IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(h) Sed restat una dubitatio. Hic Doctor vult expresse, quod naturae humanae assumptae a Verbo debeatur adoratio hyperduliae, quae est summa adoratio creaturae exhibenda, ita quod natura humana, ut habens summam gratiam, vel ut redimens, vel ut caput totius Ecclesiae, est ratio talis adorationis.
Et contra hanc conclusionem insta probando quod sibi debeatur major adoratio quam adoratio hyperduliae, et major ista est tantum adoratio latriae. Et probat primo, quia naturae humanae, ut plenae summa gratia, debetur adoratio hyperduliae, et ut redimenti nos debetur tanta adoratio ; ergo respectu utriusque debetur major adoratio, sicut natura humana, ut plena gratia, et ut redimens est majus bonum, quam ut tantum plena gratia, vel tantum redimens.
Secundo, quia natura humana, ut plena gratia, et ut influens in Ecclesiam dicitur caput Ecclesiae, et sic Ecclesia ratione talis influentiae tenetur eam adorare adoratione hyperduliae; tenetur etiam adorare adoratione hyperduliae, eo quod plena gratia, posito quod non influeret, ergo ratione utriusque debetur sibi major adoratio adoratione hyperduliae.
Ad has duas rationes respondet. Primo, si bonitas intrinseca naturae humanae, scilicet summa gratia, sit ratio formalis adorationis hyperduliae, tunc in ista est tantum una ratio formalis sic adorandi, scilicet summa gratia, et sic esse caput Ecclesiae, vel redimere nos meritorie, nullo modo erit ratio formalis adorandi. Secundo, si teneatur quod bonitas intrinseca sit ratio adorandi, et similiter collatio beneficii quo redemit nos, sive quo influit in Ecclesiam, sit ratio adorationis hyperduliae, tunc erunt duae rationes adorandi, et sic nos tenemur ex multiplici ratione exhibere eidem summam adorationem hyperduliae, sicut supra dictum est de adoratione latriae,quae exhibetur Deo ratione creationis, et ratione redemptionis.
Tertio arguit, probando quod sibi debeatur adoratio latriae, et adducit rationem D. Bonaventurae in 3. dist. 10. q. 3. qui dicit, quare non potuit reparatio hominis fieri per puram creaturam, quia tunc non esset perfecte restitutus ad illam excellentiam, quam prius habuit, scilicet quia nulli creaturae tenebatur servire, et tamen si reparatus fuisset per aliquam puram creaturam, teneretur servire illi, et non teneretur servire soli Deo; cum ergo ex creatione teneretur servire soli Deo, ergo oportuit reparatorem esse Deum. Ista ratio non concluderet, si tantum adoratione hyperduliae esset adoranda natura humana in Christo posset enim bene homo restitui ad istam excellentiam, ut solum Deum teneretur adorare adoratione latriae ; et alium reparatorem teneretur adorare adoratione hyperduliae, non enim teneretur alium adorare latria, si modo natura humana in Christo non est ratio alterius adorationis hyperduliae ; ergo oportet modo eam adorare adoratione latriae, cum per eam sit perfecte reparatus et restitutus ad illam primam excellentiam.
Respondet Doctor quod haec ratio bene concludit de congruo, scilicet quod persona redimens et meritorie salvans, fuerit Deus. Vult dicere quod persona Verbi ratione naturae humanae assumptae fuit meritorie salvans, et ratione naturae divinae fuit vere creans, et effective redimens ; ratione ergo naturae humanae sibi debetur summa hyperdulia, et ratione naturae divinae sibi debetur latria, et tamen ex hoc homo redemptus non est depressus, quod eidem personae ratione naturae divinae teneatur exhibere honorem latriae, et ratione naturae humanae, per quam eum redemit meritorie, teneatur exhibere honorem hyperduliae; sicut nec modo dicitur depressus ex hoc quod tenetur adorare matrem Dei adoratione hyperduliae, sed bene esset depressus, si teneretur alium adorare adoratione latriae, puta illum, qui eum redimeret ; est enim congruum ut idem pater, qui generat filium, etiam eumdem nutriat, ut sic eidem personae debeatur eadem reverentia, quae debetur genitori et nutritori.
Quarto arguit auctoritate Anselmi: Cur Deus homo, cap. 14. qui vult quod vita hominis assumpti erat tantum bonum, quantum privatio ejus erat malum, et privatio illius vitae erat majus malum, quam omnia peccata mundi, quae non fuissent immediate in Deum ; sed infinita peccata fuissent infinitum malum, et privatio illius vitae fuisset infinitum malum: ergo vita illius hominis fuit infinitum, bonum ; sed infinitum bonum esta durandum adoratione latriae, ergo.
