In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Licere publice petere Baptismum a ministro occulte malo, licet etiam petere a publice malo, qui ex officio ministrare tenetur, si tamen aeque commode ab alio non malo, peti potest, charitas ad id obligare videtur, et sic intelligendum puto Scotum ex ejus ratione.
Quantum (a) autem ad secundum membrum distinctionis, scilicet de malo non praeciso ab Ecclesia, si est occulte malus, ita quod vita ejus non sit scandalosa populo, satis conceditur, quod possit aliquis a tali, imo debeat recipere Baptismum, si alias debeat, quia propter peccatum, quod non est notorium, non debet aliquis in actibus notoriis vitare proximam.
Si autem est publice (b), vel notorie malus, utpote publice fornicarius, aut hujusmodi, aut incumbit sibi ex officio dispensare Sacramentum Baptismi, utpote quia est Sacerdos, vel Curatus Parochialis; aut non incumbit, tamen congrueret ratione officii, utpote quia est Sacerdos aliquis datus, vel vocatus in adjutorium Curati.Si primo modo, non peccat, qui recipit Baptismum pro se, vel pro parvulo suo, quia non peccat, qui a malo debitum petit vel a ?cipit ; ille autem Curatus debitor est Parochiae suae in Sacramentis istis ministrandis.
Si secundo modo, si possit habere alium, cui incumbit ex officio baptizare, aut aeque malum, aut meliorem. Si meliorem, peccat qui ab illo recipit, quia non incumbit sibi Sacramenta ministrare: et si aeque malum, debet recipere a suo. Sed si nullus alius possit haberi Curatus vel Sacerdos nisi aeque malus isti, possit tamen haberi aliquis bonus Laicus ; dubium est, quis cui sit praeferendus in isto actu, an bonus Laicus Sacerdoti publice malo, an Sacerdos malus bono Laico. Et breviter, quia officium ministrandi Sacramenta in Ecclesia competit Sacerdotibus, videtur dicendum, quod quoad istum actum, magis eligendus est malus Sacerdos.
Ad primum argumentum exponenda est auctoritas Ambrosii, sicut exposita est in alia quoest. praeced. Intendit enim de eo, qui suscepit extra Ecclesiam, ut fiat discipulus baptizantis.
Ad secundum, dico quod ille, qui petit Baptismum a malo Sacerdote, non cooperatur illi directe ad peccatum mortale; petit enim ab eo actum debitum, et in hoc non delinquit, quia nullius malitia excusat eum a solvendo debitum,quo tenetur alteri. Ille etiam actus petitus posset solvi sine peccato, si baptizaturus contereretur. Unde quantum est ex actu petentis, petens magis necessitat Sacerdotem ad poenitendum, quam ad actum peccandi. Si autem ille non poeniteat, nihil imputandum est ei, qui petit illum actum, quia non inquantum est peccatum petit, sed inquantum debitum est.