CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad quaestionem penultimam. Nota quid sit inhaerere negative et quid contrarie. Inhaerere negative alicui objecto, nihil aliud est nisi non considerare illud objectum, nec ut referibile alteri, nec ut irreferibile, sed tantum absolute adhaerere illi, id est, nec amando illud propter se, supple appreliando illud esse amabile propter se, et actu non referre ad aliud ; nec etiam amando propter aliud, scilicet referendo ad aliud, sed tantum est amare illud absolute istis conditionibus circumscriptis. Sed contrarie inhaerere est amare propter se aliquod objectum, appretiando ipsum esse amabile propter se. Ista enim contrariantur, scilicet appretiare objectum propter se et appretiare propter aliud: amare ergo objectum propter se contrarie est appretiare illud propter se, et nullo modo esse referibile ad aliud. Isto secundo modo bruta non possunt frui, licet forte primo modo. Et quod non possint vere frui, patet etiam quia amore non inhaerent, quia non proprie amant, loquendo de amore, qui vere est actus elicitus libere productus. Nec similiter proprie inhaerent, quia inhaerere proprie objecto fruibili est vi potentiae inhaerentis, id est, illa potentia proprie inhaeret objecto fruibili, quae vi sua libere elicit actum quo attingit objectum,
vel quo inhaeret sibi, ut supra exposui, quaest. 3. praesenti distinct. 2. Et quod non sic inhaereat patet, quia potentia bruti, quasi infigitur in objecto delectabili vi ipsius objecti, quia non ducit se in illud, sed ducitur secundum Damascenum, lib. 2. cap. 24.
Nec est intelligendum quod potentia bruti non sit causa, saltem partialis sui actus, quo inhaeret sive quo infigitur in objecto, quia in hoc sibi contradiceret, ut patet infra, d. 17. sed intelligitur sic, quod licet sit causa partialis sui actus, quia tamen non elicit illum libere, sed ex necessitate naturae objecto praesente, ideo non ducit se in tale objectum, sed magis ducitur vi illius objecti, et sic exponit Doctor infra dist. 17.
(b) Ex his patet ad ultimam quaestionem. Hic Doctor ostendit, quomodo appetitus naturalis non fruitur proprie, quia appetitus naturalis ut hujusmodi, non inhaeret alicui amore qui ponitur actus elicitus, cum appetitus naturalis nullo modo sit potentia elicitiva, sed praecise inclinatio naturalis, quae realiter non distinguitur a natura cujus est, ut probat Doctor in 4. dist. 49. q. 9. Nec etiam fruitur abusive, eo modo quo bruta fruuntur, illa enim eliciunt actum sequentem cognitionem sensitivam: appetitus vero naturalis tartum naturaliter inclinatur, quae inclinatio nullam cognitionem sequitur.