In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(g) Respondeo et dico, etc. Doctor tenendo quod Deus habeat tantum dominium super creaturam, ut redemptor, sicut et creator, accipiendo redimere effective, quia solus Deus fecit hanc redemptionem, dicit duas conclusiones, neutram tamen asserendo seorsum sumptam, sed tantum disjunctive. Quarum prima est: si teneatur, quod ratio dominii sit ratio adorandi, Deus est ita adorandus ratione redemptionis, sicut ratione creationis, si tamen per redemptionem tantum donum sit collatum creaturae, quantum per creationem, et tunc dicit Doctor quod etsi ad majus summo non possit aliquis obligari, tamen ex alia et alia ratione potest ad idem multipliciter obligari.
Secunda conclusio: si teneatur quod bonitas intrinseca Deitatis, sive ipsa deitas absolute accepta sit ratio formalis adorationis, quod credo magis esse verum, ut posset probari ex multis dictis Doctoris, tunc erit tantum una ratio formalis adorationis. Tenendo secundam conclusionem, patet responsio ad rationem, quia tunc nec creare, nec redimere est ratio formalis adorandi. Si vero teneatur prima conclusio, concedo quod redimere effective est ita ratio formalis adorandi, sicut creare.
Et cum infertur, quod redemit secundum naturam humanam, negatur quod effective redemerit, tantum enim meritorie redemit secundum naturam humanam, ut infra patebit dist. 18. et 19.