procedendi, et modum, qui servandi sunt de jure contra concubinarios: primum, ut tertia parte fructuum et proventuum sint puniti ipso facto, si primae monitioni non paruerint; si secundae vero monitioni non paruerint, non solum omnibus fructibus et proventibus beneficiorum et proventuum priventur, sed suspendantur ad arbitrium a beneficiorum administratione: si deinceps non corrigantur, priventur omnibus et singulis, tam beneficiis quam officiis, etc. perpetuo sint inhabiles ad quaecumque beneficia et officia ecclesiastica, donec post manifestam emendationem a suis superioribus ex causa visum fuerit cum iis dispensare:
si demum fuerint relapsi praeter praedictas poenas, excommunicentur, etc. Quando autem lex modum et formam procedendi instituit. servandus est.
(b) De primo sunt duo modi dicendi, etc. Duas sententias proponit: prima est, teneri aliquem ad Baptismum recipiendum a praeciso in casu, quo deficiat alius, quia Baptismus est Sacramentum necessitatis. Haec sententia cum ratione subjuncta videtur Alensis 4. p. q. 8. m. 6. a. 2. g 2. et D. Bonaventurae hac dist. art. 2. q. 1. ad 5. Richardus dist. 5 . art. 3. q. 4. concedit in articulo necessitatis posse Baptismum sine peccato a praeciso suscipi.
Secunda sententia est D. Thomae 3. p. quoest. 64. art. 6. ad 2. et q. 82. a. 9. ubi statuit duas regulas generales. Prima, a ministro tolerato, quantumlibet malo, posse peti et recipi Sacramentum. Secunda est, a praeciso non licere, quia non licet petere ab alio, quod ipse non potest licite ministrare, aut dare ; ita Suarez 3. part. disp. 18. sect. 1. Sed in priori loco de hoc nihil D. Thomas ; in secundo loco agit de recipientibus Eucharistiam a praecisis, in quibus diversa potest esse ratio ; aliquos tamen eam doctrinam, quam citat Doctor, tradidisse constat, quamvis iis investigandis non Iubet nunc immorari ; sed ipsa doctrina, ut suis principiis haeret, tractanda est ad propositum quaestionis. Eam recte impugnat Doctor: Primo, quia praeceptum Ecclesiae non extenditur ad casum necessitatis contra praeceptum divinum, et praeceptum juris naturalis. Secundo, quia vitare excommunicatum est in poenam illius, et suae contumaciae, magisque ipsum obligat vitare caeteros, quam alios vitare ipsum ; sed ipse etiam excommunicatus in ea necessitate teneretur praecepto charitatis per se subvenire, nisi aliter possit ministrari Sacramentum, ergo a fortiori alter, cui confertur Sacramentum magis excusatur, ac proinde minus comprehenditur praecepto Ecclesiae contra praeceptum proprie salutis aut infantis ; antecedens patet ex textu. Tertio, quia Ecclesia non intendit sua prohibitione comprehendere casum necessitatis, in quo concurrit obligatio divini et naturalis juris ; unde ille vulgaris versus exponit plures casus, qui non comprehenduntur praecepto Ecclesiae :
Utile, lex, humilis, res ignorata, necesse.
Quem exponunt Summistae verbo Excommunicatio, et communiter Doctores de Gensuris ; per utile intelligitur damnum notabile emergens, et utilitas animae excommunicati ; lex, scilicet matrimonii conjugem) humilis comprehendit subjectos, ut sunt filii, servi, familia, subditi; res ignorata, supple ignorantia; necesse, scilicet alterutrius.
