IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Quantum autem ad secundum membrum, etc. Hoc secundo articulo explicat Doctor, quomodo quis debeat se gerere circa ministrum improbum, sed toleratum, nec praecisura ab Ecclesia. Prima conclusio est: si talis non sit notorie malus, sed occultus, non solum potest, sed etiam tenetur ab eo petere Sacramentum, quia propter peccatum occultum non debet quis vitare in actibus notoriis proximum. Et confirmatur, quia alter est in possessione suae famae, qua non potest privari juste, ante sententiam judicis, vel donec convincatur notorietate facti vel juris per processum.
Et hac ratione debet Sacerdos ministrare Sacramenta publice petenti peccatori occulto, ut infra dicetur, in materia de Eucharistiae, quia non amisit jus peten. di communionem, cum sit adultus baptizatus, et in possessione suae famae, quantum ad publicam aestimationem ; sed perinde currit eadem ratio in proposito, quia minister male ministrans Sacramentum non magis peccat, quam recipiens male dispositus, imo ex frequenti opinione hic magis peccat, quia privat Sacramentum suo effectu ; et sicut in publica aestimatione petens habet jus ad Sacramentum, ita etiam Sacerdos ad ministerium ejus, quamdiu non est diffamatus de crimine et impotentia.
Dices, saltem tenetur in occulto non petere ab eo Sacramentum. Respondetur, quidquid sit de aliis Sacramentis, quae de jure non exigunt solemnitatem publicam in ministerio privato, negando consequentian quoad Baptismum, qui debet ministrari cum solemnitate, et seclusa necessitate. Accedit, et ex officio in incumbere Parocho, sine cujus licentia nequit alius illum ministrare, ac proinde non licet ad alium recurrere, ad evitandum peccatum Parochi, sine licentia ejus, quia alter nec habet debitum ministrandi, neque sine peccato gravi ministrat, usurpando jus alienum ; in Parocho autem, etsi sit peccatum occultum, est tamen officium et debitum ministrandi, cui tenetur Parochianus de jure, ita ut aliter faciendo peccet ; si autem sine praejudicio Parochi provideri possit absque scandalo alterius, ut si Parochus det licentiam praetendendo legitimam aliquam excusationem, tunc obligat charitas, ac reverentia ipsius Sacramenti.
Ex quo excluditur dictum Adriani quoad hoc, qui dicit a Sacerdote ex officio obligato ministrare Sacramentum, posse sine peccato peti Sacramentum, sive sit paratus dare, aut notorie malus, sive non, quia quisque potest petere suum jus in re licita et sancta. Sed hoc falsum est in expresso jam casu, quia petens tenetur ex charitate et reverentia Sacramenti citra ulium dispendium suum, cum idem Sacramentum ab alio aeque commode sine damno alterius, et cum eodem fructu ac majori reverentia Sacramenti recipere possit, cedere juri suo, ut patet ex materia de scandalo, quia etiam Pharisaicum excludere tenetur quis, ex charitate, qua obligatur salutem proximi procurare, sine detrimento proprio aut incommodo.
(b) Si autem est publice, vel notorie malus, etc. Distinguit casum in eo, qui tenetur ex officio, et cura ministrare Sacramentum, ut est Parochus, et in eo cui ex officio congruit, ut est Sacerdos datus in adjutorium Parochi, vel ab eo vocatus. Quoad primum dicit non peccare eum, qui petit a Parocho Sacramentum sibi, aut parvulo suo, quia est debitor respectu suae Parochiae. Intelligitur autem casus, quando alius non sit, cui ex officio incumbit ministrare, nec ministrare potest sine licentia, aut Parochi, aut sui Superioris ; et ratio est clara, quia alter toleratur ab Ecclesia, et aeque retinet suum jus, ac quicumque alius non malus ; sicut ergo non est in potestate alterius, aut ipsius Parochiani pervertere jurisdictionem Ecclesiasticam, ita etiam neque Parochianus ab alio petere potest, nisi de licentia Parochi aut Superioris ordinarii, neque ille usurpare jus alienum, quo non privatur. Ex altera parte urget consuetudo Ecclesiastica, habens vim praecepti de baptizandis parvulis, ad quam tenetur habens curam infantis ; et si est adultus spectat ratione residentiae et habitationis ad ordinarium, eo ipso quo vult Sacramentis se subjicere ; habet etiam necessitatem praecepti, quoad Sacramentum suscipiendum. Et quamvis pro tunc non ligaret, ex emolumento tamen Sacramenti, et ut fieret capax aliorum Sacramentorum, non tenetur non petere Sacramentum ab ordin ario.
