CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Motis quinque quaestionibus de fruente, et posita ratione pro et contra ad singulas ; ponit pro explicatione pulcherrimum exemplum de diversa quietatione corporum in centro. Primo, terra adhaeret centro per se et primo, id est, immobiliter. Secundo eidem adhaerent lapides et metalla in visceribus terrae, per se et immobiliter, sed hoc participative a terra. Tertio adhaerent cor pora in superficie centro per se, sed mobiliter. Quarto adhaeret corpus aliquod uniformiter alteri corpori et respectu illius quiescit, si tamen illud alterum non uniformiter adhaeret centro, simpliciter non quiescit, verbi gratia, homo jacens in navi. Quod in corporibus est pondus ( ait Scotus ex Augustino) in spiritualibus est voluntas, et quod ibi est centrum, hic est ultimus finis ; huic spirituali centro adhaeret per se et immobiliter necessario Deus, et sic comparatur primo exemplo ; beati, secundo ; justi, tertio ; peccatores, quarto.
Ad solutionem istarum quaestionum, praemitto quoddam exemplum, quomodo videlicet corpora diversimode quietantur. Ultimus terminus quietis gravium corporum est centrum. Huic autem centro tanquam termino ultimo, adhaeret aliquod corpus grave per se et primo, puta terra quae non per naturam alterius corporis adhaeret, a quo participet gravitatem et istam adhaesionem. Aliquod autem corpus adhaeret centro per se, sed non primo, quia adhaeret per gravitatem et adhaesionem participatam a terra ; per se tamen adhaeret, quia per formam intrinsecam et firmiter, quia est quasi intrinsecum terrae, quae primo quiescit, utpote lapides et metalla in visceribus terrae, et talia licet non primo, tamen perfecte quiescunt, quia perfecte conjuncta sunt centro, mediante primo quiescente, cui sunt perfecte conjuncta.
Aliquod corpus tertio modo adhaeret centro mediante terra cui unitur, sed mobiliter et non firmiter, ut grave aliquod existens in superficie terrae; et tale licet quiescat ad aliquod tempus, non tamen ita determinatur ad quietem, sicut corpus quiecens secundo modo.
Quarto modo potest aliquod corpus adhaerere uniformiter corpori proximo et respectu illius quiescere, et tamen non quiescere respectu universi, si illud cui proximo adhaeret non uniformiter adhaereat centro. Verbi gratia, de homine jacente in navi, et si in potestate corporis esset seipsum quietare, illud corpus grave quod seipsum finaliter quietaret in aliquo tali mobili, non autem in centro, nec mediate, nec immediate, inordinate se quietaret, quia et si quantum est ex se, quietaret se propter suam firmam adhaesionem tali corpori mobili, tamen non adhaeret illi cui secundum naturam suam adhaerere deberet ut quietaretur.
Ad propositum applicando, corporis ponderi correspondet voluntas in spiritualibus, quia sicut corpus pondere, sic animus et voluntas amore fertur, quocumque fertur, ut ait August. 11. de Civ. Dei, cap. 28. Centrum, quod ex natura sui est ultimate quietativum, est finis ultimus secundum veritatem, huic centro voluntas divina primo et per se, quia non participatione alicujus alterius a se immobiliter, et necessario adhaeret, quia ipsa voluntas non per habitum, nec per actum differentem a se, nec in virtute alicujus causae superioris perfectissime amat illud summum bonum et necessario.
In secundo gradu voluntas creata beata, quae non primo, sed participando a Deo, per se tamen, quia per formam suam intrinsecam adhaeret firmiter huic bono, et hoc quia facta est quasi intrinseca voluntati primo quiescenti, quia in ejus beneplacito semper manens,
In tertio gradu est voluntas justi viatoris, qui licet innitatur divinae voluntati, et mediante illa, summo bono in quo quiescit ipsa voluntas, tamen non firmiter adhaeret illi bono vel beneplacito istius voluntatis. Unde nunc adhaeret illi, nunc avertitur ab illo ; sed hoc est quoddam dissimile in corporibus tertii membri, quia ibi manente forma qua corpus quiescit, potest ipsum non quiescere, hic oportet formam qua quiescit destrui simul cum aversione voluntatis a centro suo.
In quarto gradu est peccans mortaliter, qui licet quantum est ex parte actus voluntatis se quietantis, vehementer inhaereat alicui alii a Deo, ita quod nec mediante illo, nec immediate inhaeret Deo, tamen ex parte objecti non potest simpliciter quietari ; imo sicut quiescens respectu navis et non respectu centri, non quiescit simpliciter, quia non quiescit respectu ultimi quietantis in universo. Ita voluntas quietans se quantum potest in aliquo objecto alio a Deo, non simpliciter quietatur, quia non respectu hujus quod ultimate et perfectissime est in universo quietativum voluntatis. Quod etiam patet, quia ibi voluntas nunquam satiatur, quantumcumque firmiter se immergat in illud, propter se amando illud.