Cyrillus. Praedicta domini verba, Pharisaeorum animos provocaverunt ad iram; videbant enim populos iam contritos fidem eius arripere. Itaque quasi perdentes officium populis praesidendi et deficientes in lucro, simulantes se eum diligere, suadent illi ut inde discederet; unde dicitur in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi: exi et vade hinc, quia Herodes vult occidere te. Christus autem qui renes et corda scrutatur, eis leniter et figuraliter respondet; unde sequitur et ait illis: ite et dicite vulpi illi. Beda.
Propter dolos et insidias Herodem vulpem appellat, quod plenum fraudis est animal, in fovea propter insidias latens, odore foetens, nunquam rectis itineribus incedens; quae omnia haereticis conveniunt, quorum typum Herodes tenet, qui christum, idest humilitatem christianae fidei in credentibus, conantur extinguere. Cyrillus.
Vel aliter. Videtur hic sermo mutatus esse, et non spectare ad personam Herodis, ut aliqui putaverunt, sed magis ad pharisaicas fictiones: pene enim ipsum Pharisaeum ostendit prope manentem, dum dixit ite et dicite vulpi huic, sicut in Graeco habetur; unde hoc praecepit dicendum, quod poterat urgere Pharisaeorum turbam: ecce, inquit, eicio Daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor. Hoc se promittit operaturum quod Iudaeis displicebat: scilicet quod immundis imperaret spiritibus, et eriperet a morbis infirmantes, usque dum propria sponte sustineret crucis patibulum.
Quia vero Pharisaei credebant quod manum trepidaret Herodis qui dominus erat virtutum, hoc excludit dicens verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare. Quod dicit oportet, nequaquam sibi necessitatem ingruentem ostendit, sed magis arbitrio propriae voluntatis pergere quo volebat, quousque finem venerandae crucis subiret, cuius iam christus imminere tempus ostendit cum dixit hodie et cras. Theophylactus. Ac si dicat: quid de morte mea cogitatis? ecce fiet post modicum. Quod autem dicitur hodie et cras, hoc multos dies significat, sicut et nos in communi sermone soliti sumus dicere: hodie et cras fit hoc, quod fiat in tanta distantia temporis. Et ut evangelicum sermonem evidentius exponamus, non intelligas quod oportet me hodie et cras ambulare, sed sistas in hodie et cras, deinde subiungas et sequenti die ambulare; sicut et pluries numerando consuevimus dicere: die dominica, et secunda feria, et tertia egrediar, quasi computando duas, ut tertia denotetur, sic et dominus quasi computando dicit oportet me hodie et cras, et postea tertia die ire ierusalem. Augustinus de cons. Evang..
Vel mystice ab illo haec dicta intelliguntur, ut referantur ad corpus eius, quod est ecclesia. Expelluntur enim Daemonia, cum relictis illis superstitionibus, credunt in eum gentes; et perficiuntur sanitates, cum secundum praecepta eius, posteaquam fuerit diabolo et huic saeculo renuntiatum, usque in finem resurrectionis, qua tamquam tertia consummabitur, ad plenitudinem angelicam per corporis etiam immortalitatem perficietur ecclesia.
Theophylactus. Sed quia illi dicebant ei exeas hinc, quia Herodes quaerit te occidere: in Galilaea loquentes, ubi regnabat Herodes, ostendit quod non in Galilaea, sed in ierusalem praeordinatum fuerat ei pati; unde sequitur quia non capit prophetam perire extra ierusalem.
Cum audis non capit, idest non decet extra ierusalem prophetam interimi, non putes vim coactivam Iudaeis inductam, sed quantum ad eorum affectum sanguinis avidum convenienter hoc dicit; velut si quis praedonem atrocissimum videns dicat: non oportet hanc viam, in qua praedo insidiatur viatoribus, immunem esse a sanguine: sic et non oportebat alibi quam ubi morabantur praedones perire dominum prophetarum: nam assueti prophetarum sanguinibus occident et dominum; unde sequitur ierusalem, ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te. Beda. Ierusalem non saxa et aedificia civitatis, sed habitatores vocat, quam patris plangit affectu. Chrysostomus.
