REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Sententia Henrici, scientiam abstractivam et iidem simul stare de eodem subjecto, ponit tamen medium inter fidei et glorie lumina, requisitum ad explicandas et propugnandas res fidei, quod putat habere Theologos, latissime refutatur haec sententia et singula dicta Henrici, idque satis clare ; ostenditque Doctor non dari tale lumen medium infusum.
Alia est opinio Gandavensis in summa sua, quod triplex est lumen, scilicet lumen gloriae, in quo aperte videntur illa, quae nunc sunt revelata ; et per lumen fidei ad credendum articulum ; et est lumen medium in quo clarius cognoscuntur articuli, quam per lumen fidei, et obscurius quam in lumine gloriae, et in isto lumine Theologus habet scientiam clariorem quam in lumine fidei ; et ita ait quod lumini fidei correspondent actus credendi, lumine medio actus intelligendi, lumini gloriae actus videndi. Et quia medium magis convenit cum extremis, quam extrema inter se, ideo non stant simul in eodem respectu ejusdem fides et visio. Et ponunt exemplum aliqui, ut in Quodlibet 14. dicentes quod sic se habent ista tria, credere, intelligere et videre, quemadmodum si de aliqua eclipsi jam instante, dicat aliquis non videnti illam, quod jam Luna eclipsatur, et sic ille audiens praesumat de veritate dicentis, jam credit quod nec videt oculus, nec intelligit per demonstrationem. Si autem postea addiscat per cursus motuum caelestium, quod tali tempore debeat eclipsari, tunc habet demonstrationem, et intelligit Lunam jam eclipsari, sumendo eclipsim aliquam esse in singulari vago, et ita in universali, non in singulari signato, nisi oculis suis videat illam eclipsari, ita quod certa demonstratio de universali et particulari vago, et fides et opinio de particulari significato simul sunt. Sed cum habuit talem visionem, de eodem evacuatur fides praecedens, sive opinio, sed per scientiam non evacuatur, quousque adveniat visio.
Sic dicunt esse per eumdem modum in proposito. Fides enim nostra est de particularibus, ut quod aliquis unus homo est Christus, aliqua una foemina est Maria mater ejus, et quod aliqua natura singularis est Deitas. Ista autem fides licet evacuabitur, cum viderimus aperte quod nunc credimus, non tamen evacuatur, cum intellexerimus aliquo modo clarius supernaturalia quam nunc credimus. Quare dicunt quod fides et intellectus bene stant simul, et quaecumque naturaliter cognoscimus cum supernaturalibus et creditis in quodam lumine medio, quod dicunt esse supernaturale creatum.
Confirmant autem suam intentionem per Augustinum 14. de Trinit. 1. ubi dicit quod : Hac scientia non pollent fideles plurimi, licet polleant fideles plurimi. Et sequitur : Aliud est scire tantummodo quid homo credere debeat propter vitam aeternam adipiscendam, et aliud est scire quemadmodum hoc ipsum et piis exponatur, et contra impios defendatur quam proprio vocabulo scientiam appellare videtur Apostolus, 1. Cor. 12. Haec ille. Ergo ista notitia est notitia clarior fide, et ita est in lumine clariori.
Praeterea, Augustinus super illud Joan. Vita erat lux, dicit quod erat Joannes de illis montibus, de quibus dicitur in Psalmo. Psalm. 77. Suscipiant montes pacem. Intelligit per pacem sapientiam, qua majores illuminantur. Justitiam autem appellat fidem, qua illuminantur minores ; ergo vult ibi quod majores in Eccle sia habeant scientiam cum fide, sed minores fidem tantum.
Dicunt etiam isti quod ista duo lumina sic se habent, quod illud lumen majus, in quo clarius cognoscuntur articuli fidei, non potest esse in nobis, nisi lumen fidei praesupponatur, nec habetur credibilium scientia nisi supposita fide.
