In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
ENARRATIO.
" Et quintus Angelus tuba cecinit: et vidi stellam de caelo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi. "
Supra actum est de quatuor tubis, hic agitur de quinta, quae (sicut dicit Beda) majorem infestationem haereticorum signat tempus Antechristi praecurrentium.
Et dicuntur hic quatuor. Primo, sub figura locustarum ostendit haereticorum generationem. Secundo, ponit illis concessam potestatem, ibi, v. 3 : " Et data est illis. " Tertio, subdit eorum multiplicem descriptionem, ibi, f. 17 : " Et similitudines. " Quarto, dicit diabolum esse eorum rectorem, ibi, v, 11 : " Et habebant super se. "
In prima parte ubi ostenduntur haereticorum genera, dicuntur quatuor. Primo, dicit se vidisse diabolum de caelo cadentem. Secundo, ostendit ei super haereticos datam potestatem, ibi, " Et data est ei clavis. " Tertio, haeresum ipsarum apertionem, ibi, f. 2 : " Et aperuit puteum. " Quarto, subdit illius apertionis efficaciam, ibidem, " Et ascendit fumus putei. "