In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo ita : " Et aperuit puteum abyssi, " et puteo aperto, " ascendit fumus putei, "id est, doctrina prava, et tenebrosa, carens lumine veritatis, et nocentes appropinquatium oculis.
" Ascendit, " scilicet, per manifestationem. Item, in mentem per superbiae praesumptionem. Isti sunt nares diaboli per quos fumum malae doctrinae emittit. Job, xli, II : De naribus ejus procedit fumus, etc. Item, fumus est fama mala. De quo, Isa. XIV, 31 : Ab Aquilone fumus veniet.a Sicut fumus fornacis magnae, " id est, sicut doctrina perversa Antichristi, procedens ex novissima persecutione, quae dicitur fornax, quia bonos probabit. Eccli. XXVII, 6 : Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis : malos autem devorabit. Exemplum de fornace Babylonis, quae Chaldaeos interfecit .
Hic quaeritur, Cum Dominus dicat, Matth. XXIV, 21, quod tunc erit tribulatio tanta, qualis non fuit ab initio, quomodo dicitur fumus putei similis fumo fornacis, id est, quomodo dicitur doctrina haereticorum similis doctrinae Antichristi? Responsio Haymonis : Sciendum, quod illa persecutio et falsa doctrina Antichristi et caeterorum similis ex parte erit, et ex parte dissimilis. Similis erit in persecutione Sanctorum, et in mendacii errore : dissimilis vero in hoc, quod tunc miracula facient falsi Doctores, quod isti facere non possunt. Ideoque immanior erit, quia per utraque decipiet. Matth. XXIV, 24 : Tunc surgent pseudochristi ei pseudoprophetae, etc.
" Et obscuratus est sol et aer de fumo putei. "
Hic ponitur secundus effectus doctrinae haereticorum, qui est obscuratio vera doctrinae, sive Ecclesiae. Unde ait : " Et obscuratus est sol, " id est, majores alios illuminantes ad cognitionem veri, et inflammantes ad amorem boni, " Et aer, " id est, minores qui illuminantur ab aliis. Tales obscurabuntur, quia doctrina vera non reputabitur : quia multi de illis ad doctrinam malorum pervertentur.
" De fumo putei, " de caligine perversi dogmatis. Unde, Isa. v, 30 : Alfa spiciemus in terram, et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.
" Et de fumo putei exierunt locustae in (erratu. "
Hic est tertius effectus. Et dicitur, quod ex prava doctrina haereticorum nascetur Praedicatorum et discipulorum Antichristi multitudo.