LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De plantationibus viridariorum.
Sunt autem quidam utilitatis non magnae aut fructus loca, sed ob delectationem parata, quae potius cultu carent, et ideo ad nullum dictorum agrorum reducuntur : haec autem sunt quae viridantia sive viridaria vocantur. Haec autem quia ad delectationem duorum maxime sensuum praeparantur, id est, visus et odoratus, ideo potius privatione eorum quae maxime cultum parant, praeparantur. Visus enim in nullo adeo delectabiliter sicut in subtili et capillari non longo gramine reficitur : hoc autem impossibile est fieri nisi in humo macra et solida : oportet igitur qui locum ad viridarium parat, primo bene liberare a radicibus adulterinis, quod vix fieri potest nisi primum effossis racidibus optime planetur locus, et ubique fortiter infundatur aqua ferventissima, ut reliquiae radicum et seminum in terra latentium exustae germinare nullatenus valeant : et deinde cespite macro substantialis graminis totus locus impleatur, et isti cespites fortissime compercutiantur ligneis malleis et latis, et conculcentur gramina a pedi- bus in terram, donec non appareant, aut vix aliquid de ipsis possit considerari : tunc enim paulatim erumpent capillariter, et superficiem admodum panni viridis operient.
Studendum autem est, ut cespis tantae sit mensurae, ut post cespitem per quadrum in circuitu omnis aromaticae herbae sicut ruta, et salvia, et basilicon plantentur, et similiter omnis generis flores, sicut viola, aquilea, lilium, et rosa, gladiolus, et his similia : inter quas herbas et cespitem in extremitate cespitis per quadrum elevatior sit cespis florens et amoenus, et quasi per medium sedilium aptatus in quo cum reficiendi sunt sensus, homines insideant ad delectabiliter quiescendum.
In cespite etiam contra viam solis plantandae sunt arbores aut vites ducendae, ex quarum frondibus quasi protectus cespis umbram habeat delectabilem et refrigerantem. In arboribus tamen illis pius quaeretur umbra quam fructus : et ideo non multum curatur de earum fossum et Amatione, quae cespiti multum ferrent nocumentum. Cavendum etiam est in his ne sint arbores nimis spissae, aut plurimae secundum numerum : quoniam ablatio auras posset corrumpere sanitatem : et ideo viridarium liberum aerem cum umbra vult habere. Adhuc autem considerandum est, ne sint arbores amarae, quarum umbra generat infirmitates, sicut est nux, et quaedam aliae : sed sint arbores dulces aromaticae in
flore, et jucundae in umbra, sicut vites, et pyri, et mali, et mala punica, et lauri, et cypressi, et hujusmodi.
Post cespitem sit magna herbarum medicinalium et aromaticarum diversitas, quae non modo delectent ex odore secundum olfactum, sed flores diversitate reficiant visum, et ipsa, multimoda sui diversitate in admirationem trahant se aspicientes, in quibus ruta pluribus locis admisceatur : eo quod pulchrae est viriditatis, et ipsa sua amaritudine extra viridarium fugat animalia venenosa. In medio autem cespitis nihil sit arborum, sed potius ipsa planities libero gaudeat aere et sincero : quia et ille aer salubrior est : et etiam aranearum telae extensae de ramo arboris ad ramum impedirent et inficerent vultus transeuntium, si arbores in medio cespis plantatas haberet.
Si autem possibile sit, fons purissimus in lapide receptus derivetur in medium, quia ipsius puritas multam affert jucunditatem. Ad Aquilonem etiam et ad . Orientem viridarium sit patulum propter illorum ventorum sanitatem et puritatem. Ad oppositos autem ventos, Meridionalem et Occidentalem videlicet, sit clausum propter eorum ventorum turbulentiam et impuritatem et infirmitatem : quamvis enim Aquilonaris impediat fructus, miro tamen modo conservat spiritus et custodit sanitatem. Delectatio enim quaeritur in viridario, et non fructus.