Glossa. Praemissis similitudinibus de multiplicatione evangelicae doctrinae, eius diffusioni ubique praedicando intendit; unde dicitur et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in ierusalem.
Theophylactus. Non enim sola parva loca visitabat, sicut faciunt qui simplices fallere volunt, neque solas civitates, ut ostentatores faciunt et gloriam quaerentes; sed sicut communis dominus et pater omnibus providens, omnia circuibat. Non autem visitabat municipia, vitans ierusalem, ac si timeret legisperitorum reprehensiones, aut mortem, quae poterat inde contingere; unde subdit et iter faciens in ierusalem. Nam ubi plures erant aegroti, ibi se medicus magis ingerebat.
Sequitur ait autem quidam illi: domine, si pauci sunt qui salvantur? Glossa.
Quae quidem quaestio ad hoc pertinere videtur de quo supra agebatur: nam in praemissa similitudine dixerat, quod requieverunt volucres caeli in ramis eius; per quod intelligi potest multos esse qui salutis requiem consequentur. Et quia ille unus pro omnibus quaesierat, dominus non singulariter ei respondet; unde sequitur ipse autem dixit ad illos: contendite intrare per angustam portam. Basilius.
Sicut enim in via terrena exitus a recto multam latitudinem habet; sic qui egreditur a tramite ducente ad regnum caelorum, in multa latitudine erroris reperitur.
Rectum autem iter est angustum, qualibet declinatione periculosa existente, sive dextrorsum, sive sinistrorsum; sicut in ponte, a quo utrinque divertens flumini immergitur. Cyrillus. Angusta etiam porta aerumnam et patientiam sanctorum significat. Sicut enim pugnarum victoria attestatur militis strenuitati, sic praeclarum efficiet valida perpessio laborum et tentationum. Chrysostomus in matthaeum.
Quid est ergo quod dominus alibi dicit: iugum meum suave est, et onus meum leve? non quidem contradicit; sed hoc dictum est propter tentationum naturam, illud vero propter affectum transeuntium. Est enim molestum aliquid naturae, facile reputari quando id affectanter amplectimur. Si etiam via salutis angusta erit in introitu, tamen per eam pervenitur ad latitudinem; e contrario vero lata deducit ad interitum.
Gregorius Moralium.
Dicturus autem angustae portae introitum, praemisit contendite: quia nisi mentis contentio ferveat, unda mundi non vincitur, per quam anima semper ad ima revocatur. Cyrillus. Non videtur autem dominus satisfacere quaerenti utrum pauci sint qui salventur, dum declarat viam per quam quisque potest fieri iustus. Sed dicendum, quod mos erat salvatoris non respondere interrogantibus secundum quod eis videbatur, quoties inutilia quaerebant, sed respiciendo quod utile audientibus foret. Quid autem commodi proveniret audientibus scire an multi sint qui salventur, an pauci? necessarium autem magis erat scire modum quo aliquis pervenit ad salutem. Dispensative ergo ad quaestionis vaniloquium nihil dicit, sed transfert suum sermonem ad rem magis necessariam. Augustinus de verb. Dom..
Vel aliter. Confirmavit dominus quod audivit, scilicet quod pauci sunt qui salvantur, quia per angustam portam pauci intrant. Alio autem loco hoc idem ipse ait: arcta est via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per illam; unde subditur quia multi, dico vobis, quaerent intrare.
Beda. Salutis amore provocati; et non poterunt, itineris asperitate deterriti. Basilius.
Vacillat enim anima, quando quidem considerat aeterna, eligendo virtutem: quando praesentia respicit, praeferendo illecebras: hic intuetur otia carnis, illic subiectionem ipsius; hic ebrietatem, illic sobrietatem; hic dissolutos risus, illic copiam lacrymarum; hic choreas, illic orationes; hic fistulas, illic fletus; hic luxuriam, illic castimoniam. Augustinus de verb. Dom.. Non autem contrarius sibi est dominus, qui dixit, quod pauci sunt qui intrant per angustam portam; et alibi dicit: multi ab oriente et occidente venient. Pauci sunt in comparatione perditorum, multi in societate Angelorum. Vix videntur grana quando area trituratur; sed tanta massa processura est de area hac ut impleat horreum caeli.
Cyrillus. Quod autem detestabiles sint qui intrare non possunt, per evidens exemplum declaravit, subdens cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit Ostium, incipietis foris stare, et pulsare Ostium, dicentes: domine, aperi nobis. Sicut si patrefamilias, qui multos ad convivium vocavit, ingresso cum convivis, et Ostio recluso, postmodum pulsantes adveniant.
