CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Qualiter circa delectationes et tristitias est temperantia ?
Circa delectationes igitur quidem innatas, quod intemperantia secundum abundantiam sit, et ideo vituperabilis est, manifestum est ex prius dictis. Delectationes autem innatas vocamus eas, quae sunt secundum tactum in cibis et venereis. Cum autem omnis virtus sit circa opposita et vitium similiter, erunt tam temperantia quam intemperantia circa tristitias quae sunt ex delectabilium absentia : et ideo temperatus non dicitur temperatus in sustinendo tristitias quemadmodum fortis sustinet eas. Fortis enim ex praesentia tristantium terribilium injacentium et affligentium sustinendo tristitias fortis dicitur. Temperatus autem non tales sustinet tristitias quae sunt ex praesentia alicujus terribilium, sed tantum eas sustinet quae sunt ex delectabilium in tactu absentia. Eodem modo intemperatus in non sustinendo tristitias non dicitur ut timidus. Timidus enim fugit tristitias praesenter affligentium. Sed intemperatus quidem dicitur in tristando magis quam oportet, ideo quoniam delectabilia quae concupiscit, non adipiscitur ad votum. Et tristitia non. causatur ex aliquo praesenti, afflictivo, sed ex delectabilis absentia. Et tristitiam hanc facit eis delectatio : quia praesens spe, vel re, causa est delectationis :
absens autem, causa tristitiae. Et in hoc differt a temperato. Temperatus enim dicitur, eo quod non tristatur delectabilium absentia : et virtus sua est in hoc, quod a delectabilibus abstinet : hoc enim sonat nomen temperati, quod est delectabilia moderare. Intemperatus quidem igitur concupiscit omnia delectabilia secundum sensum, vel concupiscit ea quae maxime delectabilia sunt secundum tactum. Si enim ab intemperantia communiter dicta intemperatus denominetur, omnia delectabilia sensuum concupiscit. Si vero denominetur ab intemperantia proprie dicta, concupiscit ea quae maxime delectabilia sunt secundum tactum. Intemperatus etiam ideo intemperatus dicitur: quia non ducitur concupiscentia per rationem moderando eam, sed ducitur a concupiscentia et abducitur, quasi captus et illaqueatus eis, ut contra rationem haec delectabilia tactus eligat prae aliis quae vere eligibilia sunt, sicut est honestas virtutis, et observantia letum. Sed hoc jumenti est et brutale : propter quod etiam tristatur non tantum in absentia delectabilium, sed. etiam quando concupiscit ea et non adipiscitur. Omnis enim concupiscentia cum tristitia est, eo quod concupiscentia inexpiebile desiderium est libidinis : et dum concupiscit, ad votum adipisci non potest : propter quod semper manet in tristitia : ideo vita concupiscentis tristissima est. Nunquam. enim est quod non concupiscat intemperatus : et hoc quidem inconvenienti assimilatur. Passio enim intemperati inconvenienti ssima est, quae semper tristatur. Tristatur enimpropter delectationem speratam vel habitam in non adipisci ad votum, quia plus concupiscit quam habere possit secuuiidurn naturam. In absentia autem delectabilium tristatur non ex aliquo molestiam inferente, sed. quia caret eo quod sibi convenit, quod penitus inconveniens est.
Deficientes autem delectationes carnales, et minus quam oportet gaudentes in eis, non inuitum fiunt. Talis enim insensibilitas non est humana : etenim reliqua ab homine animalia bruta discernunt cibos per appetitum naturalem qui in cibis delectatur. Et in quibusdam cibis gaudent cibi convenientibus et delectantur, in quibusdam autem non, et illos abjiciunt : cum tamen bruta non adeo aequale habeant medium in tactu tam subtiliter discretivum convenientis et inconvenientis ut homo. Et ideo in homine talis insensibilitas esse non potest, quae delectabile nullum discernat. Patet igitur quod si alicui homini nihil est delectabile, nec in appetitu suo unum delectabilium non differt ab altero: ille autem utique longe erit elongatus ab esse hominum per habitum bestialem, et a bestialibus operibus acquisitum. Taliter autem deficiens non est sortitus nomen proprium, propter hoc quod non multum consuevit fieri talis insensibilitas.
Temperatus autem medie se habet circa delectabilia tactus. Nec enim delectatur superabundantiiis in quibus intemperatus maxime delectatur, sed potius tristatur in illis et abjicit: et universaliter loquendo non delectatur quibus non oportet, neque vehementer superabundanter tali aliquo delectatur quo non oportet, neque absentibus talibus delectabilibus tristatur, neque concupiscit cum tristitia ut intemperatus, sed concupiscit mensurate ad indigentiae repletionem, neque concupiscit magis quam oportet aliquid delectabile, neque quando non oportet : et universaliter loquendo in nullo talium peccat concupiscendo, sed haec delectabilia existentia quaecumque sunt, ad sanitatem vel ad bonam habitudinem ordinata appetit mensurate et ut oportet : ad sanitatem autem sunt et aequalitatem complexionis facientia vel servantia, vel ad figuram complexionis ordinata in quantitate et ordine membrorum. Ad bonam autem habitudinem ordinata sive ad essentiam personae respiciunt, ut magnus et mediocris et parvus, decens sit in vestitu et mensa et aliis in quibus decentia consideratur : haec enim omnia potest concupiscere temperatus, et alia delectabilia potest concupiscere, dummodo non sint impeditiva horum, sanitatis scilicet et bonae habitudinis. Intemperatus enim gaudet in his quae sanitatem corrumpunt. Potest et gaudere temperatus aliis delectationibus aliorum sensuum, dummodo non sint praeter bonum virtutis et honestatis, sicut in odoribus, et symphoniis, et aliis, dummodo sint super substantiam ipsius sive falcultatem divitiarum, scilicet quod sine depauperatione possunt haberi. Propter quod dicit iuvenalis :
Ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum In loculis .''
Qui enim sic se habet, quod delectabilia quae sunt ultra facultatem suam, perquirit, magis diligit delectationes carnales quam dignum sit. Talis autem non est temperatus, quia temperatus delectabilia diligit ut recta ratio exigit.