IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Resolvit humanitati Christi deberi hyperduliam, non majorem adorationem ; an vero competat ei haec adoratio, ut est in se digna et sancta, an vero ut simul nobis suam bonitatem communicat, utrumque putat probabile, ut supra dictum in simili de latria respectu Dei in se, vel sua bona communicantis. Si primum dicatur, communicatio bonorum adoranti nihil facit. Si secundum, ob redemptionem debetur Christo homini major hyperdulia,-quam alias vel si alias debebatur ei summa, eadem ei ob redemptionem debetur alio titulo. Et solvit quatuor rationes ad oppositum.
Quantum ad istum articulum potest dici, quod sicut latriae exhibendae potest poni ratio, bonitas intrinseca adorati absolute, vel bonitas illa ut communicans se adoranti, et hoc primo et principaliter secundum maximum bonum adorantis, ita etiam potest poni ratio adorationis hyperduliae, vel bonitas intrinseca adorati absolute, vel ut per ipsum, tanquam per causam secundam, communicatur adoranti magnum bonum. Si prima via teneatur, non debetur Christo secundum naturam humanam adoratio major, vel alia, vel ex alia causa, puta ex hoc quod est redemptor, quam si non fuisset redemptor, sicut nec secundum illam opinionem, debetur Deo major latria, vel ex alia ratione latriae, si est creator, quam deberetur ei, si non esset creator. Si autem alio opinio teneatur, potest hic dici de hyperdulia, sicut ibi de latria respectu Dei, scilicet quod Christo, quia redemptor, vel debetur major reverentia, quam si non esset redemptor, et hoc si illa, quae deberetur ei tunc, non esset maxima ; vel si illa esset maxima, deberetur sibi modo eadem ex alia ratione, et hoc videntur rationes probare.
De prima patet, quia procedit de ipso ut est mediator, et causa meritoria salutis nostrae, et de alia ut est caput Ecclesiae. Aliae duae quae procedunt de auctoritatibus debent solvi. Prima de perfecta reparatione hominis concludit de congruo, quod persona redimens et meritorie salvans, fuerit Deus, ut sic eidem personae debeamus illam summam hyperduliam, quae ei debetur ratione redemptionis meritorie factae, cui etiam debemus adorationem latriae ratione creationis ; sed non essemus propter hoc minus perfecte reparati, si istam reverentiam, quam debemus meritorie salvanti, inquantum meritorie salvans, deberemus exhibere alteri, quam ei cui debemus latriam ; sicut modo Mariam adoramus hyperdulia, et omnes alios Sanctos dulia, nec tamen propter istam adorationem magis sumus depressi, quam si solus Deus esset adorandus. Essemus autem multum depressi, si alicui alteri deberemus illam adorationem, quam debemus Deo, quia tunc essemus sibi valde subjecti, quod concluderet maximam infelicitatem vel infirmitatem nostri.
Exemplum hujus est, magis congruit ut pater nutriat quam alius, ut sic eidem personae debeam eamdem reverentiam, quae debetur genitori et nutritori. Si autem alius nutriret, deberem unam reverentiam patri, et aliam alteri,et ita essem aliquo modo subjectus pluribus personis, sed non aequali subjectione. Ad aliud, quod illa vita creata non fuit bonum infinitum formaliter, nec summe diligenda, unde Trinitas voluit eam non esse in morte, ex quo voluit mortem ; sed averti a Deo in uno, est gravius quam averti ab eo in alio, et tanto gravius, quanto conversio ad illum esset melior caeteris paribus. Diligendo autem illam naturam humanam in Christo, quae erat optima creatura, quantum ad plenitudinem gratiae, summa conversio potuit esse in Deum, quae fit per actum utendi creatura, quia illa creatura erat maxime conjuncta fini, et maxime referibilis in Deum ut in finem ; ergo aversio a Deo circa istud objectum, odiendo scilicet illam vitam in eo, quem Deus noluit odire, erat pessima aversio, et ita occisio illius hominis erat gravissimum peccatum, quantum erat ex parte objecti. Et quod dicitur (i), quod fuit gravius omnibus aliis peccatis etiam possibilibus, non immediate commissis in Deum, potest dici, quod cum illa habeant gravitates distinctas, et una illarum non includit aliam, gravitas illius quantum ad intensionem, maxima erat, sed in aliis peccatis erat maxima, quantum ad extensionem. Utrum autem illa vita fuit tantum bonum, ut ejus oblatio sufficeret ad delendum infinita mala, de hoc inferius in materia de satisfactione Christi pro peccato nostro.
Ad argumenta (k). Ad primum principale, secundum et tertium dico, quod probant, prout ly solummodo tenetur syncategorematice, et ut excludit omne aliud a natura divina, ut rationem adorandi, et ita naturam humanam. Quia si natura humana esset ratio adorationis latriae, ipsa separata a Verbo, esset ratio ejusdem adorationis, quod falsum est secundum Augustinum in littera, quia si natura illa separetur a Verbo, illi homini nunquam servio, hac scilicet servitute latriae.
Ita etiam exponenda est glossa illa super Psalmum, vel potest exponi de ipsa carne, ut termino adorationis totali, ita quod ibi sistatur in ejus consideratione et adoratione.
Ad ultimum argumentum, qui diceret bonitatem intrinsecam sumi esse rationem adorationis, concederet majorem ; et minor potest distingui sicut et quaestio principalis, et eo modo quo conceditur ad quaestionem, quod sic, et minor est vera, et conclusio vera, et in eo sensu quo dictum est ad quaestionem, quod non, minor est falsa. Qui autem teneret, quod ratio adorationis sit bonitas summa, ut communicans se summe ipsi adoranti, quamvis concedat quod summe adorandum sit summe diligendum, non tamen concedit e converso.
Sed dubium videtur quomodo Christus secundum naturam humanam, hoc est, istud totum non exclusa natura humana, sit summe diligendum, sicut hoc totum ponitur adoratum, non excludendo tiaturam humanam a termino adorationis ;
cum enim unio illa non sit summe diligenda, quia est bonum creatum, ergo nec ipsum totum quod habet totalitatem suam per istam unionem.
Posset dici, quod vel actus diligendi distincte respicit naturam diligibilem sicut objectum alicujus in diligendo, et ita non totum summe diligitur, quod tamen adoratur summa adoratione, quia adoratio confuse exhibetur toti, dilectio autem respicit distincte naturam in termino adorationis. Sed si dilectio tendere potest aeque confuse in objectum, sicut adoratio, potest concedi quod Christus habens naturam humanam, sit summe diligendus, licet natura humana non sit ratio summae diligibilitatis, neque etiam unio naturae humanae ad Verbum, qualitercumque sit ; sicut Trinitatem adoramus una adoratione, et diligimus una dilectione, non excludendo proprietates personales ab essentia, quae tamen proprietates non sunt formaliter infinitae, ita etiam tutum est in adoratione, non nimis distinguere naturam illam creatam a Verbo, sed Verbum subsistens in duabus naturis adorare ; et ita Verbum habens naturam humanam, potest summe diligi, licet ipsa natura summe non diligatur, neque etiam summe diligatur unio naturae ad Verbum, quae est creatura. Non enim videtur quod aliquis debeat velle peccare mortaliter, ne illa unio non esset, cum pro esse nullius creati salvando, sit peccandum mortaliter ; neque enim illa unio praecise considerata beatificaret naturam intellectualem, licet terminus unionis beatificaret, quia est bonum infinitum, et ita super omnia diligendum.