In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
" Et quintus Angelus, " id est, quintus ordo Praedicatorum : quintus, dico, ordine narrationis, et ordine temporis : " tuba cecinit, " id est, aperte praedicavit, et incepit praemunire, ut se ad praelium praepararent.
" Et vidi, " id est, oculo mentis intellexi, " stellam, " diabolum, qui dicitur stella propter primae conditionis originem. Vel, quia, sicut dicit Haymo, se transfigurat in Angelum lucis.
" De caelo, "id est, de societate Angelorum et " de caelo " empyreo ubi creatus fuit, " cecidisse, " scilicet, propter peccatum superbiae. Isa. XIV, 12 : Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, etc.
"In terram, " id est, in eos qui terrena diligunt, et sapiunt. Vel, " in terram, " id est, in hunc caliginosum aerem, qui quasi carcer deputatus est eis usque ad diem judicii ad hominum probationem. Ad Ephes. VI, 12 : Non est nobis colluctatio, etc. Dicitur etiam " de caelo cadere, " id est, de Ecclesia, de qua, sicut dicit Haymo, quotidie cadit, quando nati fonte baptismatis regenerantur, et renuntiant diabolo, et pompis ejus.
" Et data est ei clavis, " id est, potestas dominandi haereticis, vel omnibus malis : vel potestas nocendi.
" Putei abyssi, " id est, haereticorum qui dicuntur puteus abyssi propter profunditatem astutiae , et tenebras suae malitiae. Genes. I, 2 : Et tenebrae erant super faciem abyssi, id est, cordis tenebrosi. Abyssus enim dicitur sine bysso, id est, candore, vel lumine.
Vel, " Puteus " propter profunditatem malitiae, " abyssus, " propter tenebrositatem conscientiae : carent enim illius lumine qui est vera lux. Joan, VIII, 12 : Ego sum lux mundi. Et quia hoc lumen non habent haeretici, ideo signantur nomine abyssi. Job, xxviii, 14 : Abyssus dicit: Non est in me, etc, scilicet, sapientia Dei.
Item, " Puteus " signat profunditatem malitiae, in quem cum peccator cadit, contemnit. Proverb.xviii, 3 : Impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit. Ergo diabolo data est clavis putei abyssi, id est, malorum, ut eum clauderet ad gratiam, et aperiret ad culpam.
" Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magnae. "
Glossa : " Haereses quae latebant in cordibus eorum, proferre fecit. " Haymo : " Ipse hoc facit: quia eo instigante fit. "
" Et ascendit fumus putei. " Hic est quartum ubi dicitur quis fuit effectus apertionis.
Et ostenditur triplex. Primus est tenebrosae doctrinae productio. Secundus, obscuratio, ibi, " Et obscuratus est sol. " Tertius, Praedicatorum Antichristi multitudo, ibi, v.3 : " Et de fumo putei. "
Item, in prima dicuntur duo. Primo, ostenditur pravae doctrinae productio. Secundo, illius doctrinae ad doctrinam Antichristi assimilatio, ibi, " Sicut fumus fornacis. "