MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum timor servilis fuerit in B. Virgine ?
Ultimo quaeritur de timore. Et primo
de timore servili, utrum ille fuit in beatissima Virgine?
Et videtur, quod sic :
Nullum enim bonum defuit ei quae gratia plena fuit : dicit autem Augustinus, quod timor servilis bonus est et utilis. Item, Glossa : Timores duos legimus, scilicet servilem et castum : et uterque est initium sapientiae : ergo videtur, quod timor servilis fuerit in beatissima Virgine,
Sed contra :
Timor servilis est cum peccato, de quo in beatissima Virgine nullam licet fieri quaestionem.
Post hoc quaeritur de timore initiali, utrum fuit in beatissima Virgine ?
Et videtur, quod sic : quia ille simpliciter bonus est et donum Spiritus sancti: ergo ille fuit in beatissima Virgine.
Sed contra :
Perfecta charitas foras mittit timorem . Hoc intelligitur de timore initiali : quia etiam minima charitas foras mittit timorem servilem : sed. beatissima Virgo perfectissimam habuit charitatem : ergo nec habuit timorem servilem, similiter nec initialem.
Post haec quaeritur de timore casto, utrum, fuit in beatissima Virgine? Et videtur, quod sic : quia 1. Ille est timor sanctus permanens in saeculum saeculi, qui etiam fuit in Domino Jesu Christo.
2. Item, ille timor crescit charitate crescente : ergo debet in summo esse eum summa charitate.
3. Item, Timor nascitur ex amore : ergo si amor est improportionabilis, etiam et timor : sed amor beatissimae Virginis fuit improportionabilis omni viatore : ergo et timor.
Contra :
Timor castus timet separari : sed beatissima Virgo non timet separari : ergo non habuit timorem castum .
Responsio ad Quaestiones LXII, LXIII, etc, de donis.
Concedimus, sicut de virtutibus dictum est supra, quod beatissima Virgo habuit actus illorum donorum, quorum actus consistunt in cognitione et affectione, ut sapientiae, intellectus, consilii, et scientiae, excellentius omni viatore, et medio modo inter statum viae et statum patriae, ita quod circa statum patriae quantum ad actum patriae sive ad actuum perfectionem, et super statum patriae quantum ad effectam actuum sive merendi conditionem, super statum viae quantum ad habituum et actuum perfectionem et meriti supergressionem. Dona vero in actione consistentia habuit per modum
patriae quantum ad actuum perfectionem, sed secundum statum viae quantum ad merendi conditionem, et ita quantum ad actum super statum viae, et super statum patriae quantum Ad effectum.
De timore servili respondendo dicimus, quod in timore servili duo sunt, scilicet timor, et servilitas. Timor in beatissima Virgine fuit : servilitas autem non fuit. Similiter de timore initiali secundum quod dicitur respectu augmenti, in beata Virgine non fuit : nec tamen propter hoc aliquod ei bonum defuit, sed perfecte ei affuit, et imperfectionem exclusit. Timor castus habet actus duos. Unum secundum statum viae, qui est timere separari : et iste non fuit in beatissima Virgine. Alium actum secundum statum patriae, qui est revereri : et ille fuit in beatissima Virgine. Est autem reverenda mixta cum dilectione subjectio. Ha-
buit autem actum istius timoris excellentius omni viatore : unde si alicui viatori revelaretur quod deberet salvari, et sic non timeret separari, sicut videtur de beato Paulo, qui dicit: Certus sum quia neque mors, neque vita , etc : non tamen in hac certitudine coaequaretur beatae Virgini : illa enim certitudo esset per scientiam et per effectum et per posterius : certitudo autem beatissimae Virginis qua se scivit non separari, fuit per modum causae : scivit enim se in utero sanctificatam, et scivit se matrem Dei esse effectam, et scivit se non peccasse, et de caetero non posse peccare, et sic scivit se separari non posse per modum causae.
Sic igitur manifestum est, qualiter beatissima Virgo septiformem gratiam Spiritus sancti in septem donis divisam, habuit excellentius omni viatore, et quodammodo omni creatura.