CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ex his ad propositas quaestiones, dico quod frui nihil dicit nisi actum inhaerendi objecto propter se, quem concomitatur delectationis quietatio ;sive qui a ctus est supple ipsa quietatio, hoc est, actus ullimate terminans potentiam, etc. Haec littera est salis difficilis. Et nola, quod Doctor hic tantum loquitur de fruitione in se, ut se extendit ad ordinatam et inordinatam. Et quando dicit quod actus, scilicet fruitionis ultimate terminat potentia scilicet fluentem, inquantum potentia seipsam terminat actu suo, id est, quod fruitio est actus qui ultimate terminat, id est, quietat potentiam, quia ipsa potentia elicit illum propter se; et inquantum potentia seipsam terminat actu suo, id est, inquantum potentia libertate sua vult se ultimate, id est, propter se quietari actu suo; ita quod de ratione fruitionis non videtur esse quod ipsa quietet potentiam quantum est ex parte objecti, sed quantum est ex parte potentiae, objecto propter se inhaerentis. Et sensus hujus litterae est, quod non est de ratione formali fruitionis, quod quietet potentiam, illa scilicet quietatione vera, quae nata est esse ab objecto vere quietativo; sed quietatio illa est ex sola potentia, seipsam sic determinante, scilicet suo actu inhaerendo alicui objecto, etiam fruitio propter se, ut patet de voluntate fruente sive praefixo vel praestituto, de quo supra dixi, q. 1. hujus dist. Cum dicit : Voluntas divina fruitur essentia divina simpliciter, id est, perfectissime, dicitur necessario, ut necessitas opponitur contingentiae, non ut opponitur libertati ; summa enim libertas stat cum necessitate, licet non stet cum coactione, ut infra patet d. 10. q. unica. Dicitur per se, non quod fruitio insit voluntati divinae in aliquo modo dicendi per se ; non in primot quia non est de essentia sua cum sit operatio ejus ; nec in secundo modo, cum non sit propria passio ; et si etiam ponatur quasi passio voluntatis divinae, nec hoc modo hic accipitur per se, sed accipitur per se, ut nominat ly per se, vel principium per se elicitivum vel per se receptivum. Exemplum primi : Calor est per se, id est, ex sua ratione formali principium calefaciendi. Exemplum secundi : Superficies est per se receptiva coloris, id est, quod ex natura Sua est principium receptivum sive ratio formalis recipiendi colorem, et sic voluntas dicitur per se principium elicitivum fruitionis, quia ex sua ratione formali habet unde sit principium per se elicitivum fruitionis; est etiam suo modo ratio formalis quasi recipiendi fruitionem: immediate enim fruitio est in voluntate, licet in divinis non sit principium receptivum, nec quasi, quia haec nominant imperfectionem, ut patet infra, dist. 5. g. 2. Et cum dicitur primo non accipitur ibi primo ut accipitur primo post, sed accipitur hic primo, quia a seipsa habet et non ab alio realiter distincto ; nec in fruendo ab alio dependet, sicut dicimus quod terra est primo gravis, id est, quod hoc habet ex sua intrinseca et ex sua formali ratione, quod sit gravis. In beatis vero, beati fruuntur per se, quia principium per se productivum est voluntas, charitate informata ; non primo, quia hoc habent a voluntate divina immutabiliter: non ex natura rei, quia talis fruitio non dicitur formaliter necessaria, ut patet in 4. d. 49. sed immutabiliter ex determinatione divinae voluntatis, qui determinavit nunquam concurrere ad actum oppositum fruitionis, ut patet a Doctore in 4. d. 49. et in 2. dist. 5. n. 24. De voluntate viatoris habente charitatem patet quod fruitur per se, quia habet charitatem, sed non immutabiliter, quia illam amittere potest. Peccator vero nullo modo quiescit in ultimo fine, etc.
(b) Sed tunc est dubitatio. In ista littera Doctor vult, quod peccator non fruatur actu suo, videlicet peccando, sed fruatur seipso propter quem elicit actum peccandi. Expono tamen hanc litteram, cum dicit quod peccator fruitur seipso et non objecto, quia objectum sui actus amat amore concupiscentiae. Exemplum, quis peccat inordinate circa objectum delectabile, quod dicitur objectum actus peccati, id est, circa quid elicitur actus peccati, peccans diligit illud objectum amore concupiscentiae, patet, quia vult illud inordinate sive diligit illud sibi inordinate ; ergo talis amor inordinatus concupiscentiae praesupponit amorem inordinatum amicitiae, quia nunquam est deordinatio in actu concupiscentiae nisi sit prius inordinatio in amore amicitiae, ut patet in 2. dist. 6. q. 2. et sic peccans circa objectum, quod vult propter se amatum amore amicitiae non fruitur objecto, quia illud vellet simpliciter propter se; nec fruitur actu illo quo vult objectum in ordine ad seipsum, patet, quia non primo reflectitur voluntas super illo actu, volendo illum propter se. Primo enim voluntas peccandi vult delectabile sibi, et post vult illam volilionem, et tandem vult seipsam velle ; et sic primo, non vult illum actum propter se, nec propter aliud, quia in illo instanti quo vult objectum, voluntas nullum actum habet circa volilionem objecti ; fruitur ergo seipso, cui amat tale objectum delectabile. Et dicit Doctor communiter, quia communiter peccantes diligunt se amore amicitiae inordinato, quia est radix omnis actus inordinati, ut patet in 2. d. 6. q. 2. posset tamen peccando frui aliquo alio, quia posset quis inordinate amare filium propter seipsum, non diligendo in ordine ad seipsum ut dilectum prius.
Sed in hoc videtur sibi contradicere, quia supra, q. 2. praesentis d. dixit quod peccator non potest referre actum peccati in Deum, quia fruitur illo. Hoc idem videtur velle in praesenti quaestione, ubi quaerit, an peccator fruatur. Dico primo, quod in illa q. 2. non videtur assertive loqui, ut ibi patet. Secundo, dico quod quando Doctor dicit quod peccator fruitur actu peccandi,improprie loquitur de fruitione, quae est amore inhaerere alicui rei propter seipsam. Sed quia peccator elicit actum peccandi, nullo modo referibile a tali potentia ad objectum vere fruibile, ideo peccator dicitur frui illo: sed loquendo de fruitione propria licet inordinata, peccator fruitur seipso, et sic patet quomodo Doctor sibi non contradicit.