REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Solvit argumenta pro Henrico posita num. 7 Ad primum admittit eos, qui explicare possunt, et defendere res tidei, habere alium habitum a fide, quem negat esse infusum, est ergo habitus acquisitus Theologiae. Vide eum in Oxon. hic num. 20.
Ad illud, quod adducitur pro secunda opinione, dicendum quod habitus ille non est in aliquo lumine ; non enim principia hujus cognoscuntur ex terminis notis a nobis, nec deducuntur ex aliis principiis notis. Unde quod dicit Augustinus, qui non crediderint Scripturis sacris, laborent orando, ut intelligant, hoc est necessarium, ut scilicet videre possint concordiam cum aliis in Scriptura, et solutiones eorum quae objiciuntur, et ideo non oportet ponere istum habitum in alio lumine ; et sic arguitur, quod rationes non deducuntur ex evidentibus, quia principia prima istius non apprehenduntur, nec termini.
Ad primum principale, dicendum quod Thomas aliud vidit, et aliud credidit, secundum Gregorium, hom. 26. in Evangelia : Hominem vidit, et Deum credens, confessus est, cum dixit: Deus meus, et Dominus meus.
Ad illud, quod arguitur contra hoc quod Apostoli viderunt Jesum crucifixum, dico quod habuerunt quilibet unam fidem, quae est omnium credibilium, non tamen habuerunt fidem de hoc, scilicet Jesum esse crucifixum. Sed tamen, si non fuisset evidens, habuissent fidem ad hoc credendum, et ideo quando viderunt Jesum crucifixum, non asseruerunt per fidem, nec post quando recogitabant, habuerunt fidem de hoc. Ad aliud, dicendum quod quando causata sunt incompossibilia, oportet quod vel causae sint incompossibiles, ita quod una destruit aliam, vel una facit quod alia non causet, si sit fortior, ita quod impossibile sit quod ambae causent ; et sic est in proposito de demonstratione et syllogismo dialectico.
Ad aliud quod arguitur, quod habens Theologiam non amittit fidem, dicendum secundum praedicta, quod licet habeat habitum distinctum a fide infusa, non tamen proprie scientiam, ut prius patet.
Ad aliud, quando dicitur quod sicut in lumine naturali potest haberi scientia ; ergo in lumine supernaturali scientia potest haberi de objecto supernaturali. Dicendum quod sicut naturale lumen perfecte potest facere scientiam de objecto sibi proposito, sic lumen perfectum supernaturale de objecto sibi proposito, potest sibi facere scientiam perfectiorem, et hujusmodi est lumen gloriae ; ergo, etc.
Ad aliud, dicendum quod concludit de Apostolis, quia potuerunt habere majorem certitudinem Deo loquente eis intellectualiter cum impossibilitate ad dubitationem, ita quod habuerunt firmiorem assensum excludentem dubitationem et possibilitatem dubitandi, non aliqua ex industria naturalis ingenii, sive evidentia objecti.
Ad ultimum, quando arguitur quod propria principia fidei et Theologiae, quae cum sint pura necessaria, sunt evidentia ex terminis, dico quod verum est potenti cognoscere terminos, non autem non concipienti illos distincte. Nos autem non concipimus illos nisi tantum in universali, non autem secundum rationes eorum proprias, ut sunt termini articulorum fidei. Unde istum terminum trinus, concipimus, ut est abstractum in trinitate numerorum vel aliorum ; sic autem non est terminus hujus propositionis immediate, Deus est trinus et unus ; et ideo non concipimus terminos istorum principiorum, sed inter alios terminos inclusos in istis. Unde istos terminos nec clare, nec aliquo modo cognoscimus in particulari, sed tantum in universali, inquantum alios terminos cognoscimus.