DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. II.
Et custoditus protectione divina. Unde dicit ei Pater : Ego Dominus Deus tuus, apprehendens manum tuam, dicensque tibi: Ne timeas, ego adjuvi te . Imo etiam dicunt ei Pater et Filius et Spiritus sanctus quasi singulariter quaelibet persona, Isa. xlii, 0 : Apprehendi manum tuam, et servavi te. (Istud quaere titulo de conclusionibus hujus horti.) Item, sub appellatione vineae, Isa. xxvii, 3 : Nocte et die servo eam. In hoc enim hortus positus est Christus custos tempore incarnationis, ut operaretur ibi foecunditatem, et custodiret illaesam virginifa- tem . Ipse enim in quantum Deus circumduxit eam et docuit, et custodivit quasi pupillam oculi sui , Item, custoditus fuit hortus iste ab Angelis. Unde
dicitur ei in Psalmo xc, 11 : Angelis suis mandavit de te, etc. Item, sub appellatione Jerusalem dicitur Mariae et fideli animae, Isa. lxii, 6 : Super muros tuos constitui custodes, id est, Angelos. Beatus Bernardus : " Bonus es, Domine, qui non es contentus nostrorum debilitate murorum, sed insuper apponis custodiam Angelorum. item, Cantic.III, 7 : Lectulum Salomonis, id est, Mariam, sexaginta fortes ambiunt. (Quaere titulo, quod Maria lectulus.) Vel, principales post Christum hujus horti custodes, Gabriel, id est, fortitudo Dei, et Joannes, id est, gratia Dei. (Quaere titulo de throno, de duobus leonibus.) Hic enim hortus paradisus est deliciarum, Christus novus Adam hic positus est divina virtute quando mulier circumdedit virum, scilicet quando Verbum caro factum est. Ad quid positus, scilicet ut operaretur: in quo notatur profectus matris in bono per gratiam Filii. Et custodiret illum : in quo notatur perseverantia matris in bono.
Signatus sigillo virginitatis : quia ipsa secretum Domini est. Bis dicit : secretum meum : quia a cogitationibus et operibus ejus mediante sigillo virginitatis omnino exclusus est diabolus, sicut per sigillum a secretis excluduntur qui non sunt amici : res enim signata vel sigillata amicis exhibetur, inimicis occultatur. Ideo etiam dicitur Maria fons signatus . (Quaere titulo de fonte.) Item, matre sua positus est Christus in signum cui contradicitur a Judaeis, paganis et haereticis. Vel, in signum, id est, in sigillum : et in eo impressum est cor matris per meditationem, et brachium per operis imitatio-
nem. Ideo etiam dicit ei Filius qui est signaculum Patris , dicit, inquam, ei, Cantic.VIII, 6 : Pone me ut signaculum super cor tuum, id est, cogitationes. Ad hoc enim ut laterent ipsius interiora pulcherrima ante partum et in partu et post partum, retinuit illibatum integritatis signaculum. Unde dicit ei sponsus, Cantic. IV, 1 : Quam pulchra es, amica mea, etc, absque eo, id est, praeter illud quod intrinsecus latet, soli Deo cognitum, nemini manifestum. Vel, absque eo quod intrinsecus latet, id est, absque interna virtutum pulchritudine, quae omnes homines latuit, et etiam seipsam. Per internam enim pulchritudinem alia pulchra et commendabilia sunt.
Discoopertus a superiori, ut rorem, solem, pluviam, aerem, et hujusmodi susciperet quae veniunt de supernis : quia omne datum optimum desursum est : quibus faecundalus est hortus iste : quia nullius peccati nubem oppositam habuit inter se et solem justitiae, id est Christum.