In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Rationes suadentes Christo, qua homo, deberi adorationem majorem hyperdulia. Prima, quia, qua sanctus est, debetur ei hyperdulia ; ergo major, quia redemptor. Secunda, est caput Ecclesiae. Tertia, secundum D. Bonaventuram, reparatio non potest esse a creatura ; ergo ratione ejus debetur adoratio major hyperdulia.
Quarta, ex Anselmo, majus malum erat occidere Christum, quam averti a summo bono per peccatura non immediate tendens in Deum ; ergo vita Christi erat aeque diligenda, ac summum bouum ; ergo aequalis adoratio Christo homini debetur ac Deo.
Sed restat una dubitatio (h), quae adoratio debeatur Christo secundum quod homo, ita quod illa natura, in qua exercuit opera redemptionis nostrae, ut meritoria salutis nostrae, sit ratio hujus adorationis.
Et si dicatur, quod hyperdulia, quae est extrema reverentia exhibita creaturae, contra hoc arguitur multipliciter. Primo, quia haec reverentia hyperduliae deberetur sibi absolute secundum illam naturam, secundum quam fuit plenus gratia, etsi non redemisset nos ; ergo nunc debetur sibi major, quando in illa natura ut mediator redemit nos. Item, secundum illam naturam est caput Ecclesiae secundum Augustinum super illud Joan. Ego sum vitis, habet ergo influere gratiam in totam Ecclesiam ; ergo tota Ecclesia sibi specialius tenetur, quam si non esset caput, nec haberet influeres sed si haberet solum tantam gratiam personalem, quantam habet, deberetur sibi summa hyperdulia, licet non esset tunc caput ; ergo modo debetur sibi major.
Praeterea, una ratio ponitur ab aliquibus, quare non potuit reparatio hominis fieri per puram creaturam, quia tunc non esset perfecte restitutus ad illam excellentiam, quam habuit prius, quia teneretur servire illi creaturae, quae eum reparasset, et non teneretur servire soli Deo ; ex creatione vero tenetur servire soli Deo ; ergo oportuit reparatorem esse Deum. Ista ratio non concluderet, si tantum adoratione hyperduliae esset adorandus Christus; posset enim bene homo restitui ad istam excellentiam, ut solum Deum teneretur adorare adoratione latriae, et alium mediatorem teneretur adorare adoratione hyperduliae, non enim teneretur alium (adorare latria ; si modo natura humana in Christo non est ratio alterius adorationis ab hyperdulia, igitur oportet modo eum non tantum sic adorare. Praeterea, Anselmus 2. Cur Deus homo, cap. 14. probat quod vita illius hominis erat melior, sive majus bonum, quam omnia peccata, quae non immediate erant in personam divinam, erant mala, vel possent esse mala ; loquitur autem de vita creata, qua privabatur per mortem, quia occisionem ejus dicit esse gravius peccatum omni alio, quod non immediate committebatur in Deum. Detestabilius enim erat secundum eum, illum hominem privare vita, quam omne peccatum non immediate in Deum committere ; sed in omni alio peccato avertitur voluntas a summo bono ; ergo detestabilius est vitam auferre ab isto homine, quam in quocumque alio peccato averti a summo bono, si non immediate avertatur ab eo ; ergo et ista vita erat magis diligenda quam summum bonum, vel aeque, et ita erat ut bonum infinitum adorandum. Vel aliter potest argui ex dicto Anselmi, quia si illud bonum erat tantum bonum, quantum erat privatio ejus malum, et privatio ejus erat majus malum, quam omnia mala, quae possent esse infinita, ergo illud malum fuit pejus aliis malis infinitis ; ergo bonum sibi oppositum fuit bonum aequale infinito ; ergo Christo secundum naturam humanam debetur adoratio eadem, quae debetur bono infinito.