REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Docet primo Scripturam non esse traditam per modum scientiae, unde eodem habitu immediate assentimur singulis contentis in Scriptura. Hic habitus de sensa litterae, si est de sensu claro, est ipsa fides ; si de non claro, aut non certo, videtur esse habitus opinativus. Secundo, ait habitum explicandi et propugnandi Scripturam, et solvendi Largumenta contra eam, non esse scientiam, quia si locus obscurus exponatur per clarum, assentimur per iidem ; si per alias scientias, alia praemissarum erit obscura, et sic conclusio non erit scientia ; habitum sic genitum puto esse naturalem reducibilem ad opinionem, seclusa formidine.
Tamen aliquis habitus potest haberi simul cum fide, ubi videndum est primo, qualem habitum habet ille, qui novit illa, quae traduntur in Canone, ut ibi traduntur. Secundo, qualem habitum Theologiae habet ille, qui novit exponere Scripturam, et explicare conclusiones, et solvere ea quae dicuntur contraria. Et tertio, qualis habitus fuit in montibus, ut in Apostolis recipientibus primo Theologiam. De primo dico, quod Scriptura sacra, scilicet Biblia, non est tradita per modum scientiae demonstrativae mendicando istam scientiam a principiis aliis, secundum quod dicit Augustinus 18. de Civit. Dei, cap. 4. quod, Dicta sacrae Scripturae non sunt argumentationibus tradita, sed divinis eloquiis privilegiata, ne argumenta ejus possent despici, quibus inniteretur. Unde verba sua commendata sunt propheticis sermonibus, hoc est, divitiis vocibus, non argumentationum concitutionibus intellecta, ut non hominis ingenium, sed Dei eloquium contemnere formidaret, qui illa cognosceret, scilicet quae in Scriptura sunt tradita. Habens ergo habitum Theologiae, prout traditur in sacra Scriptura, non habet habitum scientiae, quae est ex principiis, sed habet habitum quo habitu immediate omnibus assentit, quae traduntur in Scriptura sacra, et non quo assentit uni propter alterum. Imo si aliqua non essent ibi tradita, aliis tamen assentiret, ita quod cuilibet dicto in Canone assentit, non quia ponitur modo demonstrativo, sed propter auctoritatem Dei, ratione cujus omnibus assentit.
Et si dicatur quod aliquando in sacra Scriptura probatur definiendo et arguendo, unde et Paulus, 1.
Cor. 15. definit fidem, quod est substantia rerum sperandarum, etc. et arguit etiam quod nos resurgemus, quia Christus resurrexit. Et Joann. 1. Canon. cap. 4. arguit quod nos diligere debemus Deum, quia ipse dilexit nos.
Dico quod ipsius argumenti proprium est demonstrare, sive probare aliquid, quod aliter esset dubium, ita quod conclusioni consentiatur propter argumentum. Nunc autem credo conclusioni argumenti Pauli, quod nos resurgere debemus, sicut et praemissae, et non propter praemissam. Paulus enim quandoque juravit, et quandoque non, et tamen tantum debet credi illis, pro quibus non juravit, sicut aliis pro quibus juravit; unde argumentabatur, et juravit, ut aliquibus major fieret persuasio, et ideo causam inclinativam exprimebat. Ideo cum arguit Joannes quod nos debemus diligere, quia ipse dilexit nos, nec hujusmodi argumenta proprie probant, et per consequens nec scientiam faciunt, quia conclusio non potest habere majorem certitudinem quam principium ; et ideo conclusio est credita sicut et principium, et qui non habet habitum ulteriorem, quam ut traditur in Canone, non habet habitum, quo assentitur uni propter aliud, ut per causam evidentem, sed omnibus immediate, et ideo talis non habet proprie scientiam, sed tantum fidem acquisitam, quantum est ex parte et virtute talis.
De secundo, dico quod ille qui ultra habitum Theologiae,prout jacet in Canone, scit elicere conclusiones, et solvere argumenta, et exponere
Scripturam per diversas sententias veritatis, aut exponit Scripturam obscuram per Scripturam manifestam. Quemadmodum dicit Augustinus 11. de Civit. Dei, cap. 19. exponens illud Genes. de divisione et distinctione Angelorum bonorum a malis, et divisit Deus inter tenebras et lucem ; et vocavit lucem, diem ; tenebras vero noctem. Divinus sermo, inquit Augustinus, cum in obscuro loco intelligitur, vel attestatione rerum manifestarum, vel aliis locis minime dubiis asseritur. Aut exponit Scripturam sacram addendo alia consona secundum rationem. Si vero exponat Scripturam obscuram quasi per manifestam, non potest habere majorem certitudinem de Scriptura exposita, quam de Scriptura exponente, sicut non poterit esse major certitudo de scientia subalternata quam de subalternante. Quae autem sit certitudo Scripturae exponentis, dictum est, quoniam non habet principia nota ex terminis, nec sua principia in per se nota reducit, sicut nec Scriptura exposita, sed tantum assentio Scripturae exponenti sicut Scripturae expositae, quae obscurior est ; et ideo per talem expositionem non acquiritur scientia, sed tantum fides.
Si vero exponat Scripturam addendo aliqua per majorem vel minorem syllogismi de conclusione, non majorem habebit certitudinem quam de praemissa, quae si non fuerit scita, sed tantum credita, aut probabilis, nec conclusio erit scita. Si vero sciat solvere, et defendere contra impios Scripturam sacram, non propter hoc acquiritur scientia, quia hoc non est nisi defendere, quod Scriptura sacra non includat aliquam impossibilitatem, quod non est scire contenta in ea esse determinate vera. Ideo dico quod majores, ut Doctores, si sciant exponere unum locum Scripturae per alium, et solvere argumenta, quod debent scire majores, non tamen habent majorem certitudinem simpliciter, nec deductionem demonstrativam simpliciter ex causa, et ideo dico quod nec propter hoc scientiam habent.