Chrysostomus in Matth..
Ad idem ostendendum dominus apponit parabolam de fermento: unde dicitur aliam parabolam locutus est eis: simile est regnum caelorum fermento; quasi dicat: sicut fermentum multam farinam transmutat in suam virtutem, ita et vos totum mundum transmutabitis. Et vide christi prudentiam: ea enim quae sunt naturae inducit, demonstrans quoniam sicut illa possibile est fieri, ita et hoc. Non autem dixit quod posuit simpliciter, sed abscondit; ac si diceret: ita et vos cum subiecti fueritis impugnatoribus vestris, tunc eos superabitis. Et sicut fermentum suffoditur quidem, non autem destruitur, sed paulatim ad suum habitum omnia transmutat, sic et in praedicatione vestra continget. Non itaque quia multas dixi superventuras vobis vexationes timeatis; ita enim fulgebitis et omnes superabitis.
Tria autem sata hic pro multis posuit: hunc enim numerum determinatum pro multitudine indeterminata accepit. Hieronymus.
Satum autem est genus mensurae iuxta morem provinciae palaestinae, unum modium et dimidium accipiens. Augustinus de quaest. Evang.. Vel fermentum dicit dilectionem, eo quod fervescere facit, et excitat; mulierem, sapientiam dicit.
In farinae autem satis tribus intelligitur vel tria illa in homine, ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente; vel tria illa fructifera, centesimum, sexagesimum, et tricesimum; vel tria illa genera hominum: Noe, Daniel et iob.
Rabanus. Dicit autem donec fermentatum est totum, quia caritas in nostra mente recondita eo usque crescere debet ut totam mentem in sui perfectionem commutet: quod hic quidem inchoatur, in futuro vero perficitur. Hieronymus. Vel aliter. Mulier ista, quae fermentum accipit et abscondit, praedicatio mihi videtur apostolica, vel ecclesia de diversis gentibus congregata. Haec tollit fermentum, intelligentiam scilicet Scripturarum, et abscondit illud in farinae satis tribus, ut spiritus, anima et corpus in unum redacta, non discrepent inter se. Vel aliter. Legimus in Platone tria esse in anima: rationale, irascibile et concupiscibile; et nos ergo si acceperimus fermentum evangelicum sacrarum Scripturarum, in ratione possideamus prudentiam, in ira odium contra vitia, in desiderio cupiditatem virtutum: et hoc totum fiet per evangelicam doctrinam, quam nobis mater ecclesia praestitit.
Dicam et quorumdam intelligentiam: mulierem istam et ipsi ecclesiam interpretantur, quae fidem hominis farinae satis tribus commiscuit, scilicet credulitati patris et filii et spiritus sancti: cum in unum fuerit fermentata, non nos ad triplicem deum, sed ad unius divinitatis perducit notitiam. Pius quidem sensus: sed nunquam parabolae et dubia aenigmatum intelligentia possunt ad auctoritatem dogmatum proficere. Hilarius in Matth..
Vel aliter. Fermento se dominus comparavit: fermentum enim de farina est, quod virtutem acceptam acervo sui generis reddit. Hoc autem fermentum acceptum mulier, synagoga scilicet, per iudicium mortis abscondit: hoc autem in farinae mensuris tribus, idest legis, prophetarum, evangeliorum aequalitate coopertum, omnia unum fecit: ut quod lex constituit, prophetae nuntiaverunt, idipsum evangeliorum profectionibus expleatur, quamquam ad trium gentium vocationem, ex Sem, cham et Iaphet, tres mensuras farinae esse referendas sensisse multos memini. Sed nescio an hoc ita opinari ratio permittat; cum etsi omnium gentium vocatio sit, in his tamen christus non absconsus sit, sed ostensus; et in tanta infidelium multitudine non fermentatum sit totum.