Respondet , quod vita illius hominis assumpti non fuit bonum infinitum formaliter, nec per consequens summe diligenda ; quod patet, quia Trinitas voluit eam non esse in morte, quod tamen noluisset, si fuisset summe diligenda ; sed averti a Deo in uno est gravius quam averti a Deo in alio. Et hic loquitur tantum de aversione mediata, sive virtuali, et non de aversione immediata, sive formali: et pro nunc aversio immediata accipitur per comparationem ad conversionem immediatam, et ideo odium Dei immediate avertit a Deo, quia dilectio Dei sibi opposita immediate convertit ad Deum; et similiter aveteio mediata accipitur per comparationem ad conversionem mediatam, patet, quia odium proximi mediate avertit a Deo, quia dilectio proximi sibi opposita tantum mediate convertit ad Deum ; et de ista aversione tam immediata quam mediata, sive formali vel virtuali, vide quae exposui super secundo Doctoris dist. 35. Dicit ergo Doctor quod quanto conversio est melior, tanto aversio opposita est pejor, sed dilectio naturae humanae in Christo, quae erat optima creatura quantum ad plenitudinem gratiae, est summa conversio in Deum, loquendo de conversione mediata, sive de conversione, quae fit per actum utendi creatura, diligendo enim creaturam propter Deum, est uti creatura. Cum ergo natura humana assumpta a Verbo fuerit maxime conjuncta fini, quia habuit summam gratiam possibilem creari, et summam beatitudinem, ut infra patebit dist. 13. et per consequens maxime referibilis in Deum, ut in finem ; sequitur quod aversio mediata a Deo circa illud objectum,scilicet naturam assumptam,odiendo illam vitam in eo, scilicet in Christo, quem Deus noluit odire, erat pessima aversio, et ita occisio illius hominis erat gravissimum peccatum,quantum erat ex parte objecti, loquendo scilicet de peccato inmediate commisso circa creaturam-
(i) Nota quod dicit Doctor, quod una gravitas peccati non includit aliam, hoc debet sane intelligi, quod verum est formaliter, quia sicut unum peccatum non includit aliud formaliter, ita nec gravitas unius peccati includit aliam formaliter ; loquendo tamen de inclusione per aequivalentiam, gravitas unius peccati potest includere gravitatem plurium peccatorum, forte quia illa gravitas erit tanta vel major, quam gravitates plurium peccatorum simul acceptae. Sed an gravitates omnium peccatorum circa creaturam simul acceptae sint tantum malum intensive, sicut gravitas occisionis hominis assumpti? videur dicendum quod non, licet extensive, ut dicit Doctor.
(k) Ad argumenta. Primum et secundum argumentum, et tertium cum suis responsionibus patent in littera Ultimo arguit sic : Solum illud est adorandum adoratione latriae, quod est super omnia diligendum, patet, quia idem, et secundum eamdem naturam est summus dominus et finis ultimus ; sed Christus tantum secundum naturam divinam est summe diligendus, quia solum secundum eam est summum bonum et finis ultimus.
Respondet primo, quod tenendo bonitatem intrinsecam summi esse rationem adorationis, major est concedenda, et minor potest distingui, sicut et quaestio principalis, scilicet quod ly solum potest accipi categorematice et syncategorematice; categorematice conceditur minor, scilicet quod Christus secundum solam naturam divinam est summe diligendus, accipiendo ly solum, ut idem quod solitarium. Et similiter conceditur conclusio, scilicet quod Christus secundum solam naturam divinam est adorandus. Sequitur in littera : et in eo sensu, quo dictum est ad quaestionem, quod minor est falsa, id est, quod si ly solum accipiatur syncategorematice, et ut excludit a termino adorationis, sive a termino dilectionis, minor est falsa, scilicet ista: Christus solum secundum naturam divinam est diligendus ; patet, quia in tali dilectione non debet excludi natura humana unita Verbo. Et similiter conclusio est falsa, scilicet, Christus solum secundum naturam divinam est adorandus, quia in tali adoratione non debet excludi natura assumpta, ut supra patuit. Si vero ly solum non excludit a ratione formali, tunc minor est vera, et similiter conclusio. Sequitur: Qui autem teneret, quod ratio adorationis sit bonitas summa, ut communicans se summe ipsi adoranti, quamvis concedat, quod summe adorandum sit summe diligendum, non tamen concedit e contrario, scilicet quod summe diligendum sit summe adorandum, quia summum bonum intensive in se absolute sumptum est summe diligendum, et tamen non est summe adorandum, nisi summe se communicaret alteri, tenendo quod talis communicatio sit ratio formalis adorationis.
Nunc Doctor movet unum parvum dubium, scilicet an totus Christus non exclusa natura humana sit summe diligendus, sicut totus est adorandus, non exclusa natura humana, praesertim cum unio illa non sit summe diligenda, patet, quia est bonum creatum.
Respondet dupliciter : Primo quod si actus diligendi distincte respicit naturam diligibilem, ut objectum diligibile, quod tunc totus Christus non summe diligitur, sed tantum natura divina in eo, et tamen totus adoratur, quia adoratio confuse exhibetur toti.
Secundo dicit, quod si dilectio potest tendere in totum confuse, quod tunc totus Christus non exclusa natura humana est summe diligendus, sicut etiam Pater in divinis est summe diligendus non exclusa paternitate, quae tamen in se non est summe diligenda.