LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De his quae seruntur in agro sativo campestri.
Habilis bis quae communiter de diversitate cuiuis triplicis agri dicenda videbantur, nunc in isto secundo tractatu bujus septimi libri Vegetabilium volu- mus in speciali de quibusdam quae magis sunt in usu plantis, aliqua dicere, ut melius sciatur plantarum domesticatio.
Primum autem dicemus de his quibus magis ulimur in agro sativo. Cum autem hic duplex ust, campestris videlicet et hortulanus, dicemus de his quibus utimur in ulroque : ei primo de his quas inserimus in campestri sativo agro.
Dicamus igitur, quod triticum et adoreum quod species inlici est sic vocula, eo quod primo ad os hominis est adaptata in cibum, mente Septembri sole in Labra existente serenda sunt tempore sicco et aura serena, quantum hoc observari potest. Satio autem haec protrabitur aut anticipatur secundum quod terra magis et minus est calida et humida, ita quod tam triticum quam adoreum ante hyemem radices accipiat solidas in quibus subsistere possit: terra autem sit humida et spissa et bene cretosa sive argillosa. Haec enim terra melius triticum nutrit et adoreum.
Hordeum autem vult habere magis solutum agrum et siccum : nam mori dicitur si in coenulentum agrum semina-
tur. Avena autem siccum quaerit agrum. Et haec duo genera, hordeum videlicet et avena in principio veris volunt seminari. Siligo autem et triticum et adoreum et far non bene fructificant in grano nisi radices validas habeant, quae per hyemem in terra sint solidatae.
Messis autem tritici et siliginis est, quando spicarum multitudo aequaliter alba est rigida, et calamus induratus et albidus. Hordeum autem metendum est antequam grana nimis arefacta decidant: facilius enim decidunt quam grana tritici aut adorei, vel siliginis, aut farris, eo quod nulla siliqua continentur, sed nuda in spicarum sedibus sunt locata, et ideo arefacta sede de facili decidunt. Avena autem similiter cum albescit, metenda est post messionem siliginis et tritici et hordei, sed hordei et avenae culmi aliquantulum post messionem jacebunt in agro donec compluantur : hoc enim modo feruntur grandescere in farina, et citius per tribulos a calidis, cum triturantur, separari.
Vicia autem seri vult in terra arata et procisa, non in aurora quando ros est, sed post duas aut tres horas, cum sol incaluerit et absorbuerit rorem : quoniam compertum est viciam rorem non posse sustinere, sed. nimis ex eodem resolvi et evanescere virtutem ipsius. Seminata ergo in aestu solis cooperiatur ante noctem, ne rore sequenti similia damna patiatur. Cavendum autem ne ante seratur quam luna sit in ultima quarta sui circuli, hoc est, post vigesimam primam lunam. Compertum est enim, quod quando sativi lunares prosequuntur et devorant. Habet autem hoc vicia proprium, quod viridis messa si cum eo quod in terra remanet, ager statim aretur, laetaminis more terram impinguat et foecundat : si autem exaruerint radices ejus antequam terra aretur, succum aufert ab agro.
Cum autem omne genus leguminis in sicca terra seri desiderat, faba sola vult pinguem et stercoratum locum. Granum autem fabae primo est serendum, et postea arandum, et tertio sulcandum, ut tradunt Antiqui, et late spargenda faba, ut plus possit dilatari in stipitibus. Luna autem plena melius seritur faba : et, ut dicunt, hoc genere leguminis inter om-
nia terra quidem minus laeditur : sed tamen non eo fecundatur, nisi forte per accidens ager multum humidus, ut in ante habitis dictum est. Post magnum autem frigus alba male seminatur : et cum metenda est, vellicetur ante lucem, et antequam luna procedat, exorta, excussa et refrigerata ponatur in salvo, et tunc gurguliones aut nullo modo habebit aut minus infestos.
Pisum autem et cicer serendum est terra facili et soluta, loco tepido, et aura humida, et colligi habet capsis pisorum et ciceris exsiccatis et granis fortiter induratis, luna decrescente postquam multum processerit in defectu.
Lens autem vult locum rarum et resolutum aut pinguem et resolutum et siccum : humore enim superfluo luxuriando corrumpitur : crescente autem luna continue satis bene seminatur. Cum autem lens valde cito pullulat et incrementum accipit, oportet quod si ager Amandus est priusquam seratur, cum fimo arido misceatur, et cum in illo quatuor vel quinque diebus quieverit, tunc aspergatur in agrum.
Lini semen aut byssi in agro pingui vult seminari, et luna jam exsiccata. Exhaurit autem linum terrae ubertatem. Lunae vero siccitas confert lino exilitatem. Propter quod etiam aliqui agro sicco et macro linum spisse seminant, ut stupa gracitior fiat.
Est autem generaliter de omnibus hoc cavendum, quod dum florent, nullo modo tangantur a cultore. Quaecumque autem horum habent semina singula in siliqua una, sicut frumentum et hordeum et caetera grana frugum, octo florent diebus, et deinde per quadraginta dies deposito flore grandescunt usque ad maturitatem perfectam. Quaecumque vero plura habent semina in siliqua una, sicut faba, nisum, et similia quadraginta dies florent simulque grandescunt.
Cum autem grana quae dicta sunt, messa fuerint, generaliter dicitur de omnibus esse compertum, quod in stipulis suis diutius conservantur quam expressa.
Adhuc autem si de loco in locum singulis annis transponantur, ut aere sincero perflentur : hoc tamen quidam dicunt gurguliones in seminibus generare.
Adhuc autem cavendum est ne pavimentum super quod ponitur, humidum sit, aut rarum, sed solidum aut bene planum, ne muribus praebeat habitaculum per foramen.
Insuper etiam diligenter attendendum est ne sit locus excedens in frigore aut calore : quia utrumque segetes corrumpit et perdit in eis virtutem naturalem.