IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
An aliquis debeat ministrare Sacramentum Baptismi, quando proesumitur baptizationem vergere in periculum vitae corporalis ejus qui suscipit ?
Richard. d. 4. art. 4. q. 2. Palud. d. 6. q. 1. art. 3. Marsil. 4. q. 4. art. 4. dub. 8. Soto d. 3. q. un. art. 8. fin. Sylv. v. Baptismus 4. g 10. Angelos et Armil. ibi aiunt projectum in puteum non esse baptizatum. Communis tenet oppositum. Gabr. d. 4. q. 2. art. 3. Major. q. 2. Suar. tum. 3. d. 20. sect 3. Valent. tom 4. d. 4. q. i.p.2.
Juxta (a) hoc quaeritur sine argumentis : An aliquis debeat ministrare Sacramentum Baptismi, quando praesumitur baptizationem vergere in periculum vitae corporalis ejus qui suscipit? Respondeo, aut talis praesumptio est certa ex signis certis, utpote si quis non habens aquam quam possit attingere, nisi de ponte propellat puerum in fluvium, vel in puteum, hoc certum est, quod quantum est ex ratione talis actus, nata est mors subsequi, quia submersio. Dico quod quando sic presumitur mors, nullo modo debet aliquis eum propellere aut projicere, quia peccabit mortaliter occidendo, et quilibet tenetur magis vitare peccatum mortale in seipso, quam quaerere salutem proximi, quia ordinata charitas magis est ad seipsum. Dicitur etiam, quod talis sic projectus non esset baptizatus, quia baptismus est ablutio ordinata ad vitam illius abluti; non sic ordinatur talis dimersio. Esset ergo in tali casu aliquis pannus dimittendus in puteum, vel fluvium (si non habetur vas in quo posset aqua hauririt), de isto panno aqua exprimenda, qua baptizetur talis.