(c) Potest ergo quantum ad articulum istum, etc. Resolutio Doctoris mediat inter duas illas sententias. Prima conclusio ejus est in casu necessitatis posse adultum recipere Baptismum a praeciso, quando alius minister haberi non posset. Hanc probat auctoritate Augustini in littera, qui expresse docet lib. 6. de Baptismo, cap. 5. et lib. 1. cap. 2. cujus verba sunt: Si quem forte coegerit extrema necessitas, ubi Catholicum per quem accipiat non invenerit, et in anima, pace Catholica custodita, per aliquem extra unitatem Catholicam positum acceperit, quod erat in ipsa Catholica unitate accepturus ; si statim etiam de hac vita migraverit, non eum nisi Catholicum deputamus, etc. non solum non improbamus quod fecit, sed etiam securissime, verissimeque laudamus, quia praesentem Deum credidit cordi suo, ubi unitatem servabat, et sine sancti Baptismi Sacramento, quod ubicumque invenit. non hominum, sed Dei esse cognovit, noluit ex hac vita migrare, etc. habetur 24. q. 1. can. Si quem forte, etc. Mox reprobat eum, qui sine tali necessitate recipit Baptismum, extra unionem Catholicam, quamvis animo paratus sit redire, asserens esse perversum et iniquum, de consecrat. dist. 4. cap. Quomodo. Hanc sequuntur communiter Doctores, ut Cajetanus quoest. 64. art. 6. Suarez supra, Soto dist. 1. quoest. 5. art. 6. Negare tamen videtur Adrianus quoest. 3. de Baptismo, si minister non est paratus dare Sacramentum, neque ex officio tenetur dare, nec si dederit, juste est daturus, convertendo nempe se,et ministrando absque peccato. Sed resolutio Augustini et Doctoris est praeferenda, quia nulla ei necessitas imponitur peccandi a petente ; et quamvis ex officio non teneatur dare, ex praecepto tamen divino et naturali, in eo casu tenetur dare, quod perinde obligat ad actum, sicut si ex officio teneretur.
Et confirmatur, quia nihil vetat praeter praeceptum Ecclesiasticum, sed in eo casu praeceptum non ligat ex dictis, neque Ecclesia potest, aut intendit eum ligare ; ergo in casu necessitatis expresso, licite ministrat Sacramentum, quantum est ex hoc capite, et licite ab eo petitur. Et quamvis talis adultus possit sibi providere quantum ad sanctificationem, vel certe alias fuerit justificatus per contritionem et fidem, neque conscius sit sibi ipsi de mortali, tamen urget praeceptum divinum Baptismi, ut signatus, et tanquam membrum Ecclesiae decedat, quod praeceptum praevalet praecepto Ecclesiastico, quod nullo modo comprehendit casum. Quod patet ex simili, quia Ecclesia nunquam in articulo mortis reservat censuras in favorem salutis animae, ut per se constat, in omnibus casibus, in quibus haec exceptio exprimitur, a quibus absolvi non possit nisi a Romano Pontifice, proeterquam in mortis articulo; et Tridentinum sess. 14. cap. 1. Verumtamen, inquit, pie admodum ne hac ipsa occasione aliquis pereat, in Ecclesia Dei custoditum semper fuit, ut nulla sit reservatio in articulo mortis, atque adeo omnes sacerdotes quoslibet poenitentes a quibusvis peccatis et censuris absolvere possint, etc. Hanc auctoritatem esse juris divini docet Durandus in 4. dist. 19. quoest. 2. Capreolus quoest. 1 . Paludanus dist. 20. Ruardus in articulis, artic. 3. contra Calvinum.
Et quidquid sit de hac.sententia, communis illam autoritatem extendit ad praecisos, etiam haereticos, quamvis aliqui id negent. Et certe verba Concilii absolute et sine limitatione quamvis sacerdotem comprehendunt, et finis etiam concessae auctoritatis, in favorem existentis in articulo, perinde id importare videtur ; ergo etiam in articulo praesenti. Sic etiam intelligenda est mens Ecclesiae, sua nempe prohibitione non comprehendere talem articulum ; et licet minister sit alias praecisus, in casu praesenti non esse praecicisum, sed toleratum, in favorem petentis, eo casu extremae necessitatis, Sacramentum. Neque ullibi invenitur talis extensio prohibitionis, neque ex generali clausula poenae inflictae aufertur, aut comprehenditur contra pietatem et usum Ecclesiae, quo vult salutem omnium et contra praescriptam divinae legis.
Major porro ratio in proposito currit, quam in absolutione poenitentiali, quae dependet ab auctoritate competente, ab Ecclesia recepta ; non ita Baptismus, aut ejus valor, qui etiam renitente et prohibente Ecclesia valide confertur, ut si praesente Parocho alius baptizet, tenebit, licet injuste factum et contra prohibitionem Ecclesiae. Ratio autem Adriani non cogit, ut patet ex impugnatione, quia obligatus ex officio tenetur etiam citra necessitatem providere suis subditis et gregi ; praecisus in casu necessitatis perinde tenetur charitatis praecepto, licet non justitiae sicut alter, si tamen alter ita ex officio teneatur, ut infra patebit.
