IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(c) De tertio articulo cum quaeritur, an debeatur Christo honor latriae solummodo secundum naturam divinam i Doctor dicit quod ly solummodo potest accipi categorematice vel syncategorematice.
Primo modo, est dictio significativa, et significat idem quod solitarium, sicut dicimus, Franciscus solus ambulat, id est, non cum alio.
Secundo modo, est dictio exclusiva, et tunc excludit aliquid ab uno extremo respectu alterius extremi, sicut dicimus, solum animal est sensibile, excludit enim sensibile ab omni eo quod non est animal, et haec distinctio patet a Doctore in 1. dist. 21. accipiendo ergo ly solum, sive solummodo categorematice.
Dicit Doctor, quod haec propositio est vera, scilicet: Christus est adorandus, solummodo secundum naturam divinam, id est, quod secundum solam naturam divinam est adorandus, id est, quod natura divina solitarie accepta est adoranda. Et licet natura humana, ut unita naturae divinae sit adoranda, tamen natura divina in Christo considerata solitarie est adoranda. An modo natura humana solitarie accepta sit adoranda adoratione latriae, patebit infra, quod non.
Accipiendo autem ly solum syncategorematice, dicit Doctor quod potest excludere aliquid, vel a termino adorationis vel a ratione adorandi. Cum quaeritur, an Christus sit solum secundum naturam divinam adorandus ? si excludit a termino adorationis, sensus est, quod tantum natura divina in Christo est terminus adorationis, id est, quod tantum natura divina in Christo est adoranda ; et hic sensus non est verus, quando natura humana, ut unita divinae, est adoranda, sic tamen intelligendo, quod totus Christus, qui simul includit naturam divinam et humanam, est adorandus, ita quod a tali adoratione non excluditur natura humana, sicut etiam dicimus, quod Pater in divinis est adorandus, ita quod non tantum natura divina in Patre est adoranda, sed etiam paternitas, ut in Patre, tamen quia paternitas, ut in se considerata, non est adoranda, sic in proposito. Si vero excludit, ut a ratione adorandi, dicit Doctor quod Christus solum secundum naturam divinam est adorandus, patet, quia sola natura divina est ratio formalis adorationis, sicut etiam dicimus, quod Pater in divinis solum secundum naturam divinam est objectum fruibile, id est, quod sola natura divina est ratio formalis objecti fruibilis.
Primo modo, ut ly solum excludit a termino adorationis. Probat Doctor auctoritate Damasceni, quomodo a termino adorationis non debet excludi natura humana, cum Christus adoratur: Deus (inquit) perfectus, et homo perfectus, quem adoramus cum Patre et Spiritu sancto una adoratione cum incontaminabili carne ejus, non inadorabilem carnem ejus dicentes.
Dicit Doctor, quod ly cum accipitur associative, non autem copulative, ut sit sensus : Adoremus Verbum cum carne, id est, habens carnem sibi unitam ; non autem cum carne, hoc est, carnem adoramus, quasi sit propositio copulativa, supple sic dicendo : adoramus Verbum, et adoramus carnem, considerando tamen carnem, non ut unitam Verbo, quia bene possumus adorare carnem, ut Verbo unitam, et hoc est quod dicit.
(f) Sedcontra hoc arguitur. Hic Doctor instat contra illud, quod dixit in tertio articulo, scilicet quod ideo natura divina est ratio formalis adorandi, quia summum dominium eam immediate sequitur et intendit probare quod ita debetur adoratio naturae divinae ratione redemptionis, sicut ratione creationis, dominus enim dicitur respectu servi. Et dicitur dominus ex tempore, ut patet per Augustinum 5. de Trinitate, cap. ultimo, et hoc quando creavit creaturam, sed tantum dominium videtur habere circa creaturam ratione redemptionis, sicut ratione creationis, et hoc patet multis auctoritatibus.
Et ex his infert, quod cum Christus fuerit redemptor secundum naturam humanam quod secundum illam, ut secundum rationem adorandi non absolute, sed ut ipsa fuit ratio redimendi, debetur Christo adoratio, quae et creatori.