CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Circa quas concupiscentias sit temperantia ?
Cum autem omnis virtus moralis circa passiones sit, concupiscentia autem connaturalis passio sit : oportet temperantiam circa connaturales passiones esse. Passiones enim sunt vel illatae, vel innatae. Et cum virtutes non sint nisi duae quae simpliciter circa passiones sunt : fortitudo autem est circa illatas : relinquitur igitur temperantia circa innatas
esse. Innatae autem passiones ab Epicuro in tres dividuntur, scilicet naturales, et necessarias, et nec naturales nec necessarias sed opinatas. Quartum enim membrum quod secundum conjunctionem extremorum esse videtur, secundum quod aliquae sunt necessariae non naturales, esse non potest. Quia naturales, esse est causa necessitatis : et ideo naturales non necessariae esse non possunt. Naturales enim et necessariae sunt delectationes in his sine quibus vita praesens non ducitur. Naturales autem et non necessariae sunt, quarum principium appetitivum est in natura, sed tamen ad vitam in individuo consideratam non necessariae sunt, sicut est delectatio venereorum. Nec naturales nec necessariae sunt, quas Epicurus vocat opinatas. Sicut enim ex. praehabitis constat, omne judicium finis et boni est ex habitu naturali vel acquisito, ut dixit Socrates : et ideo habitum acquisitum ex pravis actibus habens delectabili sibi et convenienti, secundum opinionem illius habitus judicat, et non secundum veritatem. Propter quod delectatio in talibus nec naturalis nec necessaria est.
Aristoteles autem Epicureis superveniens per rationem Peripateticorum hanc divisionem non judicavit esse convenientem : eo quod omne naturale desiderium est ad repletionem indigentiae naturalis : propter quod judicavit, quod omne naturale est aliquo modo necessarium, sive ad. naturae conservationem in specie, sive ad corporis emundationem in resolutione, sive ad. naturae floritionem et diffusionem in ipsa delectatione. Propter quod in Politicis dicitur non esse prohibendum coitum : quoniam profundatam et intimam secundum naturam habet delectationem. Corrigens ergo inductam divisionem, dicit quod concupiscentiarum quaedam communes esse videntur, quaedam propriae et appositae. Puta concupiscentia quidem quae cibi est, et non hujus, vel talis, vel tanti cibi, naturalis est et communis. Et omnium eorum quae naturam habent animati, communicant communi. Omnia enim haec sive sint plantae sive animalia calorem naturalem habentia, alimento destituta, inanitionem suam sentiunt et illam repellere concupiscunt. Omnia etiam haec esse divinum concupiscunt quod in individuo habere non possunt : et ideo in emissione seminis delectantur. Omnis enim homo ad naturalem indigentiam adimplendam, quando indigens fuerit, concupiscit siccum vel humidum cibum, et quandoque ambo ista concupiscit : siccum quidem ad substantiae reparationem, humidum autem ad substantiae continuationem : quia siccum sine humido continuationem non facit, humidum autem sine sicco figuram non recipit : ambo autem simul sunt, ut ex humido siccum subtilietur et influxibile membris efficiatur, siccum autem in humido terminabilitatem faciat ad speciem nutriti ad figuram. Et sic etiam omnis homo (ut inquit Homerus) lectum appetit tam juvenis quam crescens adultus,in quo sicut in molli fovente naturaliter quiescat : talem autem cibum vel lectum non ad hoc omnes secundum unum modum concupiscentiae appetunt. Non enim omnes eosdem et eodem modo praeparatos cibos vel lectos appetunt. Propter quod nostrum ex proprio et non communi videtur esse hunc vel illum cibum vel lectum, vel sic vel alio modo praeparatum cibum vel lectum appetere. Hoc autem est ex habitu naturali vel acquisito qui facit hoc vel illud nos bonum appetere : eo quod nihil appetit nisi in quantum est simile. In talibus autem propriis concupiscentiis semper aliquid est naturale : quia concupiscentia hujus cibi in quantum hic est, praesupponit concupiscentiam cibi in quantum cibus
est. Propria Igitur concupiscentia ad communem concupiscentiam ex additione se habet.
Quod autem propriae concupiscentiae sint, sive ex propria complexione, sive ex habitu acquisito factae, ex hoc patet quod diversa diversis sunt deieci abdia : quorum tamen est una communis secundum speciem natura, et non tantum in diversis hominibus, etiam in uno et eodem homine quaedam sunt delectabilia aliis contingentibus oblatis : quod esse non potest propter communitatem communis naturae,.nec propter unum commune, communem naturam assequens. Sed oportet quod sic ex proprio habitu complexionati vel acquisito : propter quod id quod Miloni est parum, magistro gymnasiorum multum est : et hoc modo Eryxius phlegmaticus similitudine complexionis in piscibus delectabatur, cholericus autem in adustis et amaris, sanguineus in dulcibus et bene digestis, melancholicus autem in ponticis.
Dicamus igitur quod In naturalibus et communibus concupiscentiis pauci peccant, et non. nisi in linum modum, in plus scilicet in quantitate accipiendo pius quam oportet. Comedere enim vel bibere ea quae secundum naturale desiderium contingunt homini, et In tantum comedere usquequo utique in excessu naturalis secundum multitudinem cibi vel potus superimpleatur, superabundantia vitiosa est : eo quod naturalis concupiscentia non nisi repletio indigentis est ad mensuram. Talis autem supergreditur : propter quod isti dicuntur gastrimargi, quasi praeter indigens et naturale ventrem implentes et indigentiam naturalem, a Graeco AdminBookmark quod est venter, et Graeco verbo AdminBookmark quod est insanio, is : quia semper inanitionem ventris sentientes, insaniunt ad superimplet onem. Tales autem fiunt, qui sunt multum bestiales. Bestia enim qualitatem cibi non multum percipit, sed quantitate superimpleri desiderat.
Cica autem delectationes proprias multipliciter peccatur : isti enim sunt eorum qui ex habitu proprio talium delectationum propriarum amatores dicuntur : ,et quando adipiscuntur, frequenter peccant, vel in gaudendo in quibus non oportet, vel gaudendo in magis quam oportet vel gaudendo ut multi gaudent qui semper gaudent vitiose, quia stultorum infinitus est numerus , vel gaudendo ut non oportet. Secundum enim haec genera circumstantiarum in delectationibus innatis intemperati proprium est superabundare. Gaudent enim intemperati quibusdam quibus gaudere non oportet : eo quod odibilia sunt et vitiosa : et si intemperati gaudent et delectantur in quibusdam in. quibus gaudere oportet, tamen talium delectatione gaudent magis quam oportet et gaudent ut multi. Multitudo autem semper intemperatos colligit. Peccatur igitur multipliciter in propriis : in communibus autem non nisi uno modo, in plus scilicet : in minus enim peccare naturalis indigentiae impedit appetitus.