LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De aliquibus dispositionibus in quas mutatur planta silvestris quando domesticatur.
Restat autem nunc dicere ex. quibus et in quas planta silvestris in domesticatione dispositionibus transmutetur. Ex his autem quae in quinto hujus scientiae libro determinata sunt, scimus plantas silvestres esse spinosas et scabrosas in corticis substantia, et parvorum et multorum foliorum, et plurimorum et in quantitate minorum fructuum et acutiorum et calidorum et siccorum succorum : et haec omnia non dubitamus accidere plantae propter suum nutrimentum. Et ideo planta in omnibus his dispositionibus mutatur per nutrimentum cultoris agri in oppositas dispositiones.
Spinositas enim provenit ab humido nutrimentali incenso, quod cogitur ad superficiem pertingere a medulla ipsa sua incensione : et haec in domestica mutatur per abundantiam humidi, et non patitur calorem in eo acui, sed frangit, et quod non siuit terrestre congregari, sed. infundit, et currere ipsum facit in poros plantae. Hujus autem ejusdem humidi abundantia fluit in majorem foliorum dilatationem : hoc etiam facit ut majores sint fructus domesticarum : et quia humor silvestrium tenuis et subtilis est propter parum eorum nutrimentum, erit humor domesticarum spissus et viscosus ad phlegmaticitatem accedens propter ejus abundantiam et laetaminis ministrati commixtionem. Tenue autem et subtile facile dispergitur a calore, et dividitur in plurima : et ideo numero sunt plurimi fructus arborum silvestrium, et non vermiculati, sed integre in arboribus diutissime perseverantes : quoniam subtile et tenue non putrescit facile, nec de facili claudit porum suae vegetationis per quem sugit ex arbore, praecipue cum in eodem humido sicut in proprio subjecto sit calor acutus : abundans autem et spissum et viscosum humidum per magnas partes fluit in unum, et non facilis est divisionis, eo quod calidum ejus est hebes : et ideo fiunt ex ipso magni quidem et non tot numero fructus, sicut ex tenui subtili et acuti caloris existenti : et cito hebes ejus calor permittit claudi porum per quem sugit ex arbore, ita quod multi talium, fructuum cadunt etiam ante tempus maturationis, et de facili contrahunt vermes.
Quod autem emendat succum et digerit in domesticis, nodi praecipue sunt insitionum, qui tenent in torturis suis et transversalibus poris humidum, donec ad suavem maturetur saporem. Et talis quidem est transmutatio earum quae per insitionem domesticantur arborum : illae
autem plantae quae sunt de genere granorum et olerum, ex solo cultu et cibo domesticantur in hoc quod substantiae suae et molliores efficiuntur, et sui sapores et humores minus efficiuntur acuti propter causam quam jam saepius determinavimus : subtilitas enim corticis quae est in domesticis et planities absque dubio ex bonitate et abundantia provenit nutrimenti.
Haec igitur de cultu agrorum sativorum et consitorum et compascuorum dicta sint. Campus enim qui non colitur, ager proprie non dicitur : eo quod aut nomen ager a Graeco AdminBookmark nomine quod villam sonat, derivetur : aut si a Latino sermone ager vocabulum accipit, ager ab agendo dicitur, eo quod campus ubi semper per cultum aliquid agitur, ager proprie nuncupatur : non autem aliquid colendo campum agitur, nisi praedictis modis agatur.