Si mei. Hic ponitur ratio petitionis. Et primo ex parte David petit immunitatem a malo. Secundo perfectionem in bono, et erunt ut complaceant.
Petit autem immunitatem a malo. Et hoc dupliciter: a futuro et a praeterito. Dicit ergo, si mei non fuerint dominati, vel, dominata, scilicet peccata: Ps. 62: in matutinis interficiebam omnes peccatores terrae, idest omnia peccata, quae terra dicuntur propter multas proprietates terrae. Ut disperderem de civitate domini omnes operantes iniquitatem, idest omnes operationes iniquas. Vel dominati, scilicet superbi. Vel, alieni, idest peccatores, vel Daemones qui dicuntur tunc dominari, quando pertrahunt ad consensum: joan. 8: qui facit peccatum, servus est peccati. Si ergo non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, idest servabo me sine macula peccati mortalis, etsi non venialis: job 15: quid est homo ut immaculatus sit? de praeterito dicit, et emundabor a delicto maximo: Is. 1: si fuerint peccata vestra sicut coccinum, quasi nix dealbabuntur; job 11: si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te, et non permanebit in tabernaculo tuo injustitia, tunc levare poteris faciem tuam. Vel maximo, scilicet superbia, quia est initium omnis peccati: Eccl. 10: non est majus peccatum quam apostatare a deo: et hoc fit per superbiam. Unde peccatum quod est ex superbia, potius est eo quod fit ex ignorantia, vel ex infirmitate: superbia namque est initium et causa omnis peccati; et qui caret illa, est vere immaculatus. Consequenter ponit illud quod pertinet ad perfectionem in bono.
Et primo oris; unde dicit, et erunt ut complaceant eloquia oris mei. Quamdiu homo est in peccatis, eloquia sua non placent deo: Eccl. 15: non est speciosa laus in ore peccatoris: psalm. 49: peccatori autem dixit deus: quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? item ponit perfectionem cordis quae requirit placentiam dei; unde dicit, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper, idest coram Angelis: vel, qui intus vides et conscientiam inspicis. Et hoc dico, quia tu, domine, es adjutor meus, in bonis agendis, et redemptor meus, a malis cavendis: isa. 44: revertere ad me, quia redemi te.