Beda. Est autem paterfamilias christus, qui cum ubique ex divinitate sit, illis iam intus esse dicitur quos in caelo praesens sua visione laetificat; sed quasi foris est his quos in hac peregrinatione certantes occultus adiuvat. Intrabit vero cum totam ecclesiam ad sui contemplationem perducet; claudet Ostium, cum reprobis locum poenitentiae tollet; qui foris stantes pulsabunt, idest a iustis segregati misericordiam quam contempserunt, frustra implorabunt; unde sequitur et respondens dicet vobis: nescio vos unde sitis. Gregorius Moralium.
Nescire dei improbare est; sicut et nescire mentiri vir verax dicitur qui labi per mendacium dedignatur: non quod, si mentiri velit, nesciat, sed quod falsa loqui veritatis amore contemnat. Veritatis igitur lumen tenebras, quas reprobat, ignorat.
Sequitur tunc incipietis dicere: manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. Cyrillus. Hoc Israelitis convenit, qui secundum ritum legis offerentes deo victimas edebant et gaudebant. Audiebant quoque in synagogis libros Moysi, qui in suis scriptis non quae sua sunt, sed quae dei tradebat.
Theophylactus. Vel simpliciter ad Israelitas dicitur: eo quod ex eis christus secundum carnem natus est, et cum eo comedebant et bibebant, et eum praedicantem audiebant. Sed et christianis haec congruunt; nos enim comedimus corpus christi et bibimus sanguinem eius quotidie, ad mensam mysticam accedentes, docetque in plateis animarum nostrarum.
Beda. Vel mystice manducat coram domino et bibit qui verbi pabulum avide suscipit; unde quasi exponendo subditur in plateis nostris docuisti. Scriptura enim in obscurioribus cibus est, quia quasi exponendo frangitur, et manducando glutitur; potus est in apertioribus, ubi ita sorbetur sicut invenitur. Non autem festivitatum epulatio iuvat quem fidei pietas non commendat; non scientia Scripturarum notum deo facit quem operum iniquitas indignum ostendit; unde subditur et dicet vobis: nescio vos unde sitis.
Discedite a me, operarii iniquitatis. Basilius.
Illis forsitan loquitur quos describit apostolus in propria persona, dicens: si linguis hominum loquar et Angelorum, et habeam omnem scientiam, et distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Quod enim non fit divini amoris intuitu, sed ad acquirendam ab hominibus laudem, non invenit laudem apud deum. Theophylactus.
Attende etiam quod detestabiles sunt illi in quorum plateis dominus docet: unde si docentem eum audierimus, non in plateis sed in angustiis, et humilibus cordibus, non erimus detestabiles.
Beda. Duplex autem ostenditur Gehennae poena; scilicet frigoris et fervoris; unde sequitur ibi erit fletus et stridor dentium: fletus enim de ardore, stridor dentium de frigore solet excitari. Vel stridor dentium prodit indignantis affectum, quod qui sero poenitet, sero sibi irascatur. Glossa. Vel stridebunt dentes qui hic de edacitate gaudebant, flebunt oculi qui hic per concupiscentias vagabantur.
Per utrumque autem veram impiorum resurrectionem designat. Theophylactus.
Pertinet etiam hoc ad Israelitas, cum quibus loquebatur; qui ex hoc maxime percelluntur quod gentiles cum patribus requiescunt, ipsi vero excluduntur; unde addidit cum videritis Abraham, Isaac et Iacob, et omnes prophetas in regno dei, vos autem expelli foras. Et venient ab oriente et occidente, et ab Aquilone et Austro, et accumbent in regno dei. Eusebius. Praedicti enim patres ante tempora legis, secundum evangelicam formam errorem multorum deorum derelinquentes, assumpserunt sublimis dei notitiam, quibus pares facti sunt multi gentilium ob similem vitam; filii autem eorum alienationem sunt passi ab evangelica disciplina; unde sequitur et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi. Cyrillus. Iudaeis enim, qui primum locum tenebant, praelatae sunt gentes. Theophylactus. Nos autem, ut videtur, primi sumus, qui ab ipsis cunabulis rudimenta accepimus; et forsitan erimus novissimi respectu gentilium, qui circa finem vitae crediderunt.
Beda. Multi etiam prius ferventes, postea torpent: multi prius frigidi, subito inardescunt; multi in saeculo despecti, in futuro sunt glorificandi; alii apud homines gloriosi, in fine sunt damnandi.