Sed contra opinantes arguitur, aiunt enim quod notitiae, quam habent minores, non oportet nisi assentire ; sed majores cum hoc habent scientiam, qua exponitur fides pie, et roboratur contra impios, scilicet haereticos, alioquin cito deficeret fides simplicium. Ideo dicunt quod in majoribus scientia requiritur, et lumen correspondens est superius fide, et dicunt fieri in isto gradu scientiae secundum ordinem, ita quod in acquirendo notitiam credibilium debet quis primo Scripturae mentem investigare ; et secundo scire explicare conclusiones implicitas ex intellectu scientiae ; nullus enim adeo facile explicat in sensu litterali omnem intellectionem, quae ex littera haberi potest ; et tertio debet studere et sic intelligit credita ; et volunt quod propter tertium, scilicet ut credita intelligantur, requiritur illud lumen tale superius lumine fidei.
Sed probatur quod nec propter primum, nec propter secundum ponendum sit tale lumen, quia ad intellectum sensus litterae, et ad sciendum conclusiones elicere et deducere potest intellectus humanus perscrutatione ingenii naturalis cum communi adjutorio Dei sine omni revelatione et Doctore ; ideo nec propter primum, nec propter secundum requiritur tale lumen. Judaeus enim manens Judaeus, potest addiscere quis est sensus litterae, licet non credat, sicut ego credo: similiter potest elicere conclusiones de ipsa, licet ego credam de dictis in littera et ipse non, et in hoc habeo firmiorem adhaesionem conclusioni quam ipse, qui solum opinatur, et conclusionem opinatam solum elicit ; consequentia enim naturalis est evidens intellectui naturaliter. Si igitur non propter primum, nec propter secundum requiritur illud lumen nec propter tertium requiritur ; ergo propter nihil requiritur.
Contra opinionem in se arguitur sic : Ponunt enim ista lumina simul stare, et quod illud in quo habetur scientia, uniatur habitui fidei.
Contra, si ista lumina simul stant, et hoc ut dicunt, quia illud medium non facit scientiam visionis, sed scientiam abstractivam, tunc cum Geometria totaliter scita ab aliquo, potest dari fides de illis, de quibus est Geometria, quia non facit notitiam visionis, et per consequens pri mo credens docenti triangulum habere tres, si iste sciens doceat postea Geometriam, cognitione abstractiva potest cum fide habere scientiam Geometricam, et de hoc, quod est triangulum habere tres, quamvis stante fide non posset habere cognitionem intuitivam ; stabit ergo fides cum scientia perfectissima respectu ejusdem conclusionis.
Sed ad hoc argumentum respondent, quod scientiae ad opinionem duplex est differentia. Prima est, quod opinio includit formidinem, sed scientia certitudinem et adhaesionem. Alia est differentia, quod scientia habet evidentiam ex parte rei, et opinio non ; sed fides sicut scientia habet firmam adhaesionem, ideo minus repugnat scientiae quam opinio ; ideo fides et scientia, ut dicunt, possunt simul stare, licet non scientia et opinio.
Contra, inter fidem et scientiam est repugnantia evidentis ad non evidens ; sed quodlibet extremum unius partis contradictionis est aeque incompossibile cuilibet alteri extremo opposito ; ergo non magis stat scientia cum fide, cum dicat inevidentiam, quam cum opinione, quae dicit formidinem.
Praeterea, contra hoc dicunt quod si quis primo habeat scientiam, non potest habere fidem, licet e converso possit; arguitur : Si sunt incompossibiles fides et scientia, primo habenti scientiam, aut hoc est propter formalem repugnantiam istorum habituum inter se, aut objectorum ? Non primo modo, quia sic non posset scientia inesse post fidem, cujus oppositum dicunt. Si secundo modo, cum objecta aeque distinguantur secundum suas rationes formales post fidem, sicut ante, aeque erunt incompossibiles fides et scientia, primo habita fide, sicut primo scientia.
Praeterea, non valet dicere ad argumenta praedicta, quod fides et scientia simul sint sicut contraria in mixto, quia sic esset cognitio media ex scientia et fide, et tunc nec esset cognitio fidei, nec scientiae, sicut rubor, nec est albedo, nec nigredo.
