Theophylactus. Ex duabus partibus coena composita, scilicet ex vocantibus et vocatis, partem vocatorum ad humilitatem iam monuerat; consequenter vocantem monendo remunerat, retrahens eum ne gratia hominum convivaret; unde dicitur dicebat autem ei qui se invitaverat: cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos neque fratres neque cognatos neque vicinos neque divites. Chrysostomus.
Multae causae sunt quibus amicitiae foedus contrahitur; et illicitas quidem praetermittimus, proponemus autem naturales et morales: naturales quidem, puta patris ad filium, fratris ad fratrem, et aliorum huiusmodi; quod significat dicens neque fratres neque cognatos; morales autem: puta conviva factus est, aut convicinus est; et quantum ad hos dicit neque vicinos. Beda.
Fratres igitur et amicos et divites alterutrum convivia celebrare non quasi scelus interdicit; sed, sicut cetera necessitatis humanae commercia, ad promerenda vitae caelestis praemia, nil valere ostendit; unde subdit ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. Non ait: et fiet tibi peccatum. Cui simile est id quod alibi dicit: et si bene feceritis his qui vobis bene faciunt, quae vobis est gratia? sunt tamen quaedam mutua fratrum vicinorumque convivia, quae non solum in praesenti retributionem, sed et damnationem percipiunt in futuro; quae aut collatione omnium celebrantur; aut vicibus solent a contubernalibus exhiberi: in quibus ad hoc convenitur ut foeda gerantur, et ex copia incitetur libidinis diversa voluptas.
Chrysostomus.
Non igitur hac spe aliis beneficia conferamus ut nobis retribuant; haec enim frigida est intentio: unde talis amicitia celerius evanescit. Si vero pauperem vocaveris, deum numquam obliviscentem habebis debitorem; unde sequitur sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos et caecos. Quanto enim minor est frater, tanto magis per eum christus accedit et visitat. Nam qui magnum suscipit, saepe propter vanam gloriam facit: sed et utilitas pluries quaeritur, ut promoveatur per illum. Possem quidem plures proponere ob hoc celeberrimos senatorum colentes, ut illis mediantibus ampliorem gratiam obtineant principum.
Non igitur illos quaeramus qui nobis retribuere possunt; sequitur enim et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Non ergo turbemur cum non recipimus beneficii recompensationem, sed cum receperimus: quoniam si receperimus, non amplius recipiemus illic; sed si minime retribuat homo, tunc ibi deus retribuet; unde sequitur retribuetur enim in resurrectione iustorum. Beda. Et si omnes resurgunt, iustorum tamen resurrectio dicitur, quia in hac resurrectione beatos se esse non dubitant; ergo qui pauperes ad convivium vocant, in futuro praemia recipient; qui autem amicos, fratres et divites vocat, recepit mercedem suam. Sed si hoc propter deum facit in exemplum filiorum iob, sicut cetera fraternae dilectionis officia, ipse qui iussit remunerat. Chrysostomus.
Sed dicitis: immundus est pauper et sordidus. Lava eum, et fac tecum in mensa sedere. Si vestes sordidas habet, mundum indumentum exhibeas.
Christus accedit per eum, et tu frivola loqueris? Gregorius Nyssenus. Non ergo negligas iacentes, quasi nullo sint digni; cogita qui sint, et pretiositatem eorum invenies. Salvatoris induerunt imaginem, futurorum bonorum heredes, regni clavigeri, accusatores et excusatores idonei, non loquentes, sed inspecti a iudice. Chrysostomus.
Decet ergo eos sursum in solario suscipere; si non placet, saltem deorsum, ubi sunt subiugalia et famuli, christum suscipias: fiat saltem pauper aedituus: ubi enim est eleemosyna, non audet intrare diabolus: et si non secum consedeas, mitte saltem eis de mensa fercula. Origenes. Mystice vero qui vanam gloriam vitat, vocat ad spirituale convivium pauperes, idest imperitos, ut ditet; debiles, hoc est laesam conscientiam habentes, ut sanet; claudos, idest declinantes a ratione, ut rectas semitas faciant; caecos, idest qui carent contemplatione veritatis, ut veram lucem videant.
Quod autem dicitur non possunt retribuere tibi, idest non noverunt responsum proferre.