Secunda conclusio est, quod ab eo qui ex congruitate debet ministrare Sacramentum, potest petere Sacramentum, si alius melior non occurrat Sacerdos; sed si alius aeque malus, potest recipere a suo, nec bonus Laicus malo Sacerdoti prae ferri debet, quia jus administrandi Sacramenta competit Sacerdotibus. Responsio ad primum patet. Responsio etiam ad secundum optime solvit difficultatem, quia non solum petens Sacramentum a tolerato, vel non tolerato modo dicto, non cooperatur malo ejus, sed potius imponit necessitatem, ut fiat bonus, petens ab eo actum debitum, quem potest, et tenetur debite in gratia sancte ministrare, neque petit ab eo actum, qua peccatum est, sed qua sanctum.
Ex qua regula plures in moralibus resolutiones haberi possunt, ut quomodo petens ab usurario mutuum, excusetur ab usura; quomodo vendens agnum Judaeis, quo ipsi utentur in finem superstitiosum, non concurrat ad superstitionem ; faciens aut vendens gladium, non sit homicida ; locans domum impudicis, non sit impudicus ; et universaliter exercens aliquod opus bonum, aut indifferens per se non ordinatum ad peccatum, sed ex prava alterius intentione et usu, excusatur, quia peccatum neque ex natura operis, neque ex intentione sic exercentis sequitur, sed ex pravo ejus usu per alterum, quem ipse non tenetur non permittere cum damno proprio. Sic etiam plures excusant Christianos remigantes inter Turcas oppugnantes alios Christianos, modo aliter non concurrant quam remigando. Non recte ergo praesens difficultas in casu quo licet recursus ad alium, ob improbitatem Parochi, reducitur ad concursum peccati, sed ad praeceptum charitatis, quo tenemur praevenire spirituale damnum proximi, praeveniendo occasiones non solum datas, ut vocant, sollicitando peccatum ejus, sed etiam avertendo occasiones acceptas ab ipso, ex propria perversitate, quando sine incommodo nostro possumus, quod spectat ad praeceptum affirmativum charitatis, nempe submovere scandalum Pharisaeorum, quando sine incommodo, ut dixi, possumus: scandalum vero pusillorum excludere tenemur ex praecepto negativo.
Ex resolutione itaque utriusque articuli universim, haec regulae generales suppetunt, reducendo quaestionem ad sua principia, quae desumuntur ex debito justitiae, ex debito religionis, ex debito charitatis. Prima est: In casu extremae necessitatis, sive proprio, sive infantis, ministrum etiam proecisum, posse ministrare Baptismum, et hoc posse ab eo peti et accipi, quia ille ex debito charitatis, ex debito etiam religionis ratione ordinis ad hoc obligatur extreme indigenti ; et sic ex praecepto tam charitatis propriae quam pueri, et ex debito religionis tenetur petens amplecti Sacramentum a quocumque datum; et haec regula supponit praecisam necessitatem extremam, vel realem, vel moralem.
Secunda regula est: Sacerdotem toleratum, qui sit Parochiis, ultra debitum charitatis et religionis habere etiam debitum justitiae ministrandi Sacramentum suis subditis extra necessitatem, quando alius non suppetit, et Parochianum licite etiam ab eo petere Sacramentum, quando sine gravi damno non differretur. Grave damnum intelligo omissionem, qua lex et consuetudo Ecclesiastica non impleretur, vel quando pateretur ex omissione ejus detrimentum notabile fructus spiritualis, aut periculum peccati, Hujus ratio habetur ex praemissis, et regula haec perinde currit in petitione Sacramenti ab alio, qui potest illud ex concessione Parochi, aut alterius dare ; non perinde tamen currit obligatio in ministro, nisi sit ordinarius, aut certe ut Vicarius et coadjutor a superiore constitutus, in quo casu habet debitum ministrandi non solum ex charitate, sed etiam ex justitia, modo assumat provinciam illam, et curam supplendi defectum Parochi.
Tertia regula est: Quando quis potest sine damno suo providere sibi aliter, sine damno spirituali sui Parochi tenetur ex charitatis proecepto affirmativo non petere Sacramentum a Parocho improbo, quem novit non ministraturum, nisi sacrilege, qui ex frequentatione ministerii confirmatur in malo, et datus in reprobum sensum, contemnit conversionem, quam forte subtrahentibus se aliis ab ejus communione non differret, quia plerumque festinantes in malum ex ipsa confusione subsistunt, et convertuntur ad bonum. Et forte Parochianus etiam ad idem tenetur praecepto religionis et honoris divini, ac reverentiae Sacramenti. Quid autem horum concurrat in particulari hic et nunc, perpendendum est ex circumstantiis casus, applicando has generales regulas, ex quibus singuli casus in particulari resolvi possunt, in quibus communicari potest ministro notoriemalo, sive praeciso, sive non praeciso.
Quarta regula: Quoad ministrum, qui occulte est malus, et publice et privatim debet ab eo petere Sacramentum, si alius non occurrat, aut expectari non potest commode; si sic servetur regula charitatis, quae praemissa est de scandalo Pharisaeorum, procurando ejus salutem et reverentiam debitam Sacramento, prout fieri commode potest.