Praeterea, quod illud lumen clarius non innitatur habitui fidei in causando scientiam, sicut ipsi dicunt, quia secundum Augustinum super Joann. homil. 26. Caetera homo potest nolens, credere autem non nisi volens ; voluntas ergo respectu actus credendi habet aliquam causalitatem, non autem voluntas habet aliquam causalitatem respectu scire in quocumque lumine, sic enim scire praecedit actum voluntatis, sicut intelligere velle ; ergo scientia, quae habetur in lumine, non dependet a lumine fidei.
Praeterea, quod illud lumen non sufficiat ad causandum scientiam in homine, primo impossibile est scire conclusionem mediatam, nisi prius saltem natura intelligatur principium immediatum, et impossibile est scire principium immediatum, nisi cognoscendo terminos illius ; ergo quod lumen non facit cognitionem terminorum principii, per consequens nec scientiam conclusionum sequentium. Sed illud lumen medium non facit cognitionem terminorum hujus : Deus est trinus et unus, non ut sunt termini propositionis immediate, sed solum cognitionem indistinctam, quia illum conceptum quem habet Theologus de Deo trino et uno, habet haereticus, quia idem post negat quod prius affirmavit ; ergo cum haereticus non habet conceptum distinctum terminorum, ergo nec Theologus, quod tamen est necessarium ad scientiam.
Praeterea, si illud lumen faceret ad apprehensionem terminorum, Theologia esset certissima, non tantum adhaesione per fidem, sed secundum evidentiam, quod tamen negant. Consequentia patet per hoc quod in quo lumine intelliguntur termini, qui sunt materia necessaria complexionis, in illo intelligitur illa complexio. Quanto enim termini in lumine perfectiori et clariori intelliguntur, tanto principia magis et clarius intelliguntur, et quanto principia clariori lumine intelliguntur, tanto scientia est clarior secundum evidentiam termini ; ergo si termini articulorum fidei, de quibus est Theologia, distincte sub propriis rationibus apprehenditur in isto lumine, haec scientia erit perfectior et certior omni alia.
Praeterea arguitur ab aliis sic : Si talis habitus potest haberi per tale lumen, potest ergo illud lumen aliquo modo ostendi et manifestari,
quod tamen non potest. Respondet quod spirituale ostendi non potest.
Contra, charitas,cum sit spiritualis, ostenditur per effectum in actu inferiori in eo quod aliquis experitur se promptum ad diligendum Deum, et in exteriori in actibus extrinsecis paenalibus susceptis pro delicto, sicut scientia per effectum ostenditur intra intelligendo, et extra in docendo. Sed iste habitus non habet talem effectum, quia secundum ipsos propter istud lumen non melius docet unus quam alius Theologiam, neque actum extrinsecum habet, quia non magis propter istam scientiam quis moreretur pro fide, vel adhaereret fidei in morte quam alii simplices.
Praeterea, ut ait Philosophus 1. Poster. text. ult. inconveniens est nos habere nobilissimos habitus, et latere ; sed tale lumen per nullum actum est nobis manifestum ; ergo, etc.
Praeterea, illud lumen, quaero quando infunditur? Si infundatur in Baptismo cum lumine fidei, tunc aliquis naturaliter per se post Baptismum potest invenire totam Theologiam, si semper in deserto esset, quia naturaliter apprehenderet terminos, et naturaliter posset facere complexionem, et scire principium et conclusiones, cum habeat lumen in quo cognoscuntur.
Si dicatur, quod Deus semper dat lumen, vel communiter, tunc non esset infusio ejus miraculosa, illud enim in quo Deus assistit communiter generali cursu naturae, non est supernaturale, nec miraculum, sicut patet de infusione animae ;
ergo si Deus semper daret illud lumen, non esset supernaturale, nec diceretur dari miraculose, nec esset miraculum, quod montes, id est, majores, haberent illud lumen, et non minores.
Si dicatur quod non dat illud lumen communiter, sed sicut vult, et quibus vult, sicut Apostolis, tunc frustra quis laboraret in studio inquirendi veritatem, et esset melior via acquirendi Theologiam sedere in Ecclesia, et orare pro isto lumine habendo.