DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. VI.
Sanus, id est, sanativus et medicinalis ratione herbarum, aromatum, specierum, et arborum medicinalium quae ibi crescunt, quae singula singulas habent virtutes. Viola humilitatis mcdicinat malum superbiae, Ii lium virginitatis adustionem luxuriae, et sic de aliis, etc.
Item, aliter: quia inde natus est Christus, qui medicus et medicina est omnis morbi. Eccli.XXXVIII, 5 : Altissimus creavit de terra medicamenta, id est, de Virgine Christum.
Item, aliter : In horto voluptatis lethaliter infectum et vulneratum est genus humanum. In hoc horto inventum est salutis remedium. Hevae enim et Mariae convenit ille dialogus Deuteronomii, xxxii, 39 : Ego occidam, dicit Heva : ei ego vivere faciam, dicit Maria, etc. Unde autem proveniat haec virtus sanativa, ostenditur,Ezechiel, xlvii, 12 : Aquae ejus, quibus scilicet irrigatur hic hortus, id est, dona gratiarum, de sanctuario egredientur, id est, de caelo, vel ab ipso Patre, vel etiam ab ipso Filio : ei erunt fructus ejus in cibum, scilicet in sacramento Filii, qui est fructus hujus horti, et folia ejus, id est, verba et exempla, ad medicinam, scilicet languentium animarum, et obumbrationem peccato rara.
Aromaticus. Jugiter enim ibi perflante eum Austro, jugiter fluunt ad nos aromata illius. Unde, Cantic.IV, 16, dicit Filius Spiritui sancto : Veni, Auster, perfla hortum meum, etc. Quasi diceret: 0 Auster, id est, inspiratio Spiritus sancti, perfla hortum meum, id est, matri meae perseveranter insuffla gratiarum abundantiam, ut abundanter et indeficienter defluant beneficiorum remedia ad infirmos. Spiritus sanctus designatur per Austrum, qui dicitur quasi austeritatem sternens, scilicet Aquilonis oppositi, ne scilicet hic Aquilo hortum conclusum perturbaret. Dicitur etiam quasi auras temperans, ut si forte Virgo tentaretur, se eidem adjutorem exhiberet. Dicitur etiam quasi augens semina terrae, ut quidquid gratiae et virtutis in hoc horto Deus Trinitas seminaverat, ad perfectum incrementum perduceret.
Recreans : quia ibi aer purior quam in villis, aura serenior, ventus tranquillior, lux temperantior, odor fragrantior, viror vernantior, umbra jucundior, quies sua-
vior, somnus quietior, esus sapidior, potus frigidior, sermo secretior, cantus placidior, fons perspicuior, arbor frondosis, ubertas largior, flos gratiosior, fructus maturior, et caetera hujusmodi, quam in caeteris sanctis, qui omnes, ut ita loquar, fuerunt quasi de villa, id est, de mundo : sed Mariae conversatio tota fuit in civitate paradisi, et tota paradisiata, quia ipsa est paradisus et hortus totius voluptatis. De ipsa enim verissime potest dici sicut de Filio suo, Isa. xl, 17:
Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram ea, et quasi nihilum inane reputatae sunt ei, id est, ad. comparationem ejus. Item, ibidem, v. 15 : Ecce gentes quasi stilla siluiae, et quasi momentum staterae reputatae sunt, etc. Job, xxv, 5 : Luna non splendet, ei stellae non sunt mundae in conspectu ejus,
Bibulus. Unde comparatur velieri et spongiae quae in magna quantitate bibunt aquam, etbibitam facillima compressione refundunt. Ipsa est enim terra illa de qua loquitur Apostolus, ad. Hebr, VI, 7, quae saepe venientem super se bibens imbrem, ei generans herbam opportunamillis a quibus colitur, scilicet Patri et Filio et Spiritui sancto, accipit benedictionem a Deo. Unde dictum est ei.: Benedicta tu in mulieribus . Ad hoc enim ut multum fructum afferret, fuit multum bibulus hortus iste,
Sitibundus, jugi desiderio gratiarum. Unde dicit: Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum , etc. Ipsa est enim area sitiens imbrem . Et quia sitibundus, promittit ei Pater, Usa. xliv, 3 : Effundam aquas super sitientem, et fluenta super aridam,. Verbum effundendi si.gn.am largitatem : et per hoc quod dicit pluraliter, aquas ei fluenta, notatur abundantia gratiarum.