Geminatio enim verbi, miserantis est, aut nimium diligentis: nam tamquam ad amicam negligentem amatorem, et ideo puniendam, dominus loquitur Graecus.
Sed et nominis geminatio vehementem reprehensionem ostendit: nam quae novit deum, quomodo dei ministros persequitur? chrysostomus. Quod autem essent immemores divinorum bonorum ostendit subdens quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? manuduxit eos per sapientissimum Moysen, monuit per prophetas, voluit sub alis, idest sub tegmine suae virtutis, illos habere; at illi caruerunt tam desiderabilibus bonis ingrati existentes.
Augustinus in Enchir.. Dicit autem: ego volui, et tu noluisti; quasi dicat: quotquot aggregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente feci, quia ingrata semper fuisti. Beda. Pulchre autem qui Herodem de sua nece tractantem vulpem vocaverat, seipsum avi comparat: quia vulpes fraudulenter semper avibus insidias intendunt. Basilius. Filios etiam ierusalem pullis in nido comparavit; ac si dicat: aves quae in altum consueverunt volare, exceptae sunt a nocumentis insidiantium; tu tamen eris ut pullus egens alieno suffragio. Matre igitur avolante aufereris a nido, quasi impotens ad tutelam et debilis ad fugam; unde sequitur ecce relinquetur domus vestra deserta. Beda.
Ipsam civitatem, quam nidum vocaverat, etiam nunc domum Iudaeorum appellat.
Occiso enim domino venerunt Romani, et quasi nidum vacuum diripientes, tulerunt eorum locum, gentem et regnum.
Theophylactus. Vel domus vestra, idest templum; ac si dicat: quamdiu virtus erat in vobis, templum erat meum; sed postquam fecistis ipsum speluncam latronum, non est de cetero domus mea, sed vestra. Vel domum dicit totam gentem Iudaeorum, iuxta illud: domus Iacob, benedicite domino, per quod ostendit quod ipse erat qui gubernabat eos, et eripiebat ab hostium manibus.
Sequitur dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat, cum dicetis: benedictus qui venit in nomine domini.
Augustinus de cons. Evang.. Huic narrationi Lucae non videtur adversari quod turbae dixerunt, veniente domino in ierusalem: benedictus qui venit in nomine domini: quia nondum illuc venerat, et nondum dictum erat. Cyrillus. Discesserat enim dominus a hierosolymis, tamquam indignos existentes sui praesentia deserens; deinde multis miraculis factis, rursum hierosolymam redit, ubi ei turba occurrit dicens: hosanna filio David: benedictus qui venit in nomine domini. Augustinus. Sed quia non dicit Lucas quo inde tunc accessit dominus, ut non veniret nisi eo tempore quo iam illud diceretur (perseverat quippe in itinere suo donec veniat ierusalem); de illo suo adventu quo in claritate venturus est, hoc significat. Theophylactus. Tunc enim et inviti confitebuntur eum salvatorem et dominum, quando nullus erit eis inde profectus. Dicens autem non videbitis me donec veniat etc., non significat illam horam, sed tempus crucis; quasi dicat: postquam crucifixeritis me, non amplius videbitis me, donec iterum veniam.
Augustinus. Intelligendus est ergo Lucas velle praeoccupasse, antequam eius narratio dominum perduceret ierusalem, aut eidem civitati iam appropinquantem talia respondisse monentibus ut caveret Herodem, qualia matthaeus dicit esse locutum cum iam pervenisset ierusalem. Beda. Vel dicit non me videbitis, quasi dicat: nisi poenitentiam egeritis, et confessi fueritis me filium omnipotentis patris, in secundo adventu faciem meam non videbitis.