IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) Ad tertium dico, etc. Hic casus tractatur ab auctoribus citatis a Schoto aste resolutio principalis est communis: nullo modo posse peti Sacramentum ab eo, qui non vult conferre, nisi alter paciscatur cum ipso simoniace, emendo Sacramentum qua tale, et qua spirituale est, quia non sunt facienda mala, etc.
ad Roman. 3. Rationem ejus subjungit Doctor in littera.
Difficultas solutionis est in modo, quo petens Sacramentum se habere potest, ut licite sibi, aut parvulo subveniat, sine Dei offensa. Aliqui dicunt posse dari pecuniam in eo casu ad redimendam vexationem, ita D. Bonaventura in hac dist. quam responsionem insinuat etiam Richardus hic art. 3. quoest. 4. ad 3. et dist. 25. art. 3. quoest. 1. ad 8. Panormitanus in cap. Cum Ecclesia, de simonia. Idem tenet quoad parvulum, non quoad adultum, quia in eo non est tanta vexatio, quin possit per contritionem sibi subvenire, et ut dicit Doctor in littera, non tenetur eo casu ad praeceptum Baptismi. Hanc sententiam sequitur Adrianus Quodlibeto 9. ad 3. Confirmat Cajetanus 2. 2. quoest. 100. art. 2. Sotus de Just. et jure, lib. 9. quoest. 6. art. 1. ad 1. Negat Aragon de Just. et jure. quoest. 100. art. 2. ad 1. quia vexationem quae redimi potest existimat consistere in eo, quod quis juste possidet, eoque privatur injuste, ut si beneficiatus patiatur injuste vexationem per ablatiomen beneficii, quod possidet nisi redimat pecunia eam vexationem ; in proposito casu est conjuncta cum emptione simoniaca, quae est per se mala. Respondet Doctor posse dari pretium pro aqua, vel pro labore, non autem pro ipso Sacramento. Et ex proposito videtur abstinere ab illo modo loquendi antiquorum de redimenda vexatione, quae in hoc casu habet forte specialem difficultatem, quia si alter non laborem aut materiam,sed ipsum Sacramentum vendit, atque de eo paciscitur, ita ut expressa voluntate sit simoniacus, cum nulla alia vexatio offeratur, nisi subtractio Sacramenti ejusque effectus, vix potest petens redimere vexationem , nisi implicando
Sacramentum, cum nullum aliud subsistat motivum praeter laborem et aquam, ad quae se extendet redemptio vexationis, aut ipsa vexatio. Ad haec autem non extenditur vexatio, aut redemptio, quia sunt res pretio aestimabiles, et quae vendi possunt sine simonia ex parte ministri; ergo in eo casu non subsistit aliud motivum specificans voluntatem redimendi vexationem et efficacem,nisi ipsum Sacramentum, cujus subtractione fit vexatio injusta, non vero subtractione laboris et materiae, quia haec non esset injusta, neque vexatio dici deberet in eo saltem, qui ex justitia non tenetur ministrare Sacramentum. Voluntas autem efficax debet subsistere ad aliquod finale motivum et reale, quo cessante, cessaret actio, et a quo tam actio quam ipsa voluntas specificatur: ipsum ergo Sacramentum subtractum est illud motivum. Dices, dationem pecuniae esse posse motivum excitans ministrum ad collationem Sacramenti, et voluntatem dandi ad ipsam dationem hoc modo, ut excitans est, referri tanquam ad finem intrinsecum, et objectum specificans, nempe ipsam, non vero ad emptionem Sacramenti. Contra,haec solutio in re morali non caret scrupulo, quia motivum excitans in moralibus sumit speciem ab opere, ad quod allicit, et quae primario intenditur ab excitante, per ipsum motivum excitans tanquam per medium; non enim excitat, nisi ex fine operis, neque ipsa excitatio, ut procedit ab excitante potest praescindere ab opere, sicut neque remedium, quantum ad speciem moralem a fine, aut electio ejus esse, nisi ex motivo finis, quia cessante voluntate finis, cessaret etiam excitatio ad finem ; ergo datio pecuniae, ut etiam est excitans, nequit praescindere a Sacramento, ut est medium et causa, per quam ponatur in esse, neque consequenter voluntas dandi pecuniam praescindit a Sacramento.
Exemplum potest esse in eo, qui offerat munera, non simpliciter ex motivo gratitudinis aut liberalitatis, sed qua sic tentet viam ad beneficium, is, licet non interveniat pactum aliquod explicitum, est simoniacus implicite et palliate, quia illa datio pecuniae non subsistit ad aliquod motivum in reipsa, ad quod maneret ex intentione dantis, nisi ad beneficium, ergo etiam similiter datio pecuniae in proposito casu nequit subsistere ad aliud, quam ad Sacramentum tanquam causam et medium ejus ponendi, ac proinde erit simoniaca ut praecise sistit in redemptione vexationis.
Confirmatur, licet illa pecunia dari posit liberaliter, tamen non sic datur ad redimendam vexationem, et ut subest pacto implicito vel explicito, nisi cum titulo oneroso, quo alius commutet cum ipsa Sacramentum ; ergo videtur saltem periculosa. Melius proinde Doctor abstinet ab illo modo, quia licet vexatio redemptionis licita sit, in iis tamen fieri debet, in quibus aliquid pretio aestimabile invenitur, ad quod possit subsistere, quod in praesenti forte difficulter datur, aut secerni potest a re spirituali, quae non aestimatur pretio temporali, de quo nihil affirmo in praejudicium tot auctorum, quos etiam sequitur Scholiastes ; nec Doctor contrarium horum non tenet, quia dicit nulla ratione petendum, aut recipiendum esse Sacramentum a ministro, qui nolit illud ministrare, nisi paciscendo. Quod si donatio sit mere liberalis, secluso omni pacto implicito et explicito, licita erit, et tunc non erit proprie loquendo redemptio vexationis ex parte dantis, licet collatio intuitu Sacramenti in ministro possit esse simoniaca.