Item, Soli sitientes invitantur ad aquas gratiarum. Isa. lv, 1 : Omnes sitientes, venite ad aquas. Joan.VII, 37 : Si quis sitit, veniat ad me, ei bibat. Maria vero, quia pius omnibus sitiit et desideravit gratiam et gloriam, Filii incarnationem et mundi redemptionem, et ampliorem gloriam in futuro : quia, sicut dicitur, Proverb. x, 24 : Desiderium suum justis dabitur. Beatus Bernardus : " Qui esurit, esuriat amplius : et qui desiderat, adhuc amplius desideret: quia quantumcumque desiderare potuerit, tantum est accepturus. " Data sunt igitur Mariae gratia et gloria secundum intensionem sitis et desiderii sui. Unde, Proverb.XI, 16 : Mulier gratiosa inveniet gloriam, etc. Haec enim verba primo et singulariter exponuntur de plena gratiarum, quae in sua assumptione invenit gloriam aeternitatis : quia gratiam et gloriam dabit Dominus. Constat enim, quod nulla gratiosior illa quae gratiam invenit. Luc. i, 30: Invenisti gratiam apud Dominum : et de inventa assumpsit quantum potuit, et potuit quantum voluit. Fuit enim summe humilis post Christum : et ideo maxime capax gratiae, quia humilitas vas est,gratiarum. Unde quanto profundius vas, tanto capacius. Idcirco fons vitae qui in ea invenit majorem profunditatem quam in aliqua alia creatura, ibi magis infudit de aquis gratiarum suarum. Sicut enim avarus non impletur pecunia , sicnec humilis gratia.: semper enim clamat: Affer, affer . Est ergo humilitas vorago gratiae numquam satiabilis: humilitas enim defectus suos attendit, et impetrata a Deo supplelione unius defectus se statim transfert ad aliam impetrandam, juxta illud poeticum:
Dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit.
Et ille vere humilis est, qui quanto plus habet in virtutibus, magis inhiat ad virtutes.
Item, De . hac siti moraliter dicitur, Apocal.XXI, 17 : Qui sitit, veniat: et
qui vult, accipiat aquam vitae gratis. Qui sitit, id est, qui conversionis habet voluntatem : istud enim sitire est bona spiritualia totis praecordiis concupiscere. Veniat per conversionem, subaudi, securus de venia accipiat sacramenta, et . gratis remittentur ei peccata. Ei qui vult, accipiat aquam vitae, id est, gratiam vi- . vificantem : gratis, id est, absque meritis humanis, in gratia enim quae prima datur, meritum accipientis non opitulatur : sed in gratia quae jam bene operanti ut melius operetur, confertur, mentum operantis et accipientis non excluditur. Humana enim actio sicut absque gratia inutilis est, sic cum gratia semper prodest. Prima igitur gratia gratis nobis datur, quae deinceps merito nostro utcumque cooperante nobis niultipi.ica.iur . Nam si quis per gratiam ad conversionem inspiretur, si ipsam gratiam perlecto corde conceperit, quamvis morte praeventus, sacramentis, ut baptismo, vel .sacra communione participare non possit, salvus est: quia cum gratia pe- rire non potest: in fide enim jam accepta virtus sacramentorum jam continetur, et in bona voluntate quae intrinsecus fidem veram inseparabiliter semper comitatur, meritum bonorum operum completur. Gratis ergo aqua vitae tribuitur: quia etiam absque omni merito operis pro sola bona voluntate salus credenti confertur. Qui ergo vult, accipiat aquam vitae graiis, 0 quam pretiosa sunt ista supernae dignationis oracula, omni pretio praeferenda, omni acceptione digna, omni devotione accipienda, omni memoria retinenda, omni virtute promerenda ! Unusquisque ergo videat quanto qualique auditu illa percipiat, percepta custodiat ac perficiat,