CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De comparatione oppositorum fortitudinis ad opposita temperantiae.
Comparanda autem oppositia fortitudinis ad opposita temperantiae. Si timor intemperantiae comparetur secundum quod nos sumus causa operationum nostrarum, hoc est, secundum voluntarium et involuntarium : tunc intemperantia magis assimilatur voluntario quam timor. Cujus signum est, quia in tristitia terribilium cor movetur secundum systolem et fugam, trahendo secum sanguinem et calorem et spiritum. ab exterioribus membris corporis quae sunt instrumenta operationis. Hujus autem motus causa esse non potest, nisi quod terribile contrarium est voluntati et naturali appetitui, violentiam et nocumentum inferendo. Omne autem tale vel est involuntarium, vel involuntario mixtum, sicut in praehabitis mixta esse diximus ea quae vi metusve causa fiunt. Delectabilia intemperati allicientia sunt : propter quod cor in eis movetur secundum diastolem, totum se aperiendo, et expandendo spiritum et calorem et sanguinem in membra exteriora quae sunt instrumenta operum, ut delectabile illud apprehendant et adipiscantur et fruantur ipso. Et hujus motus causa potest esse voluntas et appetitus ex habitu naturali vel acquisito talia accipiens ut optima sibi. Magis igitur assimilatur in- temperantia voluntario quam timor. Intemperantia enim est propter delectationem voluntatem a se repellentem. Delectabile enim intemperati desiderabile est secundum naturam : terribile autem tristitiae, fugibile est secundum naturam .
Adhuc autem tristitia terribilis stupefacit et corrumpit habentis naturam. In eo enim quod calorem et spiritum et sanguinem ab exterioribus membris repellit, stupefacit ad insensibilitatem. Cujus signum est pavor qui accidit pavidis, et cinereus color qui accedit pallori si perseveret tristitia. Virtutem autem a membris repellendo corrumpit natura. Cujus signum est timor qui accidit timidis in exterioribus membris. Delectatio autem delectabilis circa quod est intemperatus, nihil tale facit, quinimo cor allicit membra exteriora, spiritu et calore implet, et propria virtute confirmat. Magis igitur est voluntarium circa quod intemperatus est, quam circa quod est timidus.
Propter quod et consequenter exprobrabilius est, quia magis est in nobis. Cujus signum est, quod aliquando exprobati de timiditate, timorem terribilis praetendimus in excusationem, dicentes quoniam tristitia terribilis excessit vires. Exprobrata autem in intemperantias, nihil praetendere possumus excusationis, quoniam totum hoc in nobis est. Hoc igitur magis exprobrabile duabus rationibus : eo quod talia delectabilia multa sunt in vita quae sic avertunt animum : et ideo periculosum est talibus inniti. Alia ratio est, quia assuetudines talium sunt sine periculo : et ideo animum non repellenda, sed allicientia : propter quod exprobratione indigent, nisi saltem verecundia exprobrationes fugiantur. In terribilibus autem circa quae est fortitudo, e contrario est. Similia enim bella quae propter bonum fiunt, raro sunt et pauca : nec assuescitur eis nisi cum ma-
gno periculo : quia etiam sine exprobratione per seipsum repellunt animum, et ad materiam inclinant et ignoscentiam magis quam exprobrationem. Comparando igitur tristitiam timoris ad delectationem intemperati secundum ea quae sunt sicut circa naturam, magis intemperantia assimilatur voluntario quam timor.
Idem autem videbitur si comparatio fiat in operationibus quae sunt circa singulares circumstantias : tunc enim statim apparebit, quod non similiter sunt involuntaria timor et intemperantia : haec quidem enim singularia in quibus est operatio incontinentis sine tristitia afficientia sunt, et ideo voluntatis desiderium a se non repellunt : illa autem circa quae est operatio timidi, ex terribilitate stupefaciunt, et in tantum a se voluntatis desiderium repellunt, ut timidi aliquando fugientes arma projiciam, et alia multa defortiter ''faciant : aliquando scilicet dantes sese in servitutem ut evadant, aliquando autem se uxores et natos et conjunctos depauperant ut se redimant : quae omnia involuntaria sunt et indecentia : propter quod tristitia timoris violenta videtur. Ei autem qui est intemperatus, in operationibus suis est e converso : operationes enim quae secundum singula in quibus operatur, voluntariae sunt, totum in se provocantia voluntatis appetitum. In ista igitur comparatione intemperantia voluntario iterum magis assimilatur quam timor, quae sunt quasi partes habitus timoris et habitus intemperati. Omnis enim habitus particulariter circa objecta est, non enim totus est in uno objecto, et particulariter circa operationes est, eo quod non secundum totum, sed secundum partem est in unaquaque operatione.
Accipiamus ergo comparationem tertii secundum relationem totius habitus ad totum habitum, ita quod habitus comparentur sibi absque relatione ad objecta vel operationes, sic scilicet ut intemperantia timiditati conferatur : tunc enim intemperantia minus voluntaria est, quam timiditas. Nemo enim vult esse intemperatus, eo quod intemperantia propter nimiam sui exprobrabilitatem et turpitudinem omni voluntati contrariatur : et quamvis non velit esse timidus, tamen timiditas eo quod non est ita exprobrabilis et vituperabilis, non adeo voluntati contrariatur.