(d) Potest etiam forte, etc. Dubitative asserit forte adultum in eo casu non teneri petere Sacramentum a praeciso ob reverentiam Ecclesiae, et ita excusari a praecepto adimplendo, sicut in articulo 3. Dicit de simili in casu expressae simoniae, quia perinde se habet, ac si non haberet copiam ministri ; concludit tamen pensatis omnibus magis expedire, ut petat et recipiat Sacramentum ; et haec est simpliciter vera, quia eam probant verba Augustini, et reliqua adjecta contra Adrianum.
(e) Quantum autem ad parvulum, etc. Subjicit secundam conclusionem de parvulo, qui etiam in casu necessitatis offerri potest praeciso, ut eum baptizet ; et tenetur etiam sic ei providere, si subest periculum, et alius idoneus expectari non possit. Patet ex ratione praemissa, quia major est necessitas parvuli, cui aliter subveniri non possit, nisi per Sacramentum, quam adulti, qui per fidem et paenitentiam, cum voto Sacramenti, salvari potest. Adjungit confirmationem hujus ex capitulo Romanus, de consecr. dist. 4. quae abunde etiam peti potest, quantum ad congruentiam ex pluribus locis Patrum, qui dicunt Sacramenta a malo ministro data valere.
Sed objici potest ipsi in eo casu non deesse opportunum remedium, quia ipse pater potest suum infantem baptizare.
Respondetur negando assumptum, quia licet possit licite etiam baptizare infantem, ubi nullus alius adest, qui baptizet, cap. Ad limina Beati Petri, 30. quaest. 1.
nec contrahit sic cognationem spiritualem, imo et si alius desit suscipere ad Baptismum, cap. Pervenit, eodem, tamen si alius adest, qui baptizare possit, peccat graviter baptizando, et amittit jus petendi debitum conjugale, cap. Nosse desideras, cap. dictum est, et cap. de eo quod, eodem: cum ergo minister idoneus in casu necessitatis sit praesens, tenetur ab eo petere, ut parvulum baptizet ; si autem noluerit, ipse eum baptizet, ut resolvit Doctor infra, juxta casum Canonis praemissi, quia nolens habetur pro non praesente. Imo neque in eo casu etiam Laicus si ad esset posset baptizare, quia Sacerdos, etiam praecisus, retinet in ordine ad casum necessitatis jurisdictionem Ecclesiae ex praemissis, quia in casu necessitatis est toleratus, et praeterea ex officio ratione characteris, id ipsi competit, c. Constat, de consecr. dist. 4. ac proinde etiam tenetur.
Rejicitur per haec limitatio, quam adhibet Cajetanus, nempe requiri non solum necessitatem de qua loquimur, sed etiam ministrum esse paratum ad Sacramentum dandum, ad hoc ut licite ab eo petatur ; haec namque conditio non requiritur, quia ut dictum est tenetur jure charitatis, et debito ordinis dare Sacramentum, neque esse paratum requiritur, ut dispositio praesupposita, ad licite petendum, nisi ut supponatur peccatum jam completum, ex parte voluntatis ministri, et sic excusaretur petens a cooperatione ad malum, sed etiam peccatum majus committitur a ministro dando ipsum Sacramentum ; si ergo a cooperatione hujus, necessitas excusat petentem, sic etiam a cooperatione ad primam ejus determinationem, qua fit paratus.
Deinde non est hic alia obligatio, quae redundat in petentem, praeter scandalum ministri, sed petens in ea necessitate sibi ipsi, et parvulo suo magis obligatur ex charitate quam ministro, cui non dat occasionem scandali, sed permissivam, et acceptam ex propria improbitate. Accedit etiam obligatio qua tenetur sibi providere petens, quae eum excusat.
Quod addit Adrianus, si ex officio teneatur minister dare Sacramentum, licere id ab eo petere, citra ullam necessitatem, non est universaliter verum, quia ex charitate tenetur petens non uti jure suo ; et si intelligatur hoc de ministro omnino praeciso, est de non supponente, quia talis suspensus est ab officio, quantum ad exercitium, neque in eo statu tenetur ministrare citra necessitatem. Verum est forte hos Doctores loqui de ministro tolerato, sed quia magis urgent rationes de ministro non tolerato, per majorem explicationem et probationem conclusionis, ea hic accommodare licet, quia fortius urgent contra conclusionem positam ; minus enim peti potest, ex speciali ratione Sacramentum a non tolerato, et ratione praecisionis, ille minus aptus est ad